Skip to the text

Exodus · Clementine Vulgate

Exodus 9 Clementine Vulgate

Leer en español
About VUL
  • Catholic
  • OT: Latin Vulgate
  • NT: Latin Vulgate
  • Catholic (73 books)
  • Original language
  • 1598
  • Public domain

Audio: World English Bible (WEB), read by Winfred W. Henson · About the recordings

1 Dixit autem Dominus ad Moysen: Ingredere ad Pharaonem, et loquere ad eum: Hæc dicit Dominus Deus Hebræorum: Dimitte populum meum ut sacrificet mihi. 2 Quod si adhuc renuis, et retines eos, 3 ecce manus mea erit super agros tuos, et super equos, et asinos, et camelos, et boves, et oves, pestis valde gravis. 4 Et faciet Dominus mirabile inter possessiones Israël et possessiones Ægyptiorum, ut nihil omnino pereat ex eis quæ pertinent ad filios Israël. 5 Constituitque Dominus tempus, dicens: Cras faciet Dominus verbum istud in terra. 6 Fecit ergo Dominus verbum hoc altera die: mortuaque sunt omnia animantia Ægyptiorum; de animalibus vero filiorum Israël, nihil omnino periit. 7 Et misit Pharao ad videndum: nec erat quidquam mortuum de his quæ possidebat Israël. Ingravatumque est cor Pharaonis, et non dimisit populum. 8 Et dixit Dominus ad Moysen et Aaron: Tollite plenas manus cineris de camino, et spargat illum Moyses in cælum coram Pharaone. 9 Sitque pulvis super omnem terram Ægypti: erunt enim in hominibus et jumentis ulcera, et vesicæ turgentes in universa terra Ægypti. 10 Tuleruntque cinerem de camino, et steterunt coram Pharaone, et sparsit illum Moyses in cælum: factaque sunt ulcera vesicarum turgentium in hominibus et jumentis: 11 nec poterant malefici stare coram Moyse propter ulcera quæ in illis erant, et in omni terra Ægypti. 12 Induravitque Dominus cor Pharaonis, et non audivit eos, sicut locutus est Dominus ad Moysen. 13 Dixitque Dominus ad Moysen: Mane consurge, et sta coram Pharaone, et dices ad eum: Hæc dicit Dominus Deus Hebræorum: Dimitte populum meum ut sacrificet mihi. 14 Quia in hac vice mittam omnes plagas meas super cor tuum, et super servos tuos, et super populum tuum: ut scias quod non sit similis mei in omni terra. 15 Nunc enim extendens manum percutiam te, et populum tuum peste, peribisque de terra. 16 Idcirco autem posui te, ut ostendam in te fortitudinem meam, et narretur nomen meum in omni terra. 17 Adhuc retines populum meum, et non vis dimittere eum? 18 En pluam cras hac ipsa hora grandinem multam nimis, qualis non fuit in Ægypto a die qua fundata est, usque in præsens tempus. 19 Mitte ergo jam nunc, et congrega jumenta tua, et omnia quæ habes in agro: homines enim, et jumenta, et universa quæ inventa fuerint foris, nec congregata de agris, cecideritque super ea grando, morientur. 20 Qui timuit verbum Domini de servis Pharaonis, facit confugere servos suos et jumenta in domos: 21 qui autem neglexit sermonem Domini, dimisit servos suos et jumenta in agris. 22 Et dixit Dominus ad Moysen: Extende manum tuam in cælum, ut fiat grando in universa terra Ægypti super homines, et super jumenta, et super omnem herbam agri in terra Ægypti. 23 Extenditque Moyses virgam in cælum, et Dominus dedit tonitrua, et grandinem, ac discurrentia fulgura super terram: pluitque Dominus grandinem super terram Ægypti. 24 Et grando et ignis mista pariter ferebantur: tantæque fuit magnitudinis, quanta ante numquam apparuit in universa terra Ægypti ex quo gens illa condita est. 25 Et percussit grando in omni terra Ægypti cuncta quæ fuerunt in agris, ab homine usque ad jumentum: cunctamque herbam agri percussit grando, et omne lignum regionis confregit. 26 Tantum in terra Gessen, ubi erant filii Israël, grando non cecidit. 27 Misitque Pharao, et vocavit Moysen et Aaron, dicens ad eos: Peccavi etiam nunc: Dominus justus; ego et populus meus, impii. 28 Orate Dominum ut desinant tonitrua Dei, et grando: ut dimittam vos, et nequaquam hic ultra maneatis. 29 Ait Moyses: Cum egressus fuero de urbe, extendam palmas meas ad Dominum, et cessabunt tonitrua, et grando non erit, ut scias quia Domini est terra: 30 novi autem quod et tu et servi tui necdum timeatis Dominum Deum. 31 Linum ergo et hordeum læsum est, eo quod hordeum esset virens, et linum jam folliculos germinaret: 32 triticum autem et far non sunt læsa, quia serotina erant. 33 Egressusque Moyses a Pharaone ex urbe, tetendit manus ad Dominum: et cessaverunt tonitrua et grando, nec ultra stillavit pluvia super terram. 34 Videns autem Pharao quod cessasset pluvia, et grando, et tonitrua, auxit peccatum: 35 et ingravatum est cor ejus, et servorum illius, et induratum nimis: nec dimisit filios Israël, sicut præceperat Dominus per manum Moysi.

People & places in this chapter

From this site's family tree and Bible maps, only where those guides cite this chapter.

People

  • Aaron

    First high priest

    Moses' brother and spokesman, Israel's first high priest.

    Cited in the guide: Exodus 4–40; Leviticus 8–10

  • Moses

    Deliverer and lawgiver

    Drawn from the Nile, he led Israel out of Egypt and received God's Law.

    Cited in the guide: Exodus 2–Deuteronomy 34

Cross references (35)

Related passages for each verse, from the Treasury of Scripture Knowledge as collected and ranked by readers at OpenBible.info.

  1. 1 Exodus 8:1; Exodus 10:3; Exodus 9:13; Exodus 8:20; Exodus 3:18
  2. 2 Exodus 8:2; Leviticus 26:23–24; Isaiah 1:20; Psalm 68:21; Exodus 4:23
  3. 3 Exodus 7:4; Acts 13:11; 1 Samuel 6:9; 1 Samuel 5:6–11; Exodus 8:19
  4. 4 Exodus 8:22; Exodus 12:13; Malachi 3:18; Isaiah 65:13–14; Exodus 10:23
  5. 5 Exodus 8:23; Jeremiah 28:16–17; Numbers 16:5; Job 24:1; Exodus 9:18
  6. 6 Psalm 78:48; Exodus 9:25; Psalm 78:50; Exodus 9:19–20
  7. 7 Exodus 7:14; Exodus 8:32; Job 9:4; Proverbs 29:1; Romans 9:18
  8. 8 Exodus 8:16
  9. 9 Revelation 16:2; Deuteronomy 28:27; Deuteronomy 28:35; Job 2:7; Leviticus 13:18–20
  10. 10 Deuteronomy 28:27
  11. 11 2 Timothy 3:8–9; Isaiah 47:12–14; Exodus 7:11–12; Revelation 16:2; Exodus 8:18–19
  12. 12 Exodus 4:21; Psalm 81:11–12; Exodus 7:13–14; Revelation 16:10–11
  13. 13 Exodus 8:20; Exodus 7:15; Exodus 9:1
  14. 14 Exodus 8:10; Leviticus 26:18; Leviticus 26:28; Leviticus 26:21; Deuteronomy 32:39–42
  15. 15 Exodus 3:20; Exodus 12:29–30; Exodus 9:3; Exodus 9:6; Exodus 11:4–6
  16. 16 Romans 9:17; Proverbs 16:4; Psalm 83:17–18; Psalm 64:9; 1 Chronicles 16:24
  17. 17 1 Corinthians 10:22; Isaiah 37:29; Isaiah 37:23–24; Job 9:4; Isaiah 45:9
  18. 18 1 Kings 20:6; 1 Kings 19:2; 2 Kings 7:1; Psalm 83:15; Exodus 9:22–25
  19. 19 Habakkuk 3:2
  20. 20 Proverbs 13:13; Proverbs 22:3; Hebrews 11:7; Mark 13:14–16; Jonah 3:5–6
  21. 21 1 Chronicles 22:19; Job 7:17; Exodus 7:23; Daniel 10:12; Proverbs 24:32
  22. 22 Revelation 16:21; Exodus 7:19; Exodus 8:16; Exodus 8:5
  23. 23 Joshua 10:11; Psalm 18:13; Ezekiel 38:22; Isaiah 30:30; Revelation 8:7
  24. 24 Exodus 9:23; Matthew 24:21; Exodus 10:6
  25. 25 Psalm 105:32–33; Psalm 78:47
  26. 26 Exodus 11:7; Exodus 9:4; Exodus 10:23; Exodus 9:6; Exodus 12:13
  27. 27 2 Chronicles 12:6; Exodus 10:16; Lamentations 1:18; Psalm 129:4; Psalm 145:17
  28. 28 Exodus 8:8; Exodus 10:17; Exodus 8:28; Acts 8:24; Psalm 29:3–4
  29. 29 Psalm 143:6; 1 Kings 8:38; 1 Kings 8:22; 1 Corinthians 10:26; Isaiah 1:15
  30. 30 Isaiah 26:10; Proverbs 16:6; Isaiah 63:17
  31. 31 Ruth 1:22; Ruth 2:23; Habakkuk 3:17; Amos 4:9
  32. 32 Exodus 10:22
  33. 33 Exodus 9:29; Exodus 8:12; James 5:17–18; Exodus 10:18–19
  34. 34 Exodus 7:14; 2 Chronicles 28:22; Exodus 8:15; 2 Chronicles 36:13; Exodus 4:21
  35. 35 Exodus 4:21

Cross references: OpenBible.info (CC BY), drawn mainly from the public-domain Treasury of Scripture Knowledge. · Sources & licences

What the Fathers said

Passages from the Church Fathers that expound or quote this chapter, verbatim from the public-domain Schaff edition (19th-century English translations).

How these were chosen

“Commentary” is the opening of a homily or exposition on this chapter (John Chrysostom’s homilies, Augustine’s tractates, sermons and expositions of the Psalms). “Quotes” are sentences where the edition’s own footnotes identify a quotation of a verse here, kept only when the wording matches the verse. Only works whose authorship is not in doubt are used. Psalms follow the Hebrew/English numbering (Augustine numbers them as the Septuagint does: his Psalm 50 is Psalm 51 here).

  1. Quotes verse 9:35 Irenaeus of Lyons, Against Heresies (Book IV, Chapters XXIX–XXX)

    "But," say they, "God hardened the heart of Pharaoh and of his servants." Those, then, who allege such difficulties, do not read in the Gospel that passage where the Lord replied to the disciples, when they asked Him, "Why speakest Thou unto them in parables?"--"Because it is given unto you to know the mystery of the kingdom of heaven; but …

    Read in context · Ante-Nicene Fathers, vol. 1 (1885)