1 Et factum est: cum esset in quodam loco orans, ut cessavit, dixit unus ex discipulis ejus ad eum: Domine, doce nos orare, sicut docuit et Joannes discipulos suos. 2 Et ait illis: Cum oratis, dicite: Pater, sanctificetur nomen tuum. Adveniat regnum tuum. 3 Panem nostrum quotidianum da nobis hodie. 4◆ Et dimitte nobis peccata nostra, siquidem et ipsi dimittimus omni debenti nobis. Et ne nos inducas in tentationem. 5 Et ait ad illos: Quis vestrum habebit amicum, et ibit ad illum media nocte, et dicet illi: Amice, commoda mihi tres panes, 6 quoniam amicus meus venit de via ad me, et non habeo quod ponam ante illum, 7 et ille de intus respondens dicat: Noli mihi molestus esse, jam ostium clausum est, et pueri mei mecum sunt in cubili: non possum surgere, et dare tibi. 8 Et si ille perseveraverit pulsans: dico vobis, etsi non dabit illi surgens eo quod amicus ejus sit, propter improbitatem tamen ejus surget, et dabit illi quotquot habet necessarios. 9 Et ego dico vobis: Petite, et dabitur vobis; quærite, et invenietis; pulsate, et aperietur vobis. 10 Omnis enim qui petit, accipit: et qui quærit, invenit: et pulsanti aperietur. 11 Quis autem ex vobis patrem petit panem, numquid lapidem dabit illi? aut piscem, numquid pro pisce serpentem dabit illi? 12 aut si petierit ovum, numquid porriget illi scorpionem? 13 Si ergo vos, cum sitis mali, nostis bona data dare filiis vestris: quanto magis Pater vester de cælo dabit spiritum bonum petentibus se? 14 Et erat ejiciens dæmonium, et illud erat mutum. Et cum ejecisset dæmonium, locutus est mutus, et admiratæ sunt turbæ. 15 Quidam autem ex eis dixerunt: In Beelzebub principe dæmoniorum ejicit dæmonia. 16 Et alii tentantes, signum de cælo quærebant ab eo. 17 Ipse autem ut vidit cogitationes eorum, dixit eis: Omne regnum in seipsum divisum desolabitur, et domus supra domum cadet. 18 Si autem et Satanas in seipsum divisus est, quomodo stabit regnum ejus? quia dicitis in Beelzebub me ejicere dæmonia. 19 Si autem ego in Beelzebub ejicio dæmonia: filii vestri in quo ejiciunt? ideo ipsi judices vestri erunt. 20 Porro si in digito Dei ejicio dæmonia: profecto pervenit in vos regnum Dei. 21 Cum fortis armatus custodit atrium suum, in pace sunt ea quæ possidet. 22 Si autem fortior eo superveniens vicerit eum, universa arma ejus auferet, in quibus confidebat, et spolia ejus distribuet. 23 Qui non est mecum, contra me est: et qui non colligit mecum, dispergit. 24 Cum immundus spiritus exierit de homine, ambulat per loca inaquosa, quærens requiem: et non inveniens dicit: Revertar in domum meam unde exivi. 25 Et cum venerit, invenit eam scopis mundatam, et ornatam. 26 Tunc vadit, et assumit septem alios spiritus secum, nequiores se, et ingressi habitant ibi. Et fiunt novissima hominis illius pejora prioribus. 27 Factum est autem, cum hæc diceret: extollens vocem quædam mulier de turba dixit illi: Beatus venter qui te portavit, et ubera quæ suxisti. 28 At ille dixit: Quinimmo beati, qui audiunt verbum Dei et custodiunt illud. 29 Turbis autem concurrentibus cœpit dicere: Generatio hæc, generatio nequam est: signum quærit, et signum non dabitur ei, nisi signum Jonæ prophetæ. 30 Nam sicut fuit Jonas signum Ninivitis, ita erit et Filius hominis generationi isti. 31 Regina austri surget in judicio cum viris generationis hujus, et condemnabit illos: quia venit a finibus terræ audire sapientiam Salomonis: et ecce plus quam Salomon hic. 32 Viri Ninivitæ surgent in judicio cum generatione hac, et condemnabunt illam: quia pœnitentiam egerunt ad prædicationem Jonæ, et ecce plus quam Jonas hic. 33 Nemo lucernam accendit, et in abscondito ponit, neque sub modio: sed supra candelabrum, ut qui ingrediuntur, lumen videant. 34 Lucerna corporis tui est oculus tuus. Si oculus tuus fuerit simplex, totum corpus tuum lucidum erit: si autem nequam fuerit, etiam corpus tuum tenebrosum erit. 35 Vide ergo ne lumen quod in te est, tenebræ sint. 36 Si ergo corpus tuum totum lucidum fuerit, non habens aliquam partem tenebrarum, erit lucidum totum, et sicut lucerna fulgoris illuminabit te. 37 Et cum loqueretur, rogavit illum quidam pharisæus ut pranderet apud se. Et ingressus recubuit. 38 Pharisæus autem cœpit intra se reputans dicere, quare non baptizatus esset ante prandium. 39 Et ait Dominus ad illum: Nunc vos pharisæi, quod deforis est calicis et catini, mundatis: quod autem intus est vestrum, plenum est rapina et iniquitate. 40 Stulti ! nonne qui fecit quod deforis est, etiam id quod deintus est fecit? 41 Verumtamen quod superest, date eleemosynam: et ecce omnia munda sunt vobis. 42 Sed væ vobis, pharisæis, quia decimatis mentham, et rutam, et omne olus, et præteritis judicium et caritatem Dei: hæc autem oportuit facere, et illa non omittere. 43 Væ vobis, pharisæis, quia diligitis primas cathedras in synagogis, et salutationes in foro. 44 Væ vobis, quia estis ut monumenta, quæ non apparent, et homines ambulantes supra, nesciunt. 45 Respondens autem quidam ex legisperitis, ait illi: Magister, hæc dicens etiam contumeliam nobis facis. 46 At ille ait: Et vobis legisperitis væ: quia oneratis homines oneribus, quæ portare non possunt, et ipsi uno digito vestro non tangitis sarcinas. 47 Væ vobis, qui ædificatis monumenta prophetarum: patres autem vestri occiderunt illos. 48 Profecto testificamini quod consentitis operibus patrum vestrorum: quoniam ipsi quidem eos occiderunt, vos autem ædificatis eorum sepulchra. 49 Propterea et sapientia Dei dixit: Mittam ad illos prophetas, et apostolos, et ex illis occident, et persequentur: 50 ut inquiratur sanguis omnium prophetarum, qui effusus est a constitutione mundi a generatione ista, 51 a sanguine Abel, usque ad sanguinem Zachariæ, qui periit inter altare et ædem. Ita dico vobis, requiretur ab hac generatione. 52 Væ vobis, legisperitis, quia tulistis clavem scientiæ: ipsi non introistis, et eos qui introibant, prohibuistis. 53 Cum autem hæc ad illos diceret, cœperunt pharisæi et legisperiti graviter insistere, et os ejus opprimere de multis, 54 insidiantes ei, et quærentes aliquid capere de ore ejus, ut accusarent eum.
Luke 11 Clementine Vulgate
Audio: World English Bible (WEB), read by Winfred W. Henson · About the recordings
People & places in this chapter
From this site's family tree and Bible maps, only where those guides cite this chapter.
People
Zechariah
Named by Jesus as the last of the righteous whose blood was shed, 'son of Berechiah', whom they killed between the temple and the altar. Matthew 23:35 calls him 'son of…
Cited in the guide: Matthew 23:35; Luke 11:51
Cross references (53)
Related passages for each verse, from the Treasury of Scripture Knowledge as collected and ranked by readers at OpenBible.info.
- 1 Psalm 19:14; Romans 8:26–27; Luke 22:39–45; Jude 20; Luke 6:12
- 2 Matthew 6:6–15; Ecclesiastes 5:2; Psalm 72:18–19; Revelation 15:4; Psalm 11:4
- 3 Matthew 6:11; Matthew 6:34; Proverbs 30:8; Exodus 16:15–22; Isaiah 33:16
- 4 Matthew 6:12–15; Matthew 26:41; Isaiah 43:25–26; Colossians 3:13; Matthew 18:35
- 5 Luke 18:1–8
- 7 Luke 13:25; Luke 7:6; Galatians 6:17; Matthew 25:10
- 8 Genesis 32:26; Colossians 4:12; Romans 15:30; Luke 18:1–8; Matthew 15:22–28
- 9 Mark 11:24; John 16:23–24; Matthew 21:22; John 15:16; John 15:7
- 10 James 4:3; Lamentations 3:18; Lamentations 3:54–58; Jonah 2:2–8; Psalm 31:22
- 11 Matthew 7:9; Isaiah 49:15
- 12 Ezekiel 2:6; Revelation 9:10; Luke 10:19
- 13 Matthew 7:11; Isaiah 44:3–4; Romans 8:32; John 4:10; Proverbs 1:23
- 14 Matthew 9:32–34; Matthew 12:22–24; Mark 7:32–37
- 15 Matthew 9:34; John 10:20; John 8:48; John 7:20; Matthew 10:25
- 16 1 Corinthians 1:22; Matthew 16:1–4; John 6:30; Mark 8:11–12; Matthew 12:38–39
- 17 Mark 3:23–27; Matthew 12:25–29; Isaiah 19:2–3; John 2:25; Isaiah 9:20–21
- 18 Matthew 12:26; Matthew 12:31–34; Luke 11:15; Matthew 4:10; James 3:5–8
- 19 Luke 9:49; Job 15:6; Luke 11:31–32; Romans 3:19; Matthew 12:27–28
- 20 Exodus 8:19; Matthew 12:28; Luke 10:9; Matthew 3:2; Luke 10:11
- 21 Mark 3:27; Matthew 12:29
- 22 Isaiah 49:24–25; Isaiah 53:12; Genesis 3:15; 1 John 3:8; 1 John 4:4
- 23 Matthew 12:30; Luke 9:50; Revelation 3:15–16; Mark 9:40
- 24 Matthew 12:43–45; 1 Peter 5:8; Job 2:2; Psalm 63:1; Mark 5:10
- 25 Jude 8–13; 2 Thessalonians 2:9–12; 2 Peter 2:10–19; Matthew 12:44–45; Psalm 36:3
- 26 2 Peter 2:20–22; John 5:14; Zephaniah 1:6; Matthew 12:45; Hebrews 6:4–8
- 27 Luke 23:29; Luke 1:42; Luke 1:48; Luke 1:28
- 28 Luke 6:47–48; Luke 8:21; Psalm 112:1; James 1:21–25; John 13:17
- 29 Luke 11:16; Mark 8:11–12; Matthew 12:38–42; 1 Corinthians 1:22; Luke 12:1
- 30 Matthew 12:40–42; Jonah 3:2–10; Luke 24:46–47; Jonah 1:17; Jonah 2:10
- 31 2 Chronicles 9:1; 1 Kings 10:1–13; Romans 2:27; Jeremiah 3:11; Luke 3:22
- 32 Jonah 3:5–4:4; Luke 11:31; Jonah 4:9; Jonah 1:2–3; Hebrews 7:26
- 33 Luke 8:16–17; Mark 4:21–22; Matthew 5:15–16; John 12:46; Philippians 2:15–16
- 34 Matthew 6:22–23; Acts 26:18; Jeremiah 5:21; Romans 11:8–10; Psalm 119:18
- 35 Proverbs 16:25; 2 Peter 1:9; James 3:13–17; 1 Corinthians 1:19–21; Revelation 3:17
- 36 Proverbs 20:27; Proverbs 6:23; Proverbs 4:18–19; 2 Corinthians 4:6; 2 Peter 3:18
- 37 Luke 7:36; 1 Corinthians 9:19–23; Luke 14:1
- 38 Matthew 15:2–3; John 3:25; Mark 7:2–5
- 39 Titus 1:15; Luke 16:15; Genesis 6:5; Matthew 7:15; Proverbs 30:12
- 40 Luke 12:20; 1 Corinthians 15:36; Matthew 23:26; Matthew 23:17; Proverbs 1:22
- 41 Luke 12:33; James 1:27; Titus 1:15; Acts 10:15; Luke 16:9
- 42 Matthew 23:23; Proverbs 21:3; Luke 18:12; 1 John 4:20; Deuteronomy 10:12–13
- 43 Luke 20:46; Mark 12:38–39; Matthew 23:6–7; Luke 14:7–11; Proverbs 16:18
- 44 Matthew 23:27–28; Acts 23:3; Psalm 5:9; Numbers 19:16; Hosea 9:8
- 45 Matthew 22:35; John 9:40; 1 Kings 22:8; Jeremiah 20:8; Luke 11:46
- 46 Matthew 23:2–4; Isaiah 10:1; Luke 11:52; Galatians 6:13; Luke 11:45
- 47 Acts 7:51; 1 Thessalonians 2:15; Matthew 23:29–33
- 48 James 5:10; 2 Chronicles 36:16; Matthew 23:31; Matthew 21:35–38; Acts 7:51–52
- 49 1 Corinthians 1:30; Colossians 2:3; Ephesians 4:11; 1 Corinthians 1:24; Acts 8:3
- 50 Genesis 9:5–6; 2 Kings 24:4; Revelation 18:20–24; Numbers 35:33; Isaiah 26:21
- 51 2 Chronicles 24:20–22; Matthew 23:35; Hebrews 11:4; Genesis 4:8–11; Zechariah 1:1
- 52 Matthew 23:13; Malachi 2:7; Acts 4:17–18; Luke 11:45–46; John 9:24–34
- 53 Jeremiah 20:10; Luke 20:20; Luke 20:27; Jeremiah 18:18; 1 Corinthians 13:5
- 54 Mark 12:13; Matthew 22:35; Matthew 22:15; Psalm 37:32–33; Luke 20:20
Cross references: OpenBible.info (CC BY), drawn mainly from the public-domain Treasury of Scripture Knowledge. · Sources & licences
Why does my Bible say something different?
- Matthew 6:13: “For thine is the kingdom…”
The closing doxology of the Lord’s Prayer, “For thine is the kingdom, and the power, and the glory,” is missing from the oldest Greek manuscripts of Matthew and from most of the Latin tradition, but it is very old: a shorter form already appears in the Didache. The Patriarchal Text includes it, and in the Divine Liturgy the priest sings it in a Trinitarian form. Most scholars see it as an early liturgical response that entered the text.
What the Fathers said
Passages from the Church Fathers that expound or quote this chapter, verbatim from the public-domain Schaff edition (19th-century English translations).
How these were chosen
“Commentary” is the opening of a homily or exposition on this chapter (John Chrysostom’s homilies, Augustine’s tractates, sermons and expositions of the Psalms). “Quotes” are sentences where the edition’s own footnotes identify a quotation of a verse here, kept only when the wording matches the verse. Only works whose authorship is not in doubt are used. Psalms follow the Hebrew/English numbering (Augustine numbers them as the Septuagint does: his Psalm 50 is Psalm 51 here).
We have heard our Lord, the Heavenly Master, and most faithful Counsellor exhorting us, who at once exhorteth us to ask, and giveth when we ask. We have heard Him in the Gospel exhorting us to ask instantly, and to knock even after the likeness of intrusive importunity.
Read in context · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 6 (1888)
Verily I say unto you, All these things shall come upon this generation." He thus points out the recapitulation that should take place in his own person of the effusion of blood from the beginning, of all the righteous men and of the prophets, and that by means of Himself there should be a requisition of their blood.
Or if he ask an egg, will he offer him a scorpion? If ye then," saith He, "though ye be evil, know how to give good gifts unto your children, how much more shall your Father which is in heaven give good things to them that ask Him?
Read in context · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 6 (1888)
Whereas, if they were in discord, neither could this have been pointed out, and the doctrine itself had long since been brought to nought: "for every kingdom," saith He, "divided against itself shall not stand." But now even in this shines forth the might of the Spirit, namely, in that it prevailed on these men, engaged as they were in …
Read in context · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 10 (1888)
And that this grace is from the Father, He thus states, How much more shall your heavenly Father give the Holy Spirit to them that ask him.
Read in context · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 2, vol. 7 (1894)