1 Congregata sunt ergo Philisthiim universa agmina in Aphec: sed et Israël castrametatus est super fontem qui erat in Jezrahel. 2 Et satrapæ quidem Philisthiim incedebant in centuriis et millibus: David autem et viri ejus erant in novissimo agmine cum Achis. 3 Dixeruntque principes Philisthiim ad Achis: Quid sibi volunt Hebræi isti? Et ait Achis ad principes Philisthiim: Num ignoratis David, qui fuit servus Saul regis Israël, et est apud me multis diebus, vel annis, et non inveni in eo quidquam ex die qua transfugit ad me usque ad diem hanc? 4 Irati sunt autem adversus eum principes Philisthiim, et dixerunt ei: Revertatur vir iste, et sedeat in loco suo in quo constituisti eum, et non descendat nobiscum in prælium, ne fiat nobis adversarius, cum præliari cœperimus: quomodo enim aliter poterit placare dominum suum, nisi in capitibus nostris? 5 Nonne iste est David, cui cantabant in choris, dicentes: [Percussit Saul in millibus suis, et David in decem millibus suis?] 6 Vocavit ergo Achis David, et ait ei: Vivit Dominus, quia rectus es tu, et bonus in conspectu meo: et exitus tuus, et introitus tuus mecum est in castris: et non inveni in te quidquam mali ex die qua venisti ad me usque in diem hanc: sed satrapis non places. 7 Revertere ergo, et vade in pace, et non offendas oculos satraparum Philisthiim. 8 Dixitque David ad Achis: Quid enim feci, et quid invenisti in me servo tuo, a die qua fui in conspectu tuo usque in diem hanc, ut non veniam et pugnem contra inimicos domini mei regis? 9 Respondens autem Achis, locutus est ad David: Scio quia bonus es tu in oculis meis, sicut angelus Dei: sed principes Philisthinorum dixerunt: Non ascendet nobiscum in prælium. 10 Igitur consurge mane tu, et servi domini tui qui venerunt tecum: et cum de nocte surrexeritis, et cœperit dilucescere, pergite. 11 Surrexit itaque de nocte David, ipse et viri ejus, ut proficiscerentur mane, et reverterentur ad terram Philisthiim: Philisthiim autem ascenderunt in Jezrahel.
1 Samuel 29 Clementine Vulgate
Audio: World English Bible (WEB), read by Winfred W. Henson · About the recordings
People & places in this chapter
From this site's family tree and Bible maps, only where those guides cite this chapter.
People
David
The shepherd who became Israel's greatest king and a man after God's own heart.
Cited in the guide: 1 Sam. 16 - 1 Kings 2; 2 Sam. 7; 1 Chron. 2:15; Matt. 1:6
Cross references (11)
Related passages for each verse, from the Treasury of Scripture Knowledge as collected and ranked by readers at OpenBible.info.
- 1 1 Samuel 4:1; Joshua 19:30; 1 Kings 21:1; Joshua 12:18; 1 Kings 20:30
- 2 1 Samuel 28:1–2; 1 Samuel 29:6–7; Joshua 13:3; 1 Samuel 6:4; 1 Samuel 5:8–11
- 3 1 Samuel 27:7; Daniel 6:5; 1 Samuel 25:28; John 19:6; 1 Peter 3:16
- 4 1 Samuel 14:21; 1 Samuel 27:6; 1 Chronicles 12:19; Luke 16:8
- 5 1 Samuel 21:11; 1 Samuel 18:6–7; Proverbs 27:14
- 6 2 Samuel 3:25; 2 Kings 19:27; 1 Samuel 20:3; Psalm 121:8; Jeremiah 12:16
- 7 Numbers 22:34
- 8 Psalm 34:13–14; Matthew 6:13; 1 Samuel 17:29; 1 Samuel 12:3; 1 Samuel 26:18
- 9 2 Samuel 19:27; 2 Samuel 14:20; 2 Samuel 14:17; Galatians 4:14; 1 Samuel 29:4
- 10 1 Chronicles 12:19; 1 Chronicles 12:22; 1 Corinthians 10:13; 2 Peter 2:9; 1 Samuel 30:1–2
- 11 2 Samuel 4:4; 1 Samuel 29:1; Joshua 19:18
Cross references: OpenBible.info (CC BY), drawn mainly from the public-domain Treasury of Scripture Knowledge. · Sources & licences