Skip to the text

2 Samuel · Clementine Vulgate

2 Samuel 3 Clementine Vulgate

Leer en español
About VUL
  • Catholic
  • OT: Latin Vulgate
  • NT: Latin Vulgate
  • Catholic (73 books)
  • Original language
  • 1598
  • Public domain

Audio: World English Bible (WEB), read by Winfred W. Henson · About the recordings

1 Facta est ergo longa concertatio inter domum Saul et inter domum David: David proficiscens, et semper seipso robustior, domus autem Saul decrescens quotidie. 2 Natique sunt filii David in Hebron: fuitque primogenitus ejus Amnon, de Achinoam Jezraëlitide. 3 Et post eum Cheleab, de Abigail uxore Nabal Carmeli: porro tertius Absalom, filius Maacha filiæ Tholmai regis Gessur. 4 Quartus autem Adonias, filius Haggith: et quintus Saphathia, filius Abital. 5 Sextus quoque Jethraam, de Egla uxore David: hi nati sunt David in Hebron. 6 Cum ergo esset prælium inter domum Saul et domum David, Abner filius Ner regebat domum Saul. 7 Fuerat autem Sauli concubina nomine Respha, filia Aja. Dixitque Isboseth ad Abner: 8 Quare ingressus es ad concubinam patris mei? Qui iratus nimis propter verba Isboseth, ait: Numquid caput canis ego sum adversum Judam hodie, qui fecerim misericordiam super domum Saul patris tui, et super fratres et proximos ejus, et non tradidi te in manus David, et tu requisisti in me quod argueres pro muliere hodie? 9 Hæc faciat Deus Abner, et hæc addat ei, nisi quomodo juravit Dominus David, sic faciam cum eo, 10 ut transferatur regnum de domo Saul, et elevetur thronus David super Israël et super Judam, a Dan usque Bersabee. 11 Et non potuit respondere ei quidquam, quia metuebat illum. 12 Misit ergo Abner nuntios ad David pro se dicentes: Cujus est terra? et ut loquerentur: Fac mecum amicitias, et erit manus mea tecum, et reducam ad te universum Israël. 13 Qui ait: Optime: ego faciam tecum amicitias: sed unam rem peto a te, dicens: Non videbis faciem meam antequam adduxeris Michol filiam Saul: et sic venies, et videbis me. 14 Misit autem David nuntios ad Isboseth filium Saul, dicens: Redde uxorem meam Michol, quam despondi mihi centum præputiis Philisthiim. 15 Misit ergo Isboseth, et tulit eam a viro suo Phaltiel filio Lais. 16 Sequebaturque eam vir suus, plorans usque Bahurim: et dixit ad eum Abner: Vade, et revertere. Qui reversus est. 17 Sermonem quoque intulit Abner ad seniores Israël, dicens: Tam heri quam nudiustertius quærebatis David ut regnaret super vos. 18 Nunc ergo facite: quoniam Dominus locutus est ad David, dicens: In manu servi mei David salvabo populum meum Israël de manu Philisthiim, et omnium inimicorum ejus. 19 Locutus est autem Abner etiam ad Benjamin. Et abiit ut loqueretur ad David in Hebron omnia quæ placuerant Israëli et universo Benjamin. 20 Venitque ad David in Hebron cum viginti viris: et fecit David Abner, et viris ejus qui venerant cum eo, convivium. 21 Et dixit Abner ad David: Surgam, ut congregem ad te dominum meum regem omnem Israël, et ineam tecum fœdus, et imperes omnibus, sicut desiderat anima tua. Cum ergo deduxisset David Abner, et ille isset in pace, 22 statim pueri David et Joab venerunt, cæsis latronibus, cum præda magna nimis: Abner autem non erat cum David in Hebron, quia jam dimiserat eum, et profectus fuerat in pace. 23 Et Joab, et omnis exercitus qui erat cum eo, postea venerunt: nuntiatum est itaque Joab a narrantibus: Venit Abner filius Ner ad regem, et dimisit eum, et abiit in pace. 24 Et ingressus est Joab ad regem, et ait: Quid fecisti? Ecce venit Abner ad te: quare dimisisti eum, et abiit et recessit? 25 ignoras Abner filium Ner, quoniam ad hoc venit ad te ut deciperet te, et sciret exitum tuum et introitum tuum, et nosset omnia quæ agis? 26 Egressus itaque Joab a David, misit nuntios post Abner, et reduxit eum a cisterna Sira, ignorante David. 27 Cumque rediisset Abner in Hebron, seorsum adduxit eum Joab ad medium portæ ut loqueretur ei, in dolo: et percussit illum ibi in inguine, et mortuus est in ultionem sanguinis Asaël fratris ejus. 28 Quod cum audisset David rem jam gestam, ait: Mundus ego sum, et regnum meum apud Dominum usque in sempiternum, a sanguine Abner filii Ner: 29 et veniat super caput Joab, et super omnem domum patris ejus: nec deficiat de domo Joab fluxum seminis sustinens, et leprosus, et tenens fusum, et cadens gladio, et indigens pane. 30 Igitur Joab et Abisai frater ejus interfecerunt Abner, eo quod occidisset Asaël fratrem eorum in Gabaon in prælio. 31 Dixit autem David ad Joab, et ad omnem populum qui erat cum eo: Scindite vestimenta vestra, et accingimini saccis, et plangite ante exequias Abner. Porro rex David sequebatur feretrum. 32 Cumque sepelissent Abner in Hebron, levavit rex David vocem suam, et flevit super tumulum Abner: flevit autem et omnis populus. 33 Plangensque rex, et lugens Abner, ait: [Nequaquam ut mori solent ignavi, mortuus est Abner. 34 Manus tuæ ligatæ non sunt, et pedes tui non sunt compedibus aggravati: sed sicut solent cadere coram filiis iniquitatis, sic corruisti.] Congeminansque omnis populus flevit super eum. 35 Cumque venisset universa multitudo cibum capere cum David, clara adhuc die juravit David, dicens: Hæc faciat mihi Deus, et hæc addat, si ante occasum solis gustavero panem vel aliud quidquam. 36 Omnisque populus audivit, et placuerunt eis cuncta quæ fecit rex in conspectu totius populi. 37 Et cognovit omne vulgus et universus Israël in die illa, quoniam non actum fuisset a rege ut occideretur Abner filius Ner. 38 Dixit quoque rex ad servos suos: Num ignoratis quoniam princeps et maximus cecidit hodie in Israël? 39 Ego autem adhuc delicatus, et unctus rex: porro viri isti filii Sarviæ duri sunt mihi: retribuat Dominus facienti malum juxta malitiam suam.

People & places in this chapter

From this site's family tree and Bible maps, only where those guides cite this chapter.

People

  • Abital

    Wife of David, mother of Shephatiah

    A wife of David who bore his fifth son, Shephatiah, in Hebron.

    Cited in the guide: 2 Samuel 3:4; 1 Chronicles 3:3

  • Absalom

    David's rebel son

    David's handsome son who avenged Tamar, rebelled against his father, and briefly seized the throne.

    Cited in the guide: 2 Samuel 3:3; 2 Samuel 15-18

  • Adonijah

    Would-be king

    A son of David who tried to claim the throne ahead of Solomon in David's final days.

    Cited in the guide: 2 Samuel 3:4; 1 Kings 1-2

  • Aiah

    Father of Rizpah

    Named as the father of Rizpah, Saul's concubine.

    Cited in the guide: 2 Samuel 3:7; 2 Samuel 21:8

  • Amnon

    David's firstborn

    David's firstborn son, who wronged his half-sister Tamar and was killed by Absalom in revenge.

    Cited in the guide: 2 Samuel 3:2; 2 Samuel 13

  • Chileab

    David's second son

    David's second son, born to Abigail, who is named but scarcely mentioned afterward.

    Cited in the guide: 2 Samuel 3:3; 1 Chronicles 3:1

  • David

    King of Israel

    The shepherd who became Israel's greatest king and a man after God's own heart.

    Cited in the guide: 1 Sam. 16 - 1 Kings 2; 2 Sam. 7; 1 Chron. 2:15; Matt. 1:6

  • Eglah

    Wife of David, mother of Ithream

    A wife of David who bore his sixth son, Ithream, in Hebron.

    Cited in the guide: 2 Samuel 3:5; 1 Chronicles 3:3

  • Haggith

    Wife of David, mother of Adonijah

    A wife of David who bore his fourth son, Adonijah, in Hebron.

    Cited in the guide: 2 Samuel 3:4; 1 Kings 1:5; 1 Kings 1:11

  • Ithream

    David's sixth son

    David's sixth son, born in Hebron to David's wife Eglah.

    Cited in the guide: 2 Samuel 3:5; 1 Chronicles 3:3

  • Joab

    David's army commander

    Son of Zeruiah and commander of David's army, who killed Abner and Amasa, besieged Rabbah, killed Absalom in the oak, and carried out David's census.

    Cited in the guide: 2 Samuel 2:13; 2 Samuel 3:27; 2 Samuel 12:26

  • Laish

    Father of Palti

    Named as the father of Palti (Paltiel), to whom Saul gave Michal; Palti is described as being from Gallim.

    Cited in the guide: 1 Samuel 25:44; 2 Samuel 3:15

  • Maacah

    Wife of David, mother of Absalom

    Daughter of King Talmai of Geshur, who bore David his third son, Absalom, in Hebron.

    Cited in the guide: 2 Samuel 3:3; 1 Chronicles 3:2

  • Paltiel

    Michal's second husband

    Palti son of Laish, from Gallim, to whom Saul gave his daughter Michal; he followed her weeping to Bahurim when Ish-bosheth took her from him for David.

    Cited in the guide: 1 Samuel 25:44; 2 Samuel 3:15

  • Rizpah

    Saul's concubine

    Saul's concubine, the daughter of Aiah, who bore Saul two sons and, after they were hanged by the Gibeonites, guarded their bodies from the birds and beasts from the harvest until…

    Cited in the guide: 2 Samuel 3:7; 2 Samuel 21:8; 2 Samuel 21:10

  • Shephatiah

    David's fifth son

    David's fifth son, born in Hebron to Abital.

    Cited in the guide: 2 Samuel 3:4; 1 Chronicles 3:3

  • Talmai

    King of Geshur

    King of Geshur and father of David's wife Maacah, to whom Absalom fled after killing Amnon and with whom he stayed three years.

    Cited in the guide: 2 Samuel 3:3; 2 Samuel 13:37; 1 Chronicles 3:2

Cross references (33)

Related passages for each verse, from the Treasury of Scripture Knowledge as collected and ranked by readers at OpenBible.info.

  1. 1 1 Kings 14:30; Job 8:7; Proverbs 4:18–19; 2 Samuel 2:17; Ephesians 6:12
  2. 2 1 Chronicles 3:1–4; 1 Samuel 25:42–43; 2 Samuel 13:1–29; Genesis 49:3–4
  3. 3 1 Samuel 27:8; 1 Chronicles 3:1; 2 Samuel 13:20–28; 2 Samuel 2:2; 2 Samuel 13:37–38
  4. 4 1 Kings 2:13–25; 1 Kings 1:5–18
  5. 6 2 Samuel 2:8–9; Isaiah 8:9–10; Matthew 12:30; 2 Chronicles 25:8; Joel 3:9–13
  6. 7 2 Samuel 21:8–11; 2 Samuel 12:8; 2 Samuel 16:21–22; 1 Kings 2:21–22; 1 Kings 2:17
  7. 8 2 Samuel 9:8; 2 Samuel 16:9; 1 Samuel 15:28; Deuteronomy 23:18; 2 Samuel 5:2
  8. 9 1 Samuel 15:28; 1 Kings 19:2; Ruth 1:17; 1 Samuel 28:17; 1 Chronicles 12:23
  9. 10 Judges 20:1; 1 Samuel 3:20; 2 Samuel 17:11; 2 Samuel 24:2; 1 Kings 4:25
  10. 12 1 Chronicles 12:38–40; 2 Samuel 5:1–3; Psalm 62:9; 2 Samuel 19:6; Luke 16:5–8
  11. 13 Genesis 43:3; 1 Chronicles 15:29; Genesis 44:23; 1 Samuel 19:11–17; 1 Samuel 18:20–28
  12. 14 1 Samuel 18:27; 1 Samuel 18:25; 2 Samuel 2:10
  13. 15 1 Samuel 25:44
  14. 16 2 Samuel 16:5; 2 Samuel 19:16; 1 Kings 2:8; 2 Samuel 17:18; Proverbs 9:17–18
  15. 18 1 Samuel 15:28; Psalm 89:19–23; 1 Samuel 9:16; Psalm 89:3–4; 2 Samuel 3:9
  16. 19 1 Chronicles 12:29; 1 Samuel 10:20–21; Psalm 68:27
  17. 20 Genesis 26:30; Esther 1:3; Genesis 31:54
  18. 21 2 Samuel 3:12; 1 Kings 11:37; 2 Samuel 3:10; Philippians 2:21; Psalm 20:4
  19. 24 2 Samuel 19:5–7; 2 Samuel 3:39; 2 Samuel 3:8; John 18:35; Numbers 23:11
  20. 25 Isaiah 37:28; Numbers 27:17; Deuteronomy 28:6; Psalm 121:8; 1 Samuel 29:4–6
  21. 26 Proverbs 27:4–6; Proverbs 26:23–26
  22. 27 1 Kings 2:5; 2 Samuel 20:9–10; 1 Kings 2:32; Deuteronomy 27:24; Jeremiah 41:6–7
  23. 28 Numbers 35:33; Exodus 21:12; Genesis 4:10; Genesis 9:6; Deuteronomy 21:1–9
  24. 29 2 Samuel 1:16; Psalm 109:8–19; 1 Kings 2:31–34; Acts 28:4; 2 Kings 5:1
  25. 30 Acts 28:4; 2 Samuel 2:19–23; Proverbs 28:17
  26. 31 Genesis 37:34; 2 Samuel 1:2; 2 Samuel 1:11; Joshua 7:6; Judges 11:35
  27. 32 Proverbs 24:17; Job 31:28; 2 Samuel 1:12; 1 Samuel 30:4; 2 Samuel 18:33
  28. 33 2 Chronicles 35:25; Luke 12:19–20; 2 Samuel 1:17; 2 Samuel 13:12–13; Ecclesiastes 2:15–16
  29. 34 Judges 16:21; Hosea 6:9; Psalm 107:10–11; Job 24:14; 2 Samuel 1:12
  30. 35 2 Samuel 1:12; 2 Samuel 12:17; Ruth 1:17; Jeremiah 16:7; Ezekiel 24:17
  31. 36 Mark 7:37; Mark 15:11–13; Psalm 62:9; 2 Samuel 15:6; 2 Samuel 15:13
  32. 38 Job 32:9; 1 Samuel 14:50–51; 2 Samuel 3:12; 2 Samuel 2:8
  33. 39 Psalm 28:4; Psalm 101:8; 1 Kings 2:33–34; 2 Timothy 4:14; Proverbs 25:5

Cross references: OpenBible.info (CC BY), drawn mainly from the public-domain Treasury of Scripture Knowledge. · Sources & licences