Skip to the text

1 Samuel · Clementine Vulgate

1 Samuel 20 Clementine Vulgate

Leer en español
About VUL
  • Catholic
  • OT: Latin Vulgate
  • NT: Latin Vulgate
  • Catholic (73 books)
  • Original language
  • 1598
  • Public domain

Audio: World English Bible (WEB), read by Winfred W. Henson · About the recordings

1 Fugit autem David de Najoth, quæ est in Ramatha, veniensque locutus est coram Jonatha: Quid feci? quæ est iniquitas mea, et quod peccatum meum in patrem tuum, quia quærit animam meam? 2 Qui dixit ei: Absit, non morieris: neque enim faciet pater meus quidquam grande vel parvum, nisi prius indicaverit mihi: hunc ergo celavit me pater meus sermonem tantummodo? nequaquam erit istud. 3 Et juravit rursum Davidi. Et ille ait: Scit profecto pater tuus quia inveni gratiam in oculis tuis, et dicet: Nesciat hoc Jonathas, ne forte tristetur. Quinimmo vivit Dominus, et vivit anima tua, quia uno tantum (ut ita dicam) gradu ego morsque dividimur. 4 Et ait Jonathas ad David: Quodcumque dixerit mihi anima tua, faciam tibi. 5 Dixit autem David ad Jonathan: Ecce calendæ sunt crastino, et ego ex more sedere soleo juxta regem ad vescendum: dimitte ergo me ut abscondar in agro usque ad vesperam diei tertiæ. 6 Si respiciens requisierit me pater tuus, respondebis ei: Rogavit me David ut iret celeriter in Bethlehem civitatem suam, quia victimæ solemnes ibi sunt universis contribulibus suis. 7 Si dixerit: Bene: pax erit servo tuo. Si autem fuerit iratus, scito quia completa est malitia ejus. 8 Fac ergo misericordiam in servum tuum, quia fœdus Domini me famulum tuum tecum inire fecisti: si autem est iniquitas aliqua in me, tu me interfice, et ad patrem tuum ne introducas me. 9 Et ait Jonathas: Absit hoc a te: neque enim fieri potest, ut si certe cognovero completam esse patris mei malitiam contra te, non annuntiem tibi. 10 Responditque David ad Jonathan: Quis renuntiabit mihi, si quid forte responderit tibi pater tuus dure de me? 11 Et ait Jonathas ad David: Veni, et egrediamur foras in agrum. Cumque exissent ambo in agrum, 12 ait Jonathas ad David: Domine Deus Israël, si investigavero sententiam patris mei crastino vel perendie, et aliquid boni fuerit super David, et non statim misero ad te, et notum tibi fecero, 13 hæc faciat Dominus Jonathæ, et hæc addat. Si autem perseveraverit patris mei malitia adversum te, revelabo aurem tuam, et dimittam te, ut vadas in pace, et sit Dominus tecum, sicut fuit cum patre meo. 14 Et si vixero, facies mihi misericordiam Domini: si vero mortuus fuero, 15 non auferes misericordiam tuam a domo mea usque in sempiternum, quando eradicaverit Dominus inimicos David, unumquemque de terra: auferat Jonathan de domo sua, et requirat Dominus de manu inimicorum David. 16 Pepigit ergo Jonathas fœdus cum domo David: et requisivit Dominus de manu inimicorum David. 17 Et addidit Jonathas dejerare David, eo quod diligeret illum: sicut enim animam suam, ita diligebat eum. 18 Dixitque ad eum Jonathas: Cras calendæ sunt, et requireris: 19 requiretur enim sessio tua usque perendie. Descendes ergo festinus, et venies in locum ubi celandus es in die qua operari licet, et sedebis juxta lapidem cui nomen est Ezel. 20 Et ego tres sagittas mittam juxta eum, et jaciam quasi exercens me ad signum. 21 Mittam quoque et puerum, dicens ei: Vade, et affer mihi sagittas. 22 Si dixero puero: Ecce sagittæ intra te sunt, tolle eas: tu veni ad me, quia pax tibi est, et nihil est mali, vivit Dominus. Si autem sic locutus fuero puero: Ecce sagittæ ultra te sunt: vade in pace, quia dimisit te Dominus. 23 De verbo autem quod locuti sumus ego et tu, sit Dominus inter me et te usque in sempiternum. 24 Absconditus est ergo David in agro, et venerunt calendæ, et sedit rex ad comedendum panem. 25 Cumque sedisset rex super cathedram suam (secundum consuetudinem) quæ erat juxta parietem, surrexit Jonathas, et sedit Abner ex latere Saul: vacuusque apparuit locus David. 26 Et non est locutus Saul quidquam in die illa: cogitabat enim quod forte evenisset ei, ut non esset mundus, nec purificatus. 27 Cumque illuxisset dies secunda post calendas, rursus apparuit vacuus locus David. Dixitque Saul ad Jonathan filium suum: Cur non venit filius Isai nec heri nec hodie ad vescendum? 28 Responditque Jonathas Sauli: Rogavit me obnixe ut iret in Bethlehem, 29 et ait: Dimitte me, quoniam sacrificium solemne est in civitate, unus de fratribus meis accersivit me: nunc ergo si inveni gratiam in oculis tuis, vadam cito, et videbo fratres meos. Ob hanc causam non venit ad mensam regis. 30 Iratus autem Saul adversum Jonathan, dixit ei: Fili mulieris virum ultro rapientis, numquid ignoro quia diligis filium Isai in confusionem tuam, et in confusionem ignominiosæ matris tuæ? 31 Omnibus enim diebus quibus filius Isai vixerit super terram, non stabilieris tu, neque regnum tuum. Itaque jam nunc mitte, et adduc eum ad me: quia filius mortis est. 32 Respondens autem Jonathas Sauli patri suo, ait: Quare morietur? quid fecit? 33 Et arripuit Saul lanceam ut percuteret eum. Et intellexit Jonathas quod definitum esset a patre suo, ut interficeret David. 34 Surrexit ergo Jonathas a mensa in ira furoris, et non comedit in die calendarum secunda panem. Contristatus est enim super David, eo quod confudisset eum pater suus. 35 Cumque illuxisset mane, venit Jonathas in agrum juxta placitum David, et puer parvulus cum eo. 36 Et ait ad puerum suum: Vade, et affer mihi sagittas quas ego jacio. Cumque puer cucurrisset, jecit aliam sagittam trans puerum. 37 Venit itaque puer ad locum jaculi quod miserat Jonathas: et clamavit Jonathas post tergum pueri, et ait: Ecce ibi est sagitta porro ultra te. 38 Clamavitque iterum Jonathas post tergum pueri, dicens: Festina velociter, ne steteris. Collegit autem puer Jonathæ sagittas, et attulit ad dominum suum: 39 et quid ageretur, penitus ignorabat, tantummodo enim Jonathas et David rem noverant. 40 Dedit ergo Jonathas arma sua puero, et dixit ei: Vade, et defer in civitatem. 41 Cumque abiisset puer, surrexit David de loco qui vergebat ad austrum, et cadens pronus in terram, adoravit tertio: et osculantes se alterutrum, fleverunt pariter, David autem amplius. 42 Dixit ergo Jonathas ad David: Vade in pace: quæcumque juravimus ambo in nomine Domini, dicentes: Dominus sit inter me et te, et inter semen meum et semen tuum usque in sempiternum. 43 Et surrexit David, et abiit: sed et Jonathas ingressus est civitatem.

People & places in this chapter

From this site's family tree and Bible maps, only where those guides cite this chapter.

People

  • David

    King of Israel

    The shepherd who became Israel's greatest king and a man after God's own heart.

    Cited in the guide: 1 Sam. 16 - 1 Kings 2; 2 Sam. 7; 1 Chron. 2:15; Matt. 1:6

Cross references (37)

Related passages for each verse, from the Treasury of Scripture Knowledge as collected and ranked by readers at OpenBible.info.

  1. 1 2 Peter 2:9; 2 Corinthians 1:12; 1 John 3:21; 1 Samuel 12:3; 1 Samuel 24:9
  2. 2 John 17:8; 1 Samuel 9:15; Genesis 44:7; Joshua 22:29; 1 Samuel 14:45
  3. 3 Deuteronomy 6:13; 1 Samuel 27:1; 1 Samuel 25:26; 2 Kings 2:6; 1 Samuel 1:26
  4. 5 Numbers 10:10; 1 Samuel 19:2; Numbers 28:11; Psalm 81:3; Proverbs 22:3
  5. 6 1 Samuel 17:58; 1 Samuel 9:12; Deuteronomy 12:5; 1 Samuel 16:2–5; John 7:42
  6. 7 1 Samuel 25:17; Esther 7:7; Deuteronomy 1:23; 1 Samuel 20:9; 2 Samuel 17:4
  7. 8 1 Samuel 18:3; 2 Samuel 14:32; 1 Samuel 23:18; 1 Samuel 20:16; 1 Chronicles 12:17
  8. 9 1 Samuel 19:2; 1 Samuel 20:42; 1 Samuel 20:38
  9. 10 1 Samuel 20:30–34; Proverbs 18:23; Genesis 42:30; 1 Kings 12:13; 1 Samuel 25:17
  10. 12 Proverbs 25:2–3; Psalm 139:1–4; Psalm 17:3; Job 31:4; Joshua 22:22
  11. 13 1 Chronicles 22:11; Joshua 1:5; 1 Chronicles 22:16; Ruth 1:17; 1 Samuel 17:37
  12. 14 2 Samuel 9:3; Ephesians 5:1–2
  13. 15 2 Samuel 21:7; 2 Samuel 9:1–7; 1 Samuel 24:21
  14. 16 1 Samuel 25:22; 1 Samuel 18:3; 2 Samuel 4:7–8; 2 Samuel 21:8; Genesis 15:18
  15. 17 Proverbs 18:24; 1 Samuel 18:1; 1 Samuel 18:3; 2 Samuel 1:26; Deuteronomy 13:6
  16. 18 1 Samuel 20:5; 1 Samuel 20:25
  17. 19 1 Samuel 19:2; 1 Samuel 20:5
  18. 21 Jeremiah 4:2; Jeremiah 5:2; Amos 8:14; Jeremiah 12:16
  19. 22 1 Samuel 20:37
  20. 23 1 Samuel 20:42; 1 Samuel 20:14–15; Genesis 31:50; Genesis 16:5
  21. 24 Isaiah 1:11–15; Proverbs 17:1; Psalm 50:16–21; Proverbs 21:3; Proverbs 15:17
  22. 25 1 Samuel 20:18; Judges 16:20
  23. 26 Leviticus 15:5; Leviticus 11:24; Leviticus 11:27; Leviticus 7:20–21; Leviticus 11:40
  24. 27 1 Samuel 19:15; Matthew 13:55; 1 Samuel 25:10; Isaiah 11:1–2; 1 Samuel 22:7–9
  25. 28 1 Samuel 20:6
  26. 29 1 Samuel 17:28
  27. 30 Proverbs 21:24; James 1:19–20; Proverbs 14:29; Proverbs 19:12; Proverbs 15:2
  28. 31 1 Samuel 20:8; 1 Samuel 19:6; 1 Samuel 26:16; 1 Samuel 19:11–15; 2 Samuel 19:28
  29. 32 Matthew 27:23; 1 Samuel 19:5; Luke 23:22; Genesis 31:36; Proverbs 31:8–9
  30. 33 1 Samuel 20:7; 1 Samuel 18:11; 1 Samuel 19:10
  31. 34 Mark 3:5; Ephesians 4:26; Ecclesiastes 7:20
  32. 35 1 Samuel 20:19; 2 Samuel 20:5
  33. 36 1 Samuel 20:20–22
  34. 37 1 Samuel 20:22
  35. 38 Luke 17:31–32; Proverbs 6:4–5; Psalm 55:6–9; Matthew 24:16–18; Mark 13:14–16
  36. 41 Genesis 29:11; 1 Samuel 18:3; 2 Samuel 19:39; 2 Samuel 9:6; 1 Samuel 10:1
  37. 42 1 Samuel 1:17; 1 Samuel 23:18; 1 Samuel 20:22–23; Numbers 6:26; Luke 7:50

Cross references: OpenBible.info (CC BY), drawn mainly from the public-domain Treasury of Scripture Knowledge. · Sources & licences

What the Fathers said

Passages from the Church Fathers that expound or quote this chapter, verbatim from the public-domain Schaff edition (19th-century English translations).

How these were chosen

“Commentary” is the opening of a homily or exposition on this chapter (John Chrysostom’s homilies, Augustine’s tractates, sermons and expositions of the Psalms). “Quotes” are sentences where the edition’s own footnotes identify a quotation of a verse here, kept only when the wording matches the verse. Only works whose authorship is not in doubt are used. Psalms follow the Hebrew/English numbering (Augustine numbers them as the Septuagint does: his Psalm 50 is Psalm 51 here).

  1. Quotes verse 20:42 Augustine of Hippo, Expositions on the Psalms (Psalm LXVIII)

    … have, between Me and you, or between Me and every living soul, and whatever suchlike expressions there are used, is found in the Greek to be, in the middle of Me and you, which is?na m?son. David also and Jonathan establish a sign between them, that they may not disagree with a difference of thought: and that which in Latin …

    Read in context · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 8 (1888)