1 Et ait David in corde suo: Aliquando incidam una die in manus Saul: nonne melius est ut fugiam, et salver in terra Philisthinorum, ut desperet Saul, cessetque me quærere in cunctis finibus Israël? fugiam ergo manus ejus. 2 Et surrexit David, et abiit ipse, et sexcenti viri cum eo, ad Achis filium Maoch regem Geth. 3 Et habitavit David cum Achis in Geth, ipse et viri ejus: vir et domus ejus: et David, et duæ uxores ejus, Achinoam Jezrahelitis, et Abigail uxor Nabal Carmeli. 4 Et nuntiatum est Sauli quod fugisset David in Geth, et non addidit ultra quærere eum. 5 Dixit autem David ad Achis: Si inveni gratiam in oculis tuis, detur mihi locus in una urbium regionis hujus, ut habitem ibi: cur enim manet servus tuus in civitate regis tecum? 6 Dedit itaque ei Achis in die illa Siceleg: propter quam causam facta est Siceleg regum Juda usque in diem hanc. 7 Fuit autem numerus dierum quibus habitavit David in regione Philisthinorum, quatuor mensium. 8 Et ascendit David et viri ejus, et agebant prædas de Gessuri, et de Gerzi, et de Amalecitis: hi enim pagi habitabantur in terra antiquitus, euntibus Sur usque ad terram Ægypti. 9 Et percutiebat David omnem terram, nec relinquebat viventem virum et mulierem: tollensque oves, et boves, et asinos, et camelos, et vestes, revertebatur, et veniebat ad Achis. 10 Dicebat autem ei Achis: In quem irruisti hodie? Respondebat David: Contra meridiem Judæ, et contra meridiem Jerameel, et contra meridiem Ceni. 11 Virum et mulierem non vivificabat David, nec adducebat in Geth, dicens: Ne forte loquantur adversum nos: Hæc fecit David: et hoc erat decretum illi omnibus diebus quibus habitavit in regione Philisthinorum. 12 Credidit ergo Achis David, dicens: Multa mala operatus est contra populum suum Israël: erit igitur mihi servus sempiternus.
1 Samuel 27 Clementine Vulgate
Audio: World English Bible (WEB), read by Winfred W. Henson · About the recordings
People & places in this chapter
From this site's family tree and Bible maps, only where those guides cite this chapter.
People
Achish
King of Gath to whom David fled twice, first feigning madness and later living in his territory with Ziklag as his town, and who trusted David until the Philistine commanders sent…
Cited in the guide: 1 Samuel 21:10; 1 Samuel 21:12; 1 Samuel 27:2
Ahinoam
A woman of Jezreel whom David married; she went with him to Gath, was captured by the Amalekites at Ziklag and rescued, and bore his firstborn Amnon in Hebron.
Cited in the guide: 1 Samuel 25:43; 1 Samuel 27:3; 1 Samuel 30:5
David
The shepherd who became Israel's greatest king and a man after God's own heart.
Cited in the guide: 1 Sam. 16 - 1 Kings 2; 2 Sam. 7; 1 Chron. 2:15; Matt. 1:6
Maoch
Named as the father of Achish, the king of Gath.
Cited in the guide: 1 Samuel 27:2
Cross references (12)
Related passages for each verse, from the Treasury of Scripture Knowledge as collected and ranked by readers at OpenBible.info.
- 1 Isaiah 40:27–31; Isaiah 51:12; 1 Samuel 23:17; 1 Samuel 28:1–2; 1 Samuel 16:13
- 2 1 Samuel 25:13; 1 Samuel 21:10; 1 Kings 2:39–40; 1 Samuel 30:8
- 3 1 Samuel 25:42–43; 1 Samuel 30:5; 1 Samuel 25:3; 1 Samuel 25:18–35; 1 Samuel 30:3
- 4 1 Samuel 26:21
- 5 Genesis 46:34; 2 Corinthians 6:17
- 6 Nehemiah 11:28; Joshua 15:31; 1 Samuel 19:5; 2 Samuel 1:1; 1 Samuel 30:1
- 7 1 Samuel 29:3
- 8 1 Samuel 15:7–8; Joshua 13:2; Joshua 13:13; Judges 1:29; Joshua 16:10
- 9 1 Samuel 15:3; 1 Samuel 15:7; Genesis 25:18; Deuteronomy 25:17–19; Joshua 6:21
- 10 Judges 1:16; 1 Chronicles 2:25; 1 Chronicles 2:9; Judges 4:11; 1 Samuel 30:29
- 11 Proverbs 29:25; Proverbs 12:19; 1 Samuel 22:22
- 12 Genesis 34:30; 1 Samuel 13:4
Cross references: OpenBible.info (CC BY), drawn mainly from the public-domain Treasury of Scripture Knowledge. · Sources & licences