1 Facies et altare de lignis setim, quod habebit quinque cubitus in longitudine, et totidem in latitudine, id est, quadrum, et tres cubitos in altitudine. 2 Cornua autem per quatuor angulos ex ipso erunt: et operies illud ære. 3 Faciesque in usus ejus lebetes ad suscipiendos cineres, et forcipes atque fuscinulas, et ignium receptacula; omnia vasa ex ære fabricabis. 4 Craticulamque in modum retis æneam: per cujus quatuor angulos erunt quatuor annuli ænei. 5 Quos pones subter arulam altaris: eritque craticula usque ad altaris medium. 6 Facies et vectes altaris de lignis setim duos, quos operies laminis æneis: 7 et induces per circulos, eruntque ex utroque latere altaris ad portandum. 8 Non solidum, sed inane et cavum intrinsecus facies illud, sicut tibi in monte monstratum est. 9 Facies et atrium tabernaculi, in cujus australi plaga contra meridiem erunt tentoria de bysso retorta: centum cubitos unum latus tenebit in longitudine. 10 Et columnas viginti cum basibus totidem æneis, quæ capita cum cælaturis suis habebunt argentea. 11 Similiter et in latere aquilonis per longum erunt tentoria centum cubitorum, columnæ viginti, et bases æneæ ejusdem numeri, et capita earum cum cælaturis suis argentea. 12 In latitudine vero atrii, quod respicit ad occidentem, erunt tentoria per quinquaginta cubitos, et columnæ decem, basesque totidem. 13 In ea quoque atrii latitudine, quæ respicit ad orientem, quinquaginta cubiti erunt. 14 In quibus quindecim cubitorum tentoria lateri uno deputabuntur, columnæque tres et bases totidem: 15 et in latere altero erunt tentoria cubitos obtinentia quindecim, columnæ tres, et bases totidem. 16 In introitu vero atrii fiet tentorium cubitorum viginti ex hyacintho et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta, opere plumarii: columnas habebit quatuor, cum basibus totidem. 17 Omnes columnæ atrii per circuitum vestitæ erunt argenteis laminis, capitibus argenteis, et basibus æneis. 18 In longitudine occupabit atrium cubitos centum, in latitudine quinquaginta, altitudo quinque cubitorum erit: fietque de bysso retorta, et habebit bases æneas. 19 Cuncta vasa tabernaculi in omnes usus et cæremonias, tam paxillos ejus quam atrii, ex ære facies. 20 Præcipe filiis Israël ut afferant tibi oleum de arboribus olivarum purissimum, piloque contusum, ut ardeat lucerna semper 21 in tabernaculo testimonii, extra velum quod oppansum est testimonio. Et collocabunt eam Aaron et filii ejus, ut usque mane luceat coram Domino. Perpetuus erit cultus per successiones eorum a filiis Israël.
Exodus 27 Clementine Vulgate
Audio: World English Bible (WEB), read by Winfred W. Henson · About the recordings
People & places in this chapter
From this site's family tree and Bible maps, only where those guides cite this chapter.
People
Aaron
Moses' brother and spokesman, Israel's first high priest.
Cited in the guide: Exodus 4–40; Leviticus 8–10
Moses
Drawn from the Nile, he led Israel out of Egypt and received God's Law.
Cited in the guide: Exodus 2–Deuteronomy 34
Cross references (15)
Related passages for each verse, from the Treasury of Scripture Knowledge as collected and ranked by readers at OpenBible.info.
- 1 Exodus 38:1–7; Exodus 24:4; Exodus 40:29; 2 Samuel 24:18; Ezekiel 43:13–17
- 2 Psalm 118:27; 1 Kings 1:50; Leviticus 4:7; Exodus 29:12; Leviticus 8:15
- 3 1 Kings 7:45; Exodus 38:3; 1 Kings 7:40; 2 Kings 25:15; Leviticus 16:12
- 4 Exodus 25:12; Exodus 35:16; Exodus 38:4–5
- 5 Exodus 38:4
- 6 Numbers 4:44; Exodus 35:13–15; Exodus 30:4
- 7 Numbers 4:13–14; Exodus 25:28; Exodus 30:4
- 8 Exodus 25:40; Exodus 25:9; Hebrews 8:5; 1 Chronicles 28:11; Matthew 15:9
- 9 Exodus 38:9–20; Ezekiel 40:28; Ezekiel 42:3; Exodus 39:40; Ezekiel 42:19–20
- 10 Jeremiah 52:21; Exodus 36:38; Exodus 26:19–21
- 14 Exodus 26:36; Exodus 27:9
- 16 Exodus 26:36; Exodus 28:39; Judges 5:30; Exodus 36:37; Exodus 39:29
- 19 Exodus 39:40; Exodus 27:3; Isaiah 22:23–25; Isaiah 33:20; Ezra 9:8
- 20 Leviticus 24:1–4; Psalm 23:5; Zechariah 4:11–14; Judges 9:9; Exodus 39:37
- 21 Numbers 18:23; Numbers 19:21; Leviticus 3:17; Leviticus 16:34; Exodus 30:8
Cross references: OpenBible.info (CC BY), drawn mainly from the public-domain Treasury of Scripture Knowledge. · Sources & licences
What the Fathers said
Passages from the Church Fathers that expound or quote this chapter, verbatim from the public-domain Schaff edition (19th-century English translations).
How these were chosen
“Commentary” is the opening of a homily or exposition on this chapter (John Chrysostom’s homilies, Augustine’s tractates, sermons and expositions of the Psalms). “Quotes” are sentences where the edition’s own footnotes identify a quotation of a verse here, kept only when the wording matches the verse. Only works whose authorship is not in doubt are used. Psalms follow the Hebrew/English numbering (Augustine numbers them as the Septuagint does: his Psalm 50 is Psalm 51 here).
The altar of burnt-offering also was five cubits in breadth. Five priests were chosen in the wilderness,--namely, Aaron, Nadab, Abiud, Eleazar, Ithamar.