1 Non suscipies vocem mendacii, nec junges manum tuam ut pro impio dicas falsum testimonium. 2 Non sequeris turbam ad faciendum malum: nec in judicio, plurimorum acquiesces sententiæ, ut a vero devies. 3 Pauperis quoque non misereberis in judicio. 4 Si occurreris bovi inimici tui, aut asino erranti, reduc ad eum. 5 Si videris asinum odientis te jacere sub onere, non pertransibis, sed sublevabis cum eo. 6 Non declinabis in judicium pauperis. 7 Mendacium fugies. Insontem et justum non occides: quia aversor impium. 8 Nec accipies munera, quæ etiam excæcant prudentes, et subvertunt verba justorum. 9 Peregrino molestus non eris. Scitis enim advenarum animas: quia et ipsi peregrini fuistis in terra Ægypti. 10 Sex annis seminabis terram tuam, et congregabis fruges ejus: 11 anno autem septimo dimittes eam, et requiescere facies, ut comedant pauperes populi tui: et quidquid reliquum fuerit, edant bestiæ agri: ita facies in vinea et in oliveto tuo. 12 Sex diebus operaberis: septimo die cessabis, ut requiescat bos et asinus tuus, et refrigeretur filius ancillæ tuæ, et advena. 13 Omnia quæ dixi vobis, custodite. Et per nomen externorum deorum non jurabitis, neque audietur ex ore vestro. 14 Tribus vicibus per singulos annos mihi festa celebrabitis. 15 Solemnitatem azymorum custodies. Septem diebus comedes azyma, sicut præcepi tibi, tempore mensis novorum, quando egressus es de Ægypto: non apparebis in conspectu meo vacuus. 16 Et solemnitatem messis primitivorum operis tui, quæcumque seminaveris in agro: solemnitatem quoque in exitu anni, quando congregaveris omnes fruges tuas de agro. 17 Ter in anno apparebit omne masculinum tuum coram Domino Deo tuo. 18 Non immolabis super fermento sanguinem victimæ meæ, nec remanebit adeps solemnitatis meæ usque mane. 19 Primitias frugum terræ tuæ deferes in domum Domini Dei tui. Non coques hædum in lacte matris suæ. 20 Ecce ego mittam angelum meum, qui præcedat te, et custodiat in via, et introducat in locum quem paravi. 21 Observa eum, et audi vocem ejus, nec contemnendum putes: quia non dimittet cum peccaveris, et est nomen meum in illo. 22 Quod si audieris vocem ejus, et feceris omnia quæ loquor, inimicus ero inimicis tuis, et affligam affligentes te. 23 Præcedetque te angelus meus, et introducet te ad Amorrhæum, et Hethæum, et Pherezæum, Chananæumque, et Hevæum, et Jebusæum, quos ego conteram. 24 Non adorabis deos eorum, nec coles eos: non facies opera eorum, sed destrues eos, et confringes statuas eorum. 25 Servietisque Domino Deo vestro, ut benedicam panibus tuis et aquis, et auferam infirmitatem de medio tui. 26 Non erit infœcunda, nec sterilis in terra tua: numerum dierum tuorum implebo. 27 Terrorem meum mittam in præcursum tuum, et occidam omnem populum, ad quem ingredieris: cunctorumque inimicorum tuorum coram te terga vertam: 28 emittens crabrones prius, qui fugabunt Hevæum, et Chananæum, et Hethæum, antequam introëas. 29 Non ejiciam eos a facie tua anno uno: ne terra in solitudinem redigatur, et crescant contra te bestiæ. 30 Paulatim expellam eos de conspectu tuo, donec augearis, et possideas terram. 31 Ponam autem terminos tuos a mari Rubro usque ad mare Palæstinorum, et a deserto usque ad fluvium: tradam in manibus vestris habitatores terræ, et ejiciam eos de conspectu vestro. 32 Non inibis cum eis fœdus, nec cum diis eorum. 33 Non habitent in terra tua, ne forte peccare te faciant in me, si servieris diis eorum: quod tibi certe erit in scandalum.
Exodus 23 Clementine Vulgate
Audio: World English Bible (WEB), read by Winfred W. Henson · About the recordings
People & places in this chapter
From this site's family tree and Bible maps, only where those guides cite this chapter.
People
Aaron
Moses' brother and spokesman, Israel's first high priest.
Cited in the guide: Exodus 4–40; Leviticus 8–10
Moses
Drawn from the Nile, he led Israel out of Egypt and received God's Law.
Cited in the guide: Exodus 2–Deuteronomy 34
Cross references (32)
Related passages for each verse, from the Treasury of Scripture Knowledge as collected and ranked by readers at OpenBible.info.
- 1 Psalm 101:5; Proverbs 19:5; Deuteronomy 19:16–21; Matthew 26:59–61; Exodus 20:16
- 2 Proverbs 1:10–11; Proverbs 1:15; Luke 23:23–24; Job 31:34; Matthew 27:24–26
- 3 Leviticus 19:15; James 3:17; Psalm 82:2–3; Deuteronomy 1:17
- 4 Deuteronomy 22:1–4; 1 Thessalonians 5:15; Romans 12:17–21; Matthew 5:44; Luke 6:27–28
- 5 Deuteronomy 22:4
- 6 Jeremiah 5:28; Malachi 3:5; Ecclesiastes 5:8; Isaiah 10:1–2; Exodus 23:2–3
- 7 Ephesians 4:25; Exodus 23:1; Deuteronomy 27:25; 1 Thessalonians 5:22; Romans 1:18
- 8 Deuteronomy 16:19; Isaiah 5:23; Proverbs 17:23; Proverbs 15:27; 1 Samuel 8:3
- 9 Deuteronomy 27:19; Exodus 22:21; Deuteronomy 24:14–18; Matthew 18:33; Exodus 21:21
- 10 Leviticus 25:3–4
- 11 Leviticus 25:2–7; Leviticus 26:34–35; Leviticus 25:11–12; Leviticus 25:20; Leviticus 25:22
- 12 Luke 13:14; Exodus 35:3; Exodus 31:15–16; Exodus 20:8–11; Exodus 34:21
- 13 Joshua 23:7; Zechariah 13:2; Deuteronomy 4:9; 1 Timothy 4:16; Hosea 2:17
- 14 Deuteronomy 16:16; Leviticus 23:34; Exodus 23:17; Leviticus 23:16; Exodus 34:22–24
- 15 Luke 22:7; Proverbs 3:9–10; Exodus 34:20; Numbers 28:16–25; Deuteronomy 16:16
- 16 Exodus 34:22; Leviticus 23:9–21; Leviticus 23:34–44; Exodus 22:29; Numbers 29:12–39
- 17 Deuteronomy 16:16; Exodus 34:23; Deuteronomy 31:11; Psalm 84:7; Exodus 23:14
- 18 Exodus 34:25; Deuteronomy 16:4; Exodus 12:10; Leviticus 2:11; Leviticus 7:15
- 19 Exodus 34:26; Deuteronomy 14:21; Nehemiah 10:35; Deuteronomy 26:10; Exodus 22:29
- 20 Exodus 33:14; Psalm 91:11; Exodus 32:34; Exodus 14:19; Exodus 33:2
- 21 Psalm 78:56; Hebrews 12:25; Psalm 78:40; John 10:38; John 10:30
- 22 Genesis 12:3; Deuteronomy 30:7; Zechariah 2:8; Jeremiah 30:20; Acts 9:4–5
- 23 Exodus 23:20; Isaiah 5:13; Genesis 34:2; Genesis 15:19–21; Exodus 32:2
- 24 Exodus 20:5; Deuteronomy 12:30–31; Numbers 33:52; Deuteronomy 7:5; Deuteronomy 12:3
- 25 Deuteronomy 7:15; Exodus 15:26; Joshua 22:5; Psalm 103:3; Isaiah 33:24
- 26 Deuteronomy 7:14; Deuteronomy 28:4; Job 5:26; Job 21:10; Isaiah 65:20
- 27 Deuteronomy 2:25; Genesis 35:5; Deuteronomy 11:25; Deuteronomy 7:23; Psalm 18:40
- 28 Deuteronomy 7:20; Joshua 24:11–12
- 29 Deuteronomy 7:22; Judges 3:1–4; Joshua 17:12–13; Joshua 15:63; Joshua 16:10
- 31 Genesis 15:18; Deuteronomy 11:24; Joshua 21:44; Numbers 34:3–15; Joshua 1:4
- 32 Exodus 34:12; Deuteronomy 7:2; Exodus 34:15; 2 Corinthians 6:15; Psalm 106:35
- 33 Psalm 106:36; Deuteronomy 7:16; Joshua 23:13; Exodus 34:12; Judges 2:3
Cross references: OpenBible.info (CC BY), drawn mainly from the public-domain Treasury of Scripture Knowledge. · Sources & licences
What the Fathers said
Passages from the Church Fathers that expound or quote this chapter, verbatim from the public-domain Schaff edition (19th-century English translations).
How these were chosen
“Commentary” is the opening of a homily or exposition on this chapter (John Chrysostom’s homilies, Augustine’s tractates, sermons and expositions of the Psalms). “Quotes” are sentences where the edition’s own footnotes identify a quotation of a verse here, kept only when the wording matches the verse. Only works whose authorship is not in doubt are used. Psalms follow the Hebrew/English numbering (Augustine numbers them as the Septuagint does: his Psalm 50 is Psalm 51 here).
… thy sins which thou hast committed aforetime are come to light; for thou hast pronounced false judgments, and hast been accustomed to condemn the innocent, and to let the guilty go free, albeit the Lord saith, The innocent and the righteous shalt thou not slay." Of whom also did the Lord say: "But if the evil servant shall say in …