1 Locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron, dicens: 2 Ista est religio victimæ, quam constituit Dominus. Præcipe filiis Israël, ut adducant ad te vaccam rufam ætatis integræ, in qua nulla sit macula, nec portaverit jugum: 3 tradetisque eam Eleazaro sacerdoti, qui eductam extra castra, immolabit in conspectu omnium: 4 et tingens digitum in sanguine ejus, asperget contra fores tabernaculi septem vicibus, 5 comburetque eam cunctis videntibus, tam pelle et carnibus ejus quam sanguine et fimo flammæ traditis. 6 Lignum quoque cedrinum, et hyssopum, coccumque bis tinctum sacerdos mittet in flammam, quæ vaccam vorat. 7 Et tunc demum, lotis vestibus et corpore suo, ingredietur in castra, commaculatusque erit usque ad vesperum. 8 Sed et ille qui combusserit eam, lavabit vestimenta sua et corpus, et immundus erit usque ad vesperum. 9 Colliget autem vir mundus cineres vaccæ, et effundet eos extra castra in loco purissimo, ut sint multitudini filiorum Israël in custodiam, et in aquam aspersionis: quia pro peccato vacca combusta est. 10 Cumque laverit qui vaccæ portaverat cineres vestimenta sua, immundus erit usque ad vesperum. Habebunt hoc filii Israël, et advenæ qui habitant inter eos, sanctum jure perpetuo. 11 Qui tetigerit cadaver hominis, et propter hoc septem diebus fuerit immundus, 12 aspergetur ex hac aqua die tertio et septimo, et sic mundabitur. Si die tertio aspersus non fuerit, septimo non poterit emundari. 13 Omnis qui tetigerit humanæ animæ morticinum, et aspersus hac commistione non fuerit, polluet tabernaculum Domini et peribit ex Israël: quia aqua expiationis non est aspersus, immundus erit, et manebit spurcitia ejus super eum. 14 Ista est lex hominis qui moritur in tabernaculo: omnes qui ingrediuntur tentorium illius, et universa vasa quæ ibi sunt, polluta erunt septem diebus. 15 Vas, quod non habuerit operculum nec ligaturam desuper, immundum erit. 16 Si quis in agro tetigerit cadaver occisi hominis, aut per se mortui, sive os illius, vel sepulchrum, immundus erit septem diebus. 17 Tollentque de cineribus combustionis atque peccati, et mittent aquas vivas super eos in vas: 18 in quibus cum homo mundus tinxerit hyssopum, asperget ex eo omne tentorium, et cunctam supellectilem, et homines hujuscemodi contagione pollutos: 19 atque hoc modo mundus lustrabit immundum tertio et septimo die: expiatusque die septimo, lavabit et se et vestimenta sua, et immundus erit usque ad vesperum. 20 Si quis hoc ritu non fuerit expiatus, peribit anima illius de medio ecclesiæ: quia sanctuarium Domini polluit, et non est aqua lustrationis aspersus. 21 Erit hoc præceptum legitimum sempiternum. Ipse quoque qui aspergit aquas, lavabit vestimenta sua. Omnis qui tetigerit aquas expiationis, immundus erit usque ad vesperum. 22 Quidquid tetigerit immundus, immundum faciet: et anima, quæ horum quippiam tetigerit, immunda erit usque ad vesperum.
Numbers 19 Clementine Vulgate
Audio: World English Bible (WEB), read by Winfred W. Henson · About the recordings
People & places in this chapter
From this site's family tree and Bible maps, only where those guides cite this chapter.
People
Moses
Drawn from the Nile, he led Israel out of Egypt and received God's Law.
Cited in the guide: Exodus 2–Deuteronomy 34
Cross references (19)
Related passages for each verse, from the Treasury of Scripture Knowledge as collected and ranked by readers at OpenBible.info.
- 2 Deuteronomy 21:3; Leviticus 22:20–25; 1 Samuel 6:7; 1 Peter 1:19; Philippians 2:6–8
- 3 Leviticus 4:12; Leviticus 4:21; Hebrews 13:11–13; Leviticus 16:27; Leviticus 24:14
- 4 Leviticus 16:14; Leviticus 4:17; Leviticus 4:6; Leviticus 16:19; Hebrews 9:13–14
- 5 Exodus 29:14; Leviticus 4:11–12; Isaiah 53:10; Psalm 22:14; Leviticus 4:21
- 6 Leviticus 14:4; Leviticus 14:49; Leviticus 14:6; Psalm 51:7; Hebrews 9:19–23
- 7 Leviticus 11:25; Leviticus 15:5; Leviticus 16:26–28; Numbers 19:19; Numbers 19:8
- 9 Hebrews 9:13; Numbers 19:13; Numbers 19:20–21; Numbers 9:13; Hebrews 7:26
- 10 Exodus 12:49; Numbers 15:15–16; Numbers 19:19; Romans 3:29–30; Numbers 19:7–8
- 11 Numbers 5:2; Numbers 31:19; Leviticus 21:1; Numbers 9:6; Numbers 19:16
- 12 Numbers 31:19; Psalm 51:7; Hosea 6:2; 1 Corinthians 15:3–4; Acts 15:9
- 13 Leviticus 15:31; Leviticus 22:3; Leviticus 7:20; Numbers 8:7; Numbers 19:9
- 15 Leviticus 11:32; Leviticus 14:36; Numbers 31:20
- 16 Numbers 19:11; Numbers 31:19; Matthew 23:27; Luke 11:44; Ezekiel 39:11–16
- 17 Numbers 19:9; John 7:38; Genesis 26:19; Song of Songs 4:15; John 4:10–11
- 18 Ezekiel 36:25–27; Hebrews 9:14; Numbers 19:9; Psalm 51:7; John 17:17
- 19 1 John 1:7; Hebrews 10:22; Ezekiel 36:25; Ephesians 5:25–27; Leviticus 14:9
- 20 Numbers 19:13; Genesis 17:14; Mark 16:16; Romans 2:4–5; 2 Peter 3:14
- 21 Hebrews 9:13–14; Hebrews 10:4; Leviticus 16:26–28; Hebrews 9:10; Leviticus 11:40
- 22 Haggai 2:13; Leviticus 15:5; Leviticus 7:19; Leviticus 5:2; Mark 7:21–23
Cross references: OpenBible.info (CC BY), drawn mainly from the public-domain Treasury of Scripture Knowledge. · Sources & licences
What the Fathers said
Passages from the Church Fathers that expound or quote this chapter, verbatim from the public-domain Schaff edition (19th-century English translations).
How these were chosen
“Commentary” is the opening of a homily or exposition on this chapter (John Chrysostom’s homilies, Augustine’s tractates, sermons and expositions of the Psalms). “Quotes” are sentences where the edition’s own footnotes identify a quotation of a verse here, kept only when the wording matches the verse. Only works whose authorship is not in doubt are used. Psalms follow the Hebrew/English numbering (Augustine numbers them as the Septuagint does: his Psalm 50 is Psalm 51 here).
In the law every one who toucheth a dead body was considered impure, but these are not dead.
Read in context · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 2, vol. 9 (1899)