1 Dixitque Dominus ad Aaron: Tu, et filii tui, et domus patris tui tecum, portabitis iniquitatem sanctuarii: et tu et filii tui simul sustinebitis peccata sacerdotii vestri. 2 Sed et fratres tuos de tribu Levi, et sceptrum patris tui sume tecum, præstoque sint, et ministrent tibi: tu autem et filii tui ministrabitis in tabernaculo testimonii. 3 Excubabuntque Levitæ ad præcepta tua, et ad cuncta opera tabernaculi: ita dumtaxat ut ad vasa sanctuarii et ad altare non accedant, ne et illi moriantur, et vos pereatis simul. 4 Sint autem tecum, et excubent in custodiis tabernaculi, et in omnibus cæremoniis ejus. Alienigena non miscebitur vobis. 5 Excubate in custodia sanctuarii, et in ministerio altaris: ne oriatur indignatio super filios Israël. 6 Ego dedi vobis fratres vestros Levitas de medio filiorum Israël, et tradidi donum Domino, ut serviant in ministeriis tabernaculi ejus. 7 Tu autem et filii tui custodite sacerdotium vestrum: et omnia quæ ad cultum altaris pertinent, et intra velum sunt, per sacerdotes administrabuntur: si quis externus accesserit, occidetur. 8 Locutusque est Dominus ad Aaron: Ecce dedi tibi custodiam primitiarum mearum. Omnia quæ sanctificantur a filiis Israël, tradidi tibi et filiis tuis pro officio sacerdotali legitima sempiterna. 9 Hæc ergo accipies de his, quæ sanctificantur et oblata sunt Domino. Omnis oblatio, et sacrificium, et quidquid pro peccato atque delicto redditur mihi, et cedit in Sancta sanctorum, tuum erit, et filiorum tuorum. 10 In sanctuario comedes illud: mares tantum edent ex eo, quia consecratum est tibi. 11 Primitias autem, quas voverint et obtulerint filii Israël, tibi dedi, et filiis tuis, ac filiabus tuis, jure perpetuo: qui mundus est in domo tua, vescetur eis. 12 Omnem medullam olei, et vini, ac frumenti, quidquid offerunt primitiarum Domino, tibi dedi. 13 Universa frugum initia, quas gignit humus, et Domino deportantur, cedent in usus tuos: qui mundus est in domo tua, vescetur eis. 14 Omne quod ex voto reddiderint filii Israël, tuum erit. 15 Quidquid primum erumpit e vulva cunctæ carnis, quam offerunt Domino, sive ex hominibus, sive de pecoribus fuerit, tui juris erit: ita dumtaxat ut pro hominis primogenito pretium accipias, et omne animal quod immundum est redimi facias, 16 cujus redemptio erit post unum mensem, siclis argenti quinque, pondere sanctuarii. Siclus viginti obolos habet. 17 Primogenitum autem bovis, et ovis, et capræ, non facies redimi, quia sanctificata sunt Domino. Sanguinem tantum eorum fundes super altare, et adipes adolebis in suavissimum odorem Domino. 18 Carnes vero in usum tuum cedent, sicut pectusculum consecratum, et armus dexter: tua erunt. 19 Omnes primitias sanctuarii, quas offerunt filii Israël Domino, tibi dedi, et filiis, ac filiabus tuis, jure perpetuo. Pactum salis est sempiternum coram Domino, tibi ac filiis tuis. 20 Dixitque Dominus ad Aaron: In terra eorum nihil possidebitis, nec habebitis partem inter eos: ego pars et hæreditas tua in medio filiorum Israël. 21 Filiis autem Levi dedi omnes decimas Israëlis in possessionem, pro ministerio, quo serviunt mihi in tabernaculo fœderis: 22 ut non accedant ultra filii Israël ad tabernaculum, nec committant peccatum mortiferum, 23 solis filiis Levi mihi in tabernaculo servientibus, et portantibus peccata populi. Legitimum sempiternum erit in generationibus vestris. Nihil aliud possidebunt, 24 decimarum oblatione contenti, quas in usus eorum et necessaria separavi. 25 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: 26 Præcipe Levitis, atque denuntia: Cum acceperitis a filiis Israël decimas, quas dedi vobis, primitias earum offerte Domino, id est, decimam partem decimæ, 27 ut reputetur vobis in oblationem primitivorum, tam de areis quam de torcularibus: 28 et universis quorum accipitis primitias, offerte Domino, et date Aaron sacerdoti. 29 Omnia quæ offeretis ex decimis, et in donaria Domini separabitis, optima et electa erunt. 30 Dicesque ad eos: Si præclara et meliora quæque obtuleritis ex decimis, reputabitur vobis quasi de area, et torculari dederitis primitias: 31 et comedetis eas in omnibus locis vestris, tam vos quam familiæ vestræ: quia pretium est pro ministerio, quo servitis in tabernaculo testimonii. 32 Et non peccabitis super hoc, egregia vobis et pinguia reservantes, ne polluatis oblationes filiorum Israël, et moriamini.
Numbers 18 Clementine Vulgate
Audio: World English Bible (WEB), read by Winfred W. Henson · About the recordings
People & places in this chapter
From this site's family tree and Bible maps, only where those guides cite this chapter.
People
Moses
Drawn from the Nile, he led Israel out of Egypt and received God's Law.
Cited in the guide: Exodus 2–Deuteronomy 34
Cross references (30)
Related passages for each verse, from the Treasury of Scripture Knowledge as collected and ranked by readers at OpenBible.info.
- 1 Exodus 28:38; 1 Peter 2:24; Acts 20:26–27; Hebrews 4:15; Ezekiel 3:18–19
- 2 Genesis 29:34; Numbers 18:4; Numbers 17:7; Numbers 8:22; 2 Chronicles 30:16
- 3 Numbers 4:15; Numbers 3:36; Numbers 3:25; Numbers 3:31; Numbers 16:40
- 4 2 Samuel 6:6–7; Numbers 3:10; 1 Samuel 6:19; Numbers 1:51
- 5 Exodus 27:21; Leviticus 24:3; Numbers 16:46; Numbers 8:2; 1 Timothy 3:15
- 6 Numbers 3:9; Numbers 3:45; Numbers 3:12; Isaiah 48:15; Ezekiel 34:11
- 7 Numbers 3:10; John 3:27; Romans 15:15–16; Numbers 16:40; Numbers 18:20
- 8 Leviticus 6:16; Exodus 29:29; Leviticus 6:18; Exodus 40:15; Leviticus 7:6
- 9 Leviticus 7:7; Leviticus 14:13; Leviticus 6:25–26; Leviticus 5:1; Leviticus 4:22
- 10 Leviticus 6:29; Leviticus 7:6; Leviticus 6:16; Leviticus 10:17; Leviticus 14:13
- 11 Deuteronomy 18:3; Leviticus 10:14; Exodus 29:27–28; Leviticus 22:1–16; Leviticus 7:14
- 12 Exodus 23:19; Deuteronomy 18:4; Exodus 34:26; Leviticus 2:14; Leviticus 23:17
- 13 Exodus 22:29; Exodus 23:19; Hosea 9:10; Jeremiah 24:2; Micah 7:1
- 14 Leviticus 27:28; Ezekiel 44:29
- 15 Exodus 34:20; Exodus 13:2; Exodus 13:12–13; Exodus 22:29; Numbers 3:13
- 16 Exodus 30:13; Numbers 3:47; Ezekiel 45:12; Leviticus 27:2–7; Leviticus 27:25
- 17 Leviticus 3:2–5; Deuteronomy 15:19–22; Exodus 29:16
- 18 Exodus 29:26–28; Leviticus 7:31–34
- 19 2 Chronicles 13:5; Leviticus 2:13; Numbers 18:11; Leviticus 7:14; Numbers 31:29
- 20 Ezekiel 44:28; Deuteronomy 10:9; Joshua 13:33; Deuteronomy 18:1–2; Lamentations 3:24
- 21 Nehemiah 12:44; Nehemiah 10:37; Numbers 18:6; Deuteronomy 14:22–29; Hebrews 7:5
- 22 Leviticus 22:9; Numbers 3:38; Numbers 18:7; Leviticus 20:20; Numbers 3:10
- 23 Numbers 18:1; Numbers 3:7; Numbers 18:20
- 24 Numbers 18:26; Malachi 3:8–10
- 26 Nehemiah 10:38; Numbers 18:21
- 27 Numbers 18:30; Leviticus 6:19–23; Deuteronomy 15:14; Hosea 9:1–2; 2 Kings 6:27
- 28 Genesis 14:18; Hebrews 6:20–7:10
- 30 Matthew 10:37–39; Numbers 18:27–28; Malachi 1:8; Genesis 43:11; Deuteronomy 6:5
- 31 1 Corinthians 9:10–14; Matthew 10:10; 1 Timothy 5:17–18; Luke 10:7; Deuteronomy 14:22–23
- 32 Leviticus 19:8; Leviticus 22:2; 1 Corinthians 11:27; Numbers 18:22; Leviticus 22:15–16
Cross references: OpenBible.info (CC BY), drawn mainly from the public-domain Treasury of Scripture Knowledge. · Sources & licences
What the Fathers said
Passages from the Church Fathers that expound or quote this chapter, verbatim from the public-domain Schaff edition (19th-century English translations).
How these were chosen
“Commentary” is the opening of a homily or exposition on this chapter (John Chrysostom’s homilies, Augustine’s tractates, sermons and expositions of the Psalms). “Quotes” are sentences where the edition’s own footnotes identify a quotation of a verse here, kept only when the wording matches the verse. Only works whose authorship is not in doubt are used. Psalms follow the Hebrew/English numbering (Augustine numbers them as the Septuagint does: his Psalm 50 is Psalm 51 here).
Of whom again Moses says, "They shall have no inheritance, for the Lord Himself is their inheritance." And again, "The priests the Levites shall have no part in the whole tribe of Levi, nor substance with Israel; their substance is the offerings (fructifications) of the Lord: these shall they eat." Wherefore also Paul says, "I do not seek after a …