1 Ac deinceps: Præcide, ait, tibi duas tabulas lapideas instar priorum, et scribam super eas verba, quæ habuerunt tabulæ quas fregisti. 2 Esto paratus mane, ut ascendas statim in montem Sinai, stabisque mecum super verticem montis. 3 Nullus ascendat tecum, nec videatur quispiam per totum montem: boves quoque et oves non pascantur e contra. 4 Excidit ergo duas tabulas lapideas, quales antea fuerant: et de nocte consurgens ascendit in montem Sinai, sicut præceperat ei Dominus, portans secum tabulas. 5 Cumque descendisset Dominus per nubem, stetit Moyses cum eo, invocans nomen Domini. 6 Quo transeunte coram eo, ait: Dominator Domine Deus, misericors et clemens, patiens et multæ miserationis, ac verax, 7 qui custodis misericordiam in millia; qui aufers iniquitatem, et scelera, atque peccata, nullusque apud te per se innocens est; qui reddis iniquitatem patrum filiis, ac nepotibus in tertiam et quartam progeniem. 8 Festinusque Moyses, curvatus est pronus in terram, et adorans 9 ait: Si inveni gratiam in conspectu tuo, Domine, obsecro ut gradiaris nobiscum (populus enim duræ cervicis est) et auferas iniquitates nostras atque peccata, nosque possideas. 10 Respondit Dominus: Ego inibo pactum videntibus cunctis: signa faciam quæ numquam visa sunt super terram, nec in ullis gentibus, ut cernat populus iste, in cujus es medio, opus Domini terribile quod facturus sum. 11 Observa cuncta quæ hodie mando tibi: ego ipse ejiciam ante faciem tuam Amorrhæum, et Chananæum, et Hethæum, Pherezæum quoque, et Hevæum, et Jebusæum. 12 Cave ne umquam cum habitatoribus terræ illius jungas amicitias, quæ sint tibi in ruinam: 13 sed aras eorum destrue, confringe statuas, lucosque succide: 14 noli adorare deum alienum. Dominus zelotes nomen ejus; Deus est æmulator. 15 Ne ineas pactum cum hominibus illarum regionum: ne, cum fornicati fuerint cum diis suis, et adoraverint simulacra eorum, vocet te quispiam ut comedas de immolatis. 16 Nec uxorem de filiabus eorum accipies filiis tuis: ne, postquam ipsæ fuerint fornicatæ, fornicari faciant et filios tuos in deos suos. 17 Deos conflatiles non facies tibi. 18 Solemnitatem azymorum custodies. Septem diebus vesceris azymis, sicut præcepi tibi, in tempore mensis novorum: mense enim verni temporis egressus es de Ægypto. 19 Omne quod aperit vulvam generis masculini, meum erit. De cunctis animantibus, tam de bobus, quam de ovibus, meum erit. 20 Primogenitum asini redimes ove: sin autem nec pretium pro eo dederis, occidetur. Primogenitum filiorum tuorum redimes: nec apparebis in conspectu meo vacuus. 21 Sex diebus operaberis; die septimo cessabis arare et metere. 22 Solemnitatem hebdomadarum facies tibi in primitiis frugum messis tuæ triticeæ, et solemnitatem, quando redeunte anni tempore cuncta conduntur. 23 Tribus temporibus anni apparebit omne masculinum tuum in conspectu omnipotentis Domini Dei Israël. 24 Cum enim tulero gentes a facie tua, et dilatavero terminos tuos, nullus insidiabitur terræ tuæ, ascendente te, et apparente in conspectu Domini Dei tui ter in anno. 25 Non immolabis super fermento sanguinem hostiæ meæ: neque residebit mane de victima solemnitatis Phase. 26 Primitias frugum terræ tuæ offeres in domo Domini Dei tui. Non coques hædum in lacte matris suæ. 27 Dixitque Dominus ad Moysen: Scribe tibi verba hæc, quibus et tecum et cum Israël pepigi fœdus. 28 Fuit ergo ibi cum Domino quadraginta dies et quadraginta noctes: panem non comedit, et aquam non bibit, et scripsit in tabulis verba fœderis decem. 29 Cumque descenderet Moyses de monte Sinai, tenebat duas tabulas testimonii, et ignorabat quod cornuta esset facies sua ex consortio sermonis Domini. 30 Videntes autem Aaron et filii Israël cornutam Moysi faciem, timuerunt prope accedere. 31 Vocatique ab eo, reversi sunt tam Aaron, quam principes synagogæ. Et postquam locutus est ad eos, 32 venerunt ad eum etiam omnes filii Israël: quibus præcepit cuncta quæ audierat a Domino in monte Sinai. 33 Impletisque sermonibus, posuit velamen super faciem suam. 34 Quod ingressus ad Dominum, et loquens cum eo, auferebat donec exiret, et tunc loquebatur ad filios Israël omnia quæ sibi fuerant imperata. 35 Qui videbant faciem egredientis Moysi esse cornutam, sed operiebat ille rursus faciem suam, siquando loquebatur ad eos.
Exodus 34 Clementine Vulgate
Audio: World English Bible (WEB), read by Winfred W. Henson · About the recordings
People & places in this chapter
From this site's family tree and Bible maps, only where those guides cite this chapter.
People
Aaron
Moses' brother and spokesman, Israel's first high priest.
Cited in the guide: Exodus 4–40; Leviticus 8–10
Moses
Drawn from the Nile, he led Israel out of Egypt and received God's Law.
Cited in the guide: Exodus 2–Deuteronomy 34
Cross references (34)
Related passages for each verse, from the Treasury of Scripture Knowledge as collected and ranked by readers at OpenBible.info.
- 1 Exodus 32:19; Exodus 31:18; Psalm 119:89; Deuteronomy 10:1–4; Exodus 34:28
- 2 Exodus 19:20; Exodus 19:11; Deuteronomy 9:25; Exodus 24:12; Exodus 19:24
- 3 Exodus 19:12–13; Exodus 19:21; 1 Timothy 2:5; Hebrews 12:20; Leviticus 16:17
- 5 Exodus 33:19; Numbers 11:25; Exodus 33:9; Luke 9:34–35; Numbers 11:17
- 6 Psalm 86:15; Joel 2:13; Psalm 103:8–13; Psalm 145:8; Nehemiah 9:17
- 7 Exodus 20:5–6; Psalm 103:3; Deuteronomy 5:9–10; Ephesians 1:7; 1 John 1:9
- 8 Exodus 4:31; 2 Chronicles 20:18; Genesis 17:3
- 9 Psalm 33:12; Psalm 94:14; Deuteronomy 32:9; Psalm 28:9; Jeremiah 10:16
- 10 Psalm 77:14; Deuteronomy 10:21; Psalm 66:5; Isaiah 64:3; Jeremiah 32:21
- 11 Exodus 33:2; Deuteronomy 6:25–7:1; Exodus 3:17; Deuteronomy 6:3; Exodus 3:8
- 12 Exodus 23:32–33; Joshua 23:12–13; Deuteronomy 7:2; Deuteronomy 7:16; Judges 2:2–3
- 13 2 Kings 18:4; Deuteronomy 7:5; Exodus 23:24; Deuteronomy 7:25–26; Deuteronomy 12:2–3
- 14 Deuteronomy 4:24; Deuteronomy 32:21; 1 Corinthians 10:22; Matthew 4:10; Nahum 1:2
- 15 Judges 2:17; 1 Corinthians 8:4; Numbers 25:2; Deuteronomy 31:16; Psalm 106:28
- 16 1 Kings 11:2–4; Ezra 9:2; Deuteronomy 7:3–4; Nehemiah 13:25; Numbers 25:1–2
- 17 Leviticus 19:4; Exodus 32:8; Isaiah 46:6–7; Acts 17:29; Acts 19:26
- 18 Leviticus 23:6; Exodus 13:4; Exodus 13:6–7; Deuteronomy 16:1–4; Exodus 12:2
- 19 Exodus 13:2; Exodus 22:29; Exodus 13:12; Numbers 18:15–17; Luke 2:23
- 20 Exodus 13:13; Exodus 23:15; Deuteronomy 16:16; Numbers 18:15; Exodus 13:15
- 21 Exodus 23:12; Exodus 35:2; Luke 13:14; Deuteronomy 5:12–15; Luke 23:56
- 22 Exodus 23:16; Deuteronomy 16:10–15; Numbers 28:16–31; John 7:2; Acts 2:1
- 23 Exodus 23:14; Exodus 23:17; Deuteronomy 16:16; Genesis 32:28; Psalm 84:7
- 24 Psalm 78:55; Exodus 33:2; Deuteronomy 12:20; 1 Chronicles 4:10; Proverbs 16:7
- 25 Exodus 23:18; Exodus 12:10; Exodus 12:8; Exodus 12:20; Deuteronomy 16:3
- 26 Exodus 23:19; Deuteronomy 14:21; Deuteronomy 26:2; Deuteronomy 26:10; 1 Corinthians 15:20
- 27 Exodus 24:4; Deuteronomy 31:9; Exodus 17:14; Deuteronomy 4:13; Exodus 24:7
- 28 Exodus 34:1; Deuteronomy 4:13; Exodus 24:18; Deuteronomy 9:25; Deuteronomy 9:18
- 29 Matthew 17:2; Luke 9:29; Exodus 32:15; Revelation 1:16; 2 Corinthians 3:13
- 30 Mark 9:3; Luke 5:8; Numbers 12:8; Mark 9:15
- 31 Exodus 3:15; Exodus 24:1–3; Genesis 45:15; Genesis 45:3
- 32 Numbers 15:40; 1 Corinthians 15:3; Exodus 24:3; Matthew 28:20; 1 Kings 22:14
- 33 2 Corinthians 4:4–6; 2 Corinthians 3:13–18; Romans 10:4
- 34 2 Corinthians 3:16; Hebrews 4:16; Hebrews 10:19–22
- 35 Exodus 34:29–30; Matthew 13:43; John 5:35; Daniel 12:3; Ecclesiastes 8:1
Cross references: OpenBible.info (CC BY), drawn mainly from the public-domain Treasury of Scripture Knowledge. · Sources & licences
What the Fathers said
Passages from the Church Fathers that expound or quote this chapter, verbatim from the public-domain Schaff edition (19th-century English translations).
How these were chosen
“Commentary” is the opening of a homily or exposition on this chapter (John Chrysostom’s homilies, Augustine’s tractates, sermons and expositions of the Psalms). “Quotes” are sentences where the edition’s own footnotes identify a quotation of a verse here, kept only when the wording matches the verse. Only works whose authorship is not in doubt are used. Psalms follow the Hebrew/English numbering (Augustine numbers them as the Septuagint does: his Psalm 50 is Psalm 51 here).
… upon them a day of fire; but to those who had the fear of God he said, "The Lord God is merciful and gracious, and long-suffering, and of great commiseration, and true, and keeps justice and mercy for thousands, forgiving unrighteousness, and transgressions, and sins."
And the Lord passed by before him, and proclaimed, The Lord, the Lord God, merciful and gracious, long-suffering, and abundant in goodness and truth, both keeping righteousness and shewing mercy unto thousands, taking away iniquities, and transgressions, and sins.
Read in context · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 2, vol. 7 (1894)
Then in what follows, Moses bowed his head and worshipped before the Lord who proclaimed the Father, and said: Go Thou then, O Lord, in the midst of us.
Read in context · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 2, vol. 7 (1894)