1 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: 2 Sanctifica mihi omne primogenitum quod aperit vulvam in filiis Israël, tam de hominibus quam de jumentis: mea sunt enim omnia. 3 Et ait Moyses ad populum: Mementote diei hujus in qua egressi estis de Ægypto et de domo servitutis, quoniam in manu forti eduxit vos Dominus de loco isto: ut non comedatis fermentatum panem. 4 Hodie egredimini mense novarum frugum. 5 Cumque introduxerit te Dominus in terram Chananæi, et Hethæi, et Amorrhæi, et Hevæi, et Jebusæi, quam juravit patribus tuis ut daret tibi, terram fluentem lacte et melle, celebrabis hunc morem sacrorum mense isto. 6 Septem diebus vesceris azymis: et in die septimo erit solemnitas Domini. 7 Azyma comedetis septem diebus: non apparebit apud te aliquid fermentatum, nec in cunctis finibus tuis. 8 Narrabisque filio tuo in die illo, dicens: Hoc est quod fecit mihi Dominus quando egressus sum de Ægypto. 9 Et erit quasi signum in manu tua, et quasi monimentum ante oculos tuos: et ut lex Domini semper sit in ore tuo, in manu enim forti eduxit te Dominus de Ægypto. 10 Custodies hujuscemodi cultum statuto tempore a diebus in dies. 11 Cumque introduxerit te Dominus in terram Chananæi, sicut juravit tibi et patribus tuis, et dederit tibi eam: 12 separabis omne quod aperit vulvam Domino, et quod primitivum est in pecoribus tuis: quidquid habueris masculini sexus, consecrabis Domino. 13 Primogenitum asini mutabis ove: quod si non redemeris, interficies. Omne autem primogenitum hominis de filiis tuis, pretio redimes. 14 Cumque interrogaverit te filius tuus cras, dicens: Quid est hoc? respondebis ei: In manu forti eduxit nos Dominus de terra Ægypti, de domo servitutis. 15 Nam cum induratus esset Pharao, et nollet nos dimittere, occidit Dominus omne primogenitum in terra Ægypti, a primogenito hominis usque ad primogenitum jumentorum: idcirco immolo Domino omne quod aperit vulvam masculini sexus, et omnia primogenita filiorum meorum redimo. 16 Erit igitur quasi signum in manu tua, et quasi appensum quid, ob recordationem, inter oculos tuos: eo quod in manu forti eduxit nos Dominus de Ægypto. 17 Igitur cum emisisset Pharao populum, non eos duxit Deus per viam terræ Philisthiim quæ vicina est: reputans ne forte pœniteret eum, si vidisset adversum se bella consurgere, et reverteretur in Ægyptum. 18 Sed circumduxit per viam deserti, quæ est juxta mare Rubrum: et armati ascenderunt filii Israël de terra Ægypti. 19 Tulit quoque Moyses ossa Joseph secum: eo quod adjurasset filios Israël, dicens: Visitabit vos Deus; efferte ossa mea hinc vobiscum. 20 Profectique de Socoth castrametati sunt in Etham, in extremis finibus solitudinis. 21 Dominus autem præcedebat eos ad ostendendam viam per diem in columna nubis, et per noctem in columna ignis: ut dux esset itineris utroque tempore. 22 Numquam defuit columna nubis per diem, nec columna ignis per noctem, coram populo.
Exodus 13 Clementine Vulgate
Audio: World English Bible (WEB), read by Winfred W. Henson · About the recordings
People & places in this chapter
From this site's family tree and Bible maps, only where those guides cite this chapter.
People
Aaron
Moses' brother and spokesman, Israel's first high priest.
Cited in the guide: Exodus 4–40; Leviticus 8–10
Moses
Drawn from the Nile, he led Israel out of Egypt and received God's Law.
Cited in the guide: Exodus 2–Deuteronomy 34
Cross references (21)
Related passages for each verse, from the Treasury of Scripture Knowledge as collected and ranked by readers at OpenBible.info.
- 2 Luke 2:23; Numbers 3:13; Deuteronomy 15:19; Exodus 22:29–30; Numbers 8:16–17
- 3 Deuteronomy 24:18; Deuteronomy 5:15; Exodus 20:2; Deuteronomy 5:6; Deuteronomy 16:12
- 4 Exodus 34:18; Exodus 23:15; Exodus 12:2; Deuteronomy 16:1–3
- 5 Exodus 3:8; Joshua 24:11; Exodus 6:8; Exodus 12:25–26; Exodus 34:11
- 6 Exodus 12:15–20; Leviticus 23:8; Exodus 34:18
- 7 Exodus 12:19; Matthew 16:6
- 8 Exodus 13:14; Exodus 12:26–27; Psalm 44:1; Exodus 10:2; Isaiah 38:19
- 9 Deuteronomy 6:8; Deuteronomy 11:18–19; Exodus 13:16; Numbers 15:39; Exodus 12:14
- 10 Exodus 12:14; Leviticus 23:6; Exodus 12:24–25; Deuteronomy 16:3–4; Exodus 23:15
- 11 Exodus 13:5
- 12 Numbers 18:15; Leviticus 27:26; Exodus 34:19; Ezekiel 44:30; Exodus 13:2
- 13 Exodus 34:20; Numbers 18:15–17; Exodus 12:21; Numbers 3:46–51; Revelation 14:4
- 14 Joshua 4:6; Exodus 13:3; Psalm 145:4; Exodus 12:26–27; Exodus 13:9
- 15 Exodus 12:29
- 16 Exodus 13:9; Deuteronomy 11:18; Deuteronomy 6:7–9; Exodus 13:14; Exodus 12:13
- 17 Exodus 14:11–12; Nehemiah 9:17; Numbers 14:1–4; Luke 14:27–32; Acts 7:39
- 18 Exodus 14:2; Numbers 33:6–8; Deuteronomy 32:10; Exodus 12:51; Joshua 1:14
- 19 Genesis 50:24–25; Joshua 24:32; Acts 7:16; Genesis 48:21; Exodus 4:31
- 20 Numbers 33:5–6; Exodus 12:37
- 21 1 Corinthians 10:1–2; Nehemiah 9:12; Deuteronomy 1:33; Psalm 99:7; Nehemiah 9:19
- 22 Revelation 10:1; Psalm 121:5–8
Cross references: OpenBible.info (CC BY), drawn mainly from the public-domain Treasury of Scripture Knowledge. · Sources & licences
What the Fathers said
Passages from the Church Fathers that expound or quote this chapter, verbatim from the public-domain Schaff edition (19th-century English translations).
How these were chosen
“Commentary” is the opening of a homily or exposition on this chapter (John Chrysostom’s homilies, Augustine’s tractates, sermons and expositions of the Psalms). “Quotes” are sentences where the edition’s own footnotes identify a quotation of a verse here, kept only when the wording matches the verse. Only works whose authorship is not in doubt are used. Psalms follow the Hebrew/English numbering (Augustine numbers them as the Septuagint does: his Psalm 50 is Psalm 51 here).
If you were never in bondage to any man, ungrateful people, why is it that God is continually reminding you that He delivered you from the house of bondage? Or mean you, perchance, that your fathers were in bondage, but you who speak were never in bondage to any man?
Read in context · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 7 (1888)
… dropped from the face of God." Perchance here some one calleth to mind that time, when in the desert God was going over before His people, before the sons of Israel, by day in the pillar of cloud, by night in the brightness of fire; and determineth that thus it is that "the heavens dropped from the face of God," …
Read in context · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 8 (1888)