1 Et vidi: et ecce in firmamento quod erat super caput cherubim, quasi lapis sapphirus, quasi species similitudinis solii, apparuit super ea. 2 Et dixit ad virum qui indutus erat lineis, et ait: Ingredere in medio rotarum quæ sunt subtus cherubim, et imple manum tuam prunis ignis quæ sunt inter cherubim, et effunde super civitatem. Ingressusque est in conspectu meo. 3 Cherubim autem stabant a dextris domus cum ingrederetur vir, et nubes implevit atrium interius. 4 Et elevata est gloria Domini desuper cherub ad limen domus: et repleta est domus nube, et atrium repletum est splendore gloriæ Domini. 5 Et sonitus alarum cherubim audiebatur usque ad atrium exterius, quasi vox Dei omnipotentis loquentis. 6 Cumque præcepisset viro qui indutus erat lineis, dicens: Sume ignem de medio rotarum quæ sunt inter cherubim: ingressus ille stetit juxta rotam. 7 Et extendit cherub manum de medio cherubim ad ignem qui erat inter cherubim, et sumpsit, et dedit in manus ejus qui indutus erat lineis: qui accipiens egressus est. 8 Et apparuit in cherubim similitudo manus hominis subtus pennas eorum. 9 Et vidi: et ecce quatuor rotæ juxta cherubim: rota una juxta cherub unum, et rota alia juxta cherub unum: species autem rotarum erat quasi visio lapidis chrysolithi: 10 et aspectus earum similitudo una quatuor, quasi sit rota in medio rotæ. 11 Cumque ambularent, in quatuor partes gradiebantur, et non revertebantur ambulantes: sed ad locum ad quem ire declinabat quæ prima erat, sequebantur et ceteræ, nec convertebantur. 12 Et omne corpus earum, et colla, et manus, et pennæ, et circuli, plena erant oculis in circuitu quatuor rotarum. 13 Et rotas istas vocavit volubiles, audiente me. 14 Quatuor autem facies habebat unum: facies una, facies cherub, et facies secunda, facies hominis: et in tertio facies leonis, et in quarto facies aquilæ. 15 Et elevata sunt cherubim: ipsum est animal quod videram juxta fluvium Chobar. 16 Cumque ambularent cherubim, ibant pariter et rotæ juxta ea: et cum elevarent cherubim alas suas ut exaltarentur de terra, non residebant rotæ, sed et ipsæ juxta erant. 17 Stantibus illis stabant, et cum elevatis elevabantur: spiritus enim vitæ erat in eis. 18 Et egressa est gloria Domini a limine templi, et stetit super cherubim. 19 Et elevantia cherubim alas suas, exaltata sunt a terra coram me: et illis egredientibus, rotæ quoque subsecutæ sunt: et stetit in introitu portæ domus Domini orientalis, et gloria Dei Israël erat super ea. 20 Ipsum est animal quod vidi subter Deum Israël juxta fluvium Chobar, et intellexi quia cherubim essent. 21 Quatuor vultus uni, et quatuor alæ uni: et similitudo manus hominis sub alis eorum. 22 Et similitudo vultuum eorum, ipsi vultus quos videram juxta fluvium Chobar, et intuitus eorum, et impetus singulorum ante faciem suam ingredi.
Ezekiel 10 Clementine Vulgate
Audio: World English Bible (WEB), read by Winfred W. Henson · About the recordings
Cross references (21)
Related passages for each verse, from the Treasury of Scripture Knowledge as collected and ranked by readers at OpenBible.info.
- 1 Exodus 24:10; Revelation 4:2–3; Ezekiel 1:22–26; Revelation 1:13; Ezekiel 10:20
- 2 Revelation 8:5; Ezekiel 1:13; Ezekiel 10:16; Isaiah 30:30; Isaiah 6:6–7
- 3 Ezekiel 9:3; Ezekiel 43:4; Ezekiel 8:16
- 4 Ezekiel 1:28; Ezekiel 9:3; Revelation 15:8; Exodus 40:35; Ezekiel 10:18
- 5 Ezekiel 1:24; Job 40:9; Job 37:2–5; Exodus 19:19; Exodus 19:16
- 6 Ezekiel 10:2; Psalm 99:1; Psalm 80:1
- 7 Ezekiel 10:6; Matthew 24:34–35; Ezekiel 41:23–26; Ezekiel 1:13; Matthew 13:41–42
- 8 Ezekiel 1:8; Ezekiel 10:21; Isaiah 6:6
- 9 Revelation 21:20; Daniel 10:6; Ezekiel 1:15–17
- 10 Ezekiel 1:16; Romans 11:33; Psalm 104:24; Psalm 36:6; Psalm 97:2
- 11 Ezekiel 1:17; Ezekiel 10:22; Ezekiel 1:20; Matthew 8:8–10
- 12 Ezekiel 1:18; Revelation 4:8; Revelation 4:6
- 14 Revelation 4:7; Ezekiel 10:21; 1 Kings 7:36; 1 Kings 7:29; Ezekiel 1:6–10
- 15 Ezekiel 1:5; Ezekiel 10:18–20; Ezekiel 11:22; Ezekiel 8:6; Ezekiel 1:3
- 16 Ezekiel 1:19–21
- 17 Ezekiel 1:20–21; Romans 8:2; Genesis 2:7; Revelation 11:11; Ezekiel 1:12
- 18 Psalm 18:10; Matthew 23:37–39; Psalm 78:60–61; Jeremiah 7:12–14; Genesis 3:24
- 19 Ezekiel 10:1; Ezekiel 11:1; Ezekiel 43:4; Ezekiel 1:26–28; Ezekiel 11:22–23
- 20 Ezekiel 1:1; Ezekiel 10:15; Ezekiel 3:23; Ezekiel 1:22–28; 1 Kings 7:36
- 21 Ezekiel 10:14; Ezekiel 1:6; Ezekiel 41:18–19; Ezekiel 1:8–10; Revelation 4:7
- 22 Ezekiel 1:10; Ezekiel 10:11; Hosea 14:9; Ezekiel 1:12
Cross references: OpenBible.info (CC BY), drawn mainly from the public-domain Treasury of Scripture Knowledge. · Sources & licences
What the Fathers said
Passages from the Church Fathers that expound or quote this chapter, verbatim from the public-domain Schaff edition (19th-century English translations).
How these were chosen
“Commentary” is the opening of a homily or exposition on this chapter (John Chrysostom’s homilies, Augustine’s tractates, sermons and expositions of the Psalms). “Quotes” are sentences where the edition’s own footnotes identify a quotation of a verse here, kept only when the wording matches the verse. Only works whose authorship is not in doubt are used. Psalms follow the Hebrew/English numbering (Augustine numbers them as the Septuagint does: his Psalm 50 is Psalm 51 here).
He sees, like Esaias, the Lord sitting upon a throne high and lifted up; he sees, like Ezekiel, Him who is above the Cherubim; he sees like Daniel, ten thousand times ten thousand, and thousands of thousands; and the man, who is so little, beholds the beginning of the world, and knows the end of the world, and the …
Read in context · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 2, vol. 7 (1894)