Skip to the text

Daniel · Clementine Vulgate

Daniel 10 Clementine Vulgate

Leer en español
About VUL
  • Catholic
  • OT: Latin Vulgate
  • NT: Latin Vulgate
  • Catholic (73 books)
  • Original language
  • 1598
  • Public domain

Audio: World English Bible (WEB), read by Winfred W. Henson · About the recordings

1 Anno tertio Cyri regis Persarum, verbum revelatum est Danieli cognomento Baltassar, et verbum verum, et fortitudo magna: intellexitque sermonem: intelligentia enim est opus in visione. 2 In diebus illis ego Daniel lugebam trium hebdomadarum diebus: 3 panem desiderabilem non comedi, et caro et vinum non introierunt in os meum, sed neque unguento unctus sum, donec complerentur trium hebdomadarum dies. 4 Die autem vigesima et quarta mensis primi, eram juxta fluvium magnum, qui est Tigris. 5 Et levavi oculos meos, et vidi: et ecce vir unus vestitus lineis, et renes ejus accincti auro obrizo: 6 et corpus ejus quasi chrysolithus, et facies ejus velut species fulguris, et oculi ejus ut lampas ardens: et brachia ejus, et quæ deorsum sunt usque ad pedes, quasi species æris candentis: et vox sermonum ejus ut vox multitudinis. 7 Vidi autem ego Daniel solus visionem: porro viri qui erant mecum non viderunt, sed terror nimius irruit super eos, et fugerunt in absconditum. 8 Ego autem relictus solus vidi visionem grandem hanc: et non remansit in me fortitudo, sed et species mea immutata est in me, et emarcui, nec habui quidquam virium. 9 Et audivi vocem sermonum ejus: et audiens jacebam consternatus super faciem meam, et vultus meus hærebat terræ. 10 Et ecce manus tetigit me, et erexit me super genua mea, et super articulos manuum mearum. 11 Et dixit ad me: Daniel vir desideriorum, intellige verba quæ ego loquor ad te, et sta in gradu tuo: nunc enim sum missus ad te. Cumque dixisset mihi sermonem istum, steti tremens. 12 Et ait ad me: Noli metuere, Daniel: quia ex die primo, quo posuisti cor tuum ad intelligendum ut te affligeres in conspectu Dei tui, exaudita sunt verba tua: et ego veni propter sermones tuos. 13 Princeps autem regni Persarum restitit mihi viginti et uno diebus: et ecce Michaël, unus de principibus primis, venit in adjutorium meum, et ego remansi ibi juxta regem Persarum. 14 Veni autem ut docerem te quæ ventura sunt populo tuo in novissimis diebus, quoniam adhuc visio in dies. 15 Cumque loqueretur mihi hujuscemodi verbis, dejeci vultum meum ad terram, et tacui. 16 Et ecce quasi similitudo filii hominis tetigit labia mea: et aperiens os meum locutus sum, et dixi ad eum, qui stabat contra me: Domine mi, in visione tua dissolutæ sunt compages meæ, et nihil in me remansit virium. 17 Et quomodo poterit servus domini mei loqui cum domino meo? nihil enim in me remansit virium, sed et halitus meus intercluditur. 18 Rursum ergo tetigit me quasi visio hominis, et confortavit me, 19 et dixit: Noli timere, vir desideriorum: pax tibi: confortare, et esto robustus. Cumque loqueretur mecum, convalui, et dixi: Loquere, domine mi, quia confortasti me. 20 Et ait: Numquid scis quare venerim ad te? et nunc revertar ut prælier adversum principem Persarum. Cum ego egrederer, apparuit princeps Græcorum veniens. 21 Verumtamen annuntiabo tibi quod expressum est in scriptura veritatis: et nemo est adjutor meus in omnibus his, nisi Michaël princeps vester.

People & places in this chapter

From this site's family tree and Bible maps, only where those guides cite this chapter.

People

  • Michael

    Chief prince, angel

    One of the chief princes who came to help the messenger withstand the prince of Persia, and the great prince who stands watch over Daniel's people.

    Cited in the guide: Daniel 10:13; Daniel 10:21; Daniel 12:1

Cross references (21)

Related passages for each verse, from the Treasury of Scripture Knowledge as collected and ranked by readers at OpenBible.info.

  1. 1 Daniel 8:26; Daniel 6:28; Daniel 1:21; Daniel 1:7; Daniel 1:17
  2. 2 Nehemiah 1:4; Daniel 9:24–27; Ezra 9:4–5; Revelation 11:5; Psalm 43:2
  3. 3 Matthew 6:17; Daniel 11:8; Amos 5:11; 1 Corinthians 9:27; Daniel 6:18
  4. 4 Genesis 2:14; Daniel 8:2; Ezekiel 1:3
  5. 5 Daniel 12:6–7; Ezekiel 9:2; Revelation 1:13–15; Jeremiah 10:9; Revelation 15:6–7
  6. 6 Revelation 19:12; Revelation 1:13–17; Matthew 17:2; Revelation 10:3–4; Ezekiel 10:9
  7. 7 Acts 9:7; Acts 22:9; Genesis 3:10; Hebrews 12:21; Isaiah 2:10
  8. 8 Daniel 7:28; Habakkuk 3:16; Daniel 8:27; Revelation 1:17; Matthew 17:6
  9. 9 Daniel 8:18; Genesis 15:12; Job 4:13; Luke 22:45; Song of Songs 5:2
  10. 10 Revelation 1:17; Jeremiah 1:9; Daniel 8:18; Daniel 10:18; Daniel 10:16
  11. 11 Acts 26:16; Ezekiel 2:1; Daniel 8:16–17; Mark 16:8; Psalm 45:11
  12. 12 Acts 10:30–31; Daniel 10:19; Daniel 9:20–23; Isaiah 58:9; Acts 18:9–10
  13. 13 Jude 9; Daniel 12:1; Daniel 10:20–21; Revelation 12:7; Ezra 4:4–6
  14. 14 Daniel 8:26; Daniel 2:28; Daniel 12:4; Habakkuk 2:3; Daniel 12:9
  15. 15 Luke 1:20; Ezekiel 24:27; Daniel 8:18; Daniel 10:9; Ezekiel 33:22
  16. 16 Daniel 8:15; Isaiah 6:7; Jeremiah 1:9; Daniel 8:27; Daniel 7:28
  17. 17 Isaiah 6:1–5; Exodus 24:10–11; Matthew 22:43–44; Mark 12:36; Judges 6:22
  18. 18 Daniel 10:16; Daniel 8:18; Luke 22:43; Isaiah 35:3–4; 1 Samuel 23:15
  19. 19 Isaiah 35:4; Joshua 1:9; Judges 6:23; Daniel 10:11–12; Daniel 9:23
  20. 20 Daniel 8:21; Daniel 11:2–4; Daniel 8:5–8; Acts 12:23; Isaiah 37:36
  21. 21 Daniel 10:13; Revelation 12:7; Daniel 12:1; Jude 9; Acts 15:15

Cross references: OpenBible.info (CC BY), drawn mainly from the public-domain Treasury of Scripture Knowledge. · Sources & licences

What the Fathers said

Passages from the Church Fathers that expound or quote this chapter, verbatim from the public-domain Schaff edition (19th-century English translations).

How these were chosen

“Commentary” is the opening of a homily or exposition on this chapter (John Chrysostom’s homilies, Augustine’s tractates, sermons and expositions of the Psalms). “Quotes” are sentences where the edition’s own footnotes identify a quotation of a verse here, kept only when the wording matches the verse. Only works whose authorship is not in doubt are used. Psalms follow the Hebrew/English numbering (Augustine numbers them as the Septuagint does: his Psalm 50 is Psalm 51 here).

  1. Quotes verse 10:6 Cyril of Jerusalem, Catechetical Lectures (Lecture XII)

    Gabriel appeared, and Daniel fell down: and of what nature or in what guise was he that appeared? His countenance was like lightning; not like the sun: and his eyes as lamps of fire, not as a furnace of fire: and the voice of his words as the voice of a multitude, not as the voice of twelve legions …

    Read in context · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 2, vol. 7 (1894)

  2. Quotes verse 10:2 John of Damascus, An Exact Exposition of the Orthodox Faith (Book IV, Chapters XXI–XXIII)

    And what will they say about Daniel? Did he not spend three weeks without food?

    Read in context · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 2, vol. 9 (1899)

  3. Quotes verse 10:12 Cyril of Jerusalem, Catechetical Lectures (Lecture XII)

    And the Angel cometh unto him, saying, Fear not, Daniel, stand upright: be of good courage, thy words are heard.

    Read in context · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 2, vol. 7 (1894)