Ezekiel 42 Clementine Vulgate
Audio: World English Bible (WEB), read by Winfred W. Henson · About the recordings
Ezekiel is not in PT1904.
1 Et eduxit me in atrium exterius, per viam ducentem ad aquilonem, et introduxit me in gazophylacium quod erat contra separatum ædificium, et contra ædem vergentem ad aquilonem.
·
2 In facie longitudinis, centum cubitos ostii aquilonis, et latitudinis quinquaginta cubitos,
·
3 contra viginti cubitos atrii interioris, et contra pavimentum stratum lapide atrii exterioris, ubi erat porticus juncta porticui triplici.
·
4 Et ante gazophylacia deambulatio decem cubitorum latitudinis, ad interiora respiciens viæ cubiti unius. Et ostia eorum ad aquilonem:
·
5 ubi erant gazophylacia in superioribus humiliora, quia supportabant porticus quæ ex illis eminebant de inferioribus, et de mediis ædificii.
·
6 Tristega enim erant, et non habebant columnas, sicut erant columnæ atriorum: propterea eminebant de inferioribus, et de mediis a terra cubitis quinquaginta.
·
7 Et peribolus exterior secundum gazophylacia, quæ erant in via atrii exterioris ante gazophylacia: longitudo ejus quinquaginta cubitorum:
·
8 quia longitudo erat gazophylaciorum atrii exterioris quinquaginta cubitorum, et longitudo ante faciem templi, centum cubitorum.
·
9 Et erat subter gazophylacia hæc introitus ab oriente, ingredientium in ea de atrio exteriori.
·
10 In latitudine periboli atrii quod erat contra viam orientalem, in faciem ædificii separati, et erant ante ædificium gazophylacia.
·
11 Et via ante faciem eorum, juxta similitudinem gazophylaciorum quæ erant in via aquilonis: secundum longitudinem eorum, sic et latitudo eorum, et omnis introitus eorum, et similitudines, et ostia eorum.
·
12 Secundum ostia gazophylaciorum, quæ erant in via respiciente ad notum: ostium in capite viæ, quæ via erat ante vestibulum separatum per viam orientalem ingredientibus.
·
13 Et dixit ad me: Gazophylacia aquilonis, et gazophylacia austri, quæ sunt ante ædificium separatum, hæc sunt gazophylacia sancta, in quibus vescuntur sacerdotes qui appropinquant ad Dominum in Sancta sanctorum: ibi ponent Sancta sanctorum et oblationem pro peccato et pro delicto: locus enim sanctus est.
·
14 Cum autem ingressi fuerint sacerdotes, non egredientur de sanctis in atrium exterius: et ibi reponent vestimenta sua in quibus ministrant, quia sancta sunt, vestienturque vestimentis aliis: et sic procedent ad populum.
·
15 Cumque complesset mensuras domus interioris, eduxit me per viam portæ quæ respiciebat ad viam orientalem: et mensus est eam undique per circuitum.
·
16 Mensus est autem contra ventum orientalem calamo mensuræ, quingentos calamos in calamo mensuræ per circuitum.
·
17 Et mensus est contra ventum aquilonis quingentos calamos in calamo mensuræ per gyrum.
·
18 Et ad ventum australem mensus est quingentos calamos in calamo mensuræ per circuitum.
·
19 Et ad ventum occidentalem mensus est quingentos calamos in calamo mensuræ.
·
20 Per quatuor ventos mensus est murum ejus undique per circuitum, longitudinem quingentorum cubitorum, et latitudinem quingentorum cubitorum, dividentem inter sanctuarium et vulgi locum.
·
Cross references (16)
Related passages for each verse, from the Treasury of Scripture Knowledge as collected and ranked by readers at OpenBible.info.
- 1 Ezekiel 40:17; Ezekiel 40:20; Ezekiel 42:4; Ezekiel 41:12–15; Ezekiel 41:1
- 2 Ezekiel 41:13
- 3 Ezekiel 41:15–16; Ezekiel 41:10; Ezekiel 40:17–18; Song of Songs 7:5; 2 Chronicles 7:3
- 4 Ezekiel 46:19; Luke 13:24; Matthew 7:14
- 5 Ezekiel 41:7
- 6 Ezekiel 41:6; 1 Kings 6:8
- 7 Ezekiel 42:12; Ezekiel 42:10
- 8 Ezekiel 41:13–14
- 9 Ezekiel 46:19; Ezekiel 44:5
- 10 Ezekiel 42:1; Ezekiel 42:13; Ezekiel 40:17; Ezekiel 42:7; Ezekiel 41:12–15
- 11 Ezekiel 42:4
- 13 Leviticus 7:6; Leviticus 10:17; Ezekiel 40:46; Exodus 29:31; Numbers 18:9–10
- 14 Ezekiel 44:19; Leviticus 8:7; Exodus 29:4–9; Zechariah 3:4–5; Isaiah 61:10
- 15 Ezekiel 43:1; Ezekiel 41:15; Ezekiel 40:6–16; Ezekiel 41:2–5
- 16 Ezekiel 40:3; Revelation 11:1–2; Zechariah 2:1
- 20 Ezekiel 45:2; Ezekiel 22:26; Ezekiel 40:5; Ezekiel 48:15; Ezekiel 44:23
Cross references: OpenBible.info (CC BY), drawn mainly from the public-domain Treasury of Scripture Knowledge. · Sources & licences