1 Cumque complesset Salomon fundens preces, ignis descendit de cælo, et devoravit holocausta et victimas: et majestas Domini implevit domum. 2 Nec poterant sacerdotes ingredi templum Domini, eo quod implesset majestas Domini templum Domini. 3 Sed et omnes filii Israël videbant descendentem ignem, et gloriam Domini super domum: et corruentes proni in terram super pavimentum stratum lapide, adoraverunt, et laudaverunt Dominum, quoniam bonus, quoniam in sæculum misericordia ejus. 4 Rex autem et omnis populus immolabant victimas coram Domino. 5 Mactavit igitur rex Salomon hostias, boum viginti duo millia, arietum centum viginti millia: et dedicavit domum Dei rex, et universus populus. 6 Sacerdotes autem stabant in officiis suis, et Levitæ in organis carminum Domini, quæ fecit David rex ad laudandum Dominum: Quoniam in æternum misericordia ejus, hymnos David canentes per manus suas: porro sacerdotes canebant tubis ante eos, cunctusque Israël stabat. 7 Sanctificavit quoque Salomon medium atrii ante templum Domini: obtulerat enim ibi holocausta et adipes pacificorum: quia altare æneum quod fecerat, non poterat sustinere holocausta et sacrificia et adipes. 8 Fecit ergo Salomon solemnitatem in tempore illo septem diebus, et omnis Israël cum eo, ecclesia magna valde, ab introitu Emath usque ad torrentem Ægypti. 9 Fecitque die octavo collectam, eo quod dedicasset altare septem diebus, et solemnitatem celebrasset diebus septem. 10 Igitur in die vigesimo tertio mensis septimi, dimisit populos ad tabernacula sua, lætantes atque gaudentes super bono quod fecerat Dominus Davidi, et Salomoni, et Israëli populo suo. 11 Complevitque Salomon domum Domini, et domum regis, et omnia quæ disposuerat in corde suo ut faceret in domo Domini, et in domo sua, et prosperatus est. 12 Apparuit autem ei Dominus nocte, et ait: Audivi orationem tuam, et elegi locum istum mihi in domum sacrificii. 13 Si clausero cælum, et pluvia non fluxerit, et mandavero et præcepero locustæ ut devoret terram, et misero pestilentiam in populum meum: 14 conversus autem populus meus, super quos invocatum est nomen meum, deprecatus me fuerit, et exquisierit faciem meam, et egerit pœnitentiam a viis suis pessimis: et ego exaudiam de cælo, et propitius ero peccatis eorum, et sanabo terram eorum. 15 Oculi quoque mei erunt aperti, et aures meæ erectæ ad orationem ejus, qui in loco isto oraverit. 16 Elegi enim, et sanctificavi locum istum, ut sit nomen meum ibi in sempiternum, et permaneant oculi mei et cor meum ibi cunctis diebus. 17 Tu quoque si ambulaveris coram me, sicut ambulaverit David pater tuus, et feceris juxta omnia quæ præcepi tibi, et justitias meas judiciaque servaveris: 18 suscitabo thronum regni tui, sicut pollicitus sum David patri tuo, dicens: Non auferetur de stirpe tua vir qui sit princeps in Israël. 19 Si autem aversi fueritis, et dereliqueritis justitias meas, et præcepta mea quæ proposui vobis, et abeuntes servieritis diis alienis, et adoraveritis eos, 20 evellam vos de terra mea quam dedi vobis: et domum hanc, quam sanctificavi nomini meo, projiciam a facie mea, et tradam eam in parabolam, et in exemplum cunctis populis. 21 Et domus ista erit in proverbium universis transeuntibus, et dicent stupentes: Quare fecit Dominus sic terræ huic, et domui huic? 22 Respondebuntque: Quia dereliquerunt Dominum Deum patrum suorum, qui eduxit eos de terra Ægypti, et apprehenderunt deos alienos, et adoraverunt eos, et coluerunt: idcirco venerunt super eos universa hæc mala.
2 Chronicles · Clementine Vulgate
2 Chronicles 7 Clementine Vulgate
Audio: World English Bible (WEB), read by Winfred W. Henson · About the recordings
Cross references (22)
Related passages for each verse, from the Treasury of Scripture Knowledge as collected and ranked by readers at OpenBible.info.
- 1 1 Kings 18:38; 1 Chronicles 21:26; Leviticus 9:23–24; Ezekiel 43:5; 1 Kings 18:24
- 2 Revelation 15:8; 2 Chronicles 5:14; Exodus 24:17; Isaiah 6:5
- 3 2 Chronicles 5:13; 2 Chronicles 20:21; Hebrews 7:24–25; Luke 1:50; Isaiah 63:7
- 4 1 Kings 8:62–63
- 5 John 10:22; Ezekiel 45:17; 2 Chronicles 30:24; 1 Kings 8:62–63; Micah 6:7
- 6 2 Chronicles 5:12; 1 Chronicles 15:16–21; 2 Chronicles 7:3; 1 Chronicles 25:1–7; 1 Chronicles 16:4–6
- 7 Hebrews 13:10–12; 1 Kings 8:64–66; 2 Chronicles 4:1; 2 Chronicles 36:14; Numbers 16:37–38
- 8 Genesis 15:18; 1 Kings 8:65; 1 Kings 4:21–25; Amos 6:14; Deuteronomy 16:13–15
- 9 Leviticus 23:36; 2 Chronicles 30:23; Nehemiah 8:18; 1 Kings 8:65; Deuteronomy 16:8
- 10 1 Kings 8:66; Psalm 100:2; Nehemiah 8:10; Deuteronomy 12:18; Deuteronomy 12:12
- 11 1 Kings 9:1–9; Ecclesiastes 2:10–11; 2 Chronicles 2:1; Ecclesiastes 2:4
- 12 Genesis 17:1; 2 Chronicles 1:7; 2 Chronicles 7:16; 1 Kings 9:2; 1 John 5:14–15
- 13 2 Chronicles 6:26–28; Deuteronomy 11:17; Revelation 11:6; Revelation 3:7; 2 Samuel 24:13–15
- 14 Lamentations 3:40–41; Isaiah 55:6–7; James 4:9–10; Proverbs 28:13; 2 Chronicles 6:37–39
- 15 1 Peter 3:12; 2 Chronicles 6:40; Nehemiah 1:6; 2 Chronicles 6:20; Deuteronomy 11:12
- 16 2 Chronicles 7:15; 2 Chronicles 7:12; 2 Chronicles 6:5–6; 1 Kings 9:3; 2 Chronicles 6:20
- 17 Ezekiel 36:27; Deuteronomy 4:40; 1 Kings 11:38; Zechariah 3:7; 1 Chronicles 28:9
- 18 2 Chronicles 6:16; Jeremiah 33:20–21; 2 Samuel 7:13–16; 1 Kings 9:5; Psalm 89:28–40
- 19 Leviticus 26:14; Deuteronomy 28:15; Leviticus 26:33–46; 1 Kings 9:6–7; Deuteronomy 28:36–68
- 20 2 Kings 17:20; Deuteronomy 28:37; 1 Kings 14:15; Jeremiah 45:4; Deuteronomy 29:28
- 21 Jeremiah 22:8–9; Jeremiah 16:10–12; Jeremiah 19:8; Deuteronomy 29:24–28; Jeremiah 5:19
- 22 Daniel 9:12; Lamentations 4:13–15; Ezekiel 14:23; Lamentations 2:16–17; Judges 2:12–13
Cross references: OpenBible.info (CC BY), drawn mainly from the public-domain Treasury of Scripture Knowledge. · Sources & licences