Skip to the text

Numbers · Clementine Vulgate

Numbers 6 Clementine Vulgate

Leer en español
About VUL
  • Catholic
  • OT: Latin Vulgate
  • NT: Latin Vulgate
  • Catholic (73 books)
  • Original language
  • 1598
  • Public domain

Audio: World English Bible (WEB), read by Winfred W. Henson · About the recordings

1 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: 2 Loquere ad filios Israël, et dices ad eos: Vir, sive mulier, cum fecerint votum ut sanctificentur, et se voluerint Domino consecrare: 3 a vino, et omni quod inebriare potest, abstinebunt. Acetum ex vino, et ex qualibet alia potione, et quidquid de uva exprimitur, non bibent: uvas recentes siccasque non comedent 4 cunctis diebus quibus ex voto Domino consecrantur: quidquid ex vinea esse potest, ab uva passa usque ad acinum non comedent. 5 Omni tempore separationis suæ novacula non transibit per caput ejus usque ad completum diem, quo Domino consecratur. Sanctus erit, crescente cæsarie capitis ejus. 6 Omni tempore consecrationis suæ, super mortuum non ingredietur, 7 nec super patris quidem et matris et fratris sororisque funere contaminabitur, quia consecratio Dei sui super caput ejus est. 8 Omnibus diebus separationis suæ sanctus erit Domino. 9 Sin autem mortuus fuerit subito quispiam coram eo, polluetur caput consecrationis ejus: quod radet illico in eadem die purgationis suæ, et rursum septima. 10 In octava autem die offeret duos turtures, vel duos pullos columbæ sacerdoti in introitu fœderis testimonii. 11 Facietque sacerdos unum pro peccato, et alterum in holocaustum, et deprecabitur pro eo, quia peccavit super mortuo: sanctificabitque caput ejus in die illo: 12 et consecrabit Domino dies separationis illius, offerens agnum anniculum pro peccato: ita tamen ut dies priores irriti fiant, quoniam polluta est sanctificatio ejus. 13 Ista est lex consecrationis. Cum dies, quos ex voto decreverat, complebuntur, adducet eum ad ostium tabernaculi fœderis, 14 et offeret oblationes ejus Domino, agnum anniculum immaculatum in holocaustum, et ovem anniculam immaculatam pro peccato, et arietem immaculatum, hostiam pacificam, 15 canistrum quoque panum azymorum qui conspersi sint oleo, et lagana absque fermento uncta oleo, ac libamina singulorum: 16 quæ offeret sacerdos coram Domino, et faciet tam pro peccato, quam in holocaustum. 17 Arietem vero immolabit hostiam pacificam Domino, offerens simul canistrum azymorum, et libamenta quæ ex more debentur. 18 Tunc radetur nazaræus ante ostium tabernaculi fœderis cæsarie consecrationis suæ: tolletque capillos ejus, et ponet super ignem, qui est suppositus sacrificio pacificorum: 19 et armum coctum arietis, tortamque absque fermento unam de canistro, et laganum azymum unum, et tradet in manus nazaræi, postquam rasum fuerit caput ejus. 20 Susceptaque rursum ab eo, elevabit in conspectu Domini: et sanctificata sacerdotis erunt, sicut pectusculum, quod separari jussum est, et femur. Post hæc, potest bibere nazaræus vinum. 21 Ista est lex nazaræi, cum voverit oblationem suam Domino tempore consecrationis suæ, exceptis his, quæ invenerit manus ejus: juxta quod mente devoverat, ita faciet ad perfectionem sanctificationis suæ. 22 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: 23 Loquere Aaron et filiis ejus: Sic benedicetis filiis Israël, et dicetis eis: 24 Benedicat tibi Dominus, et custodiat te. 25 Ostendat Dominus faciem suam tibi, et misereatur tui. 26 Convertat Dominus vultum suum ad te, et det tibi pacem. 27 Invocabuntque nomen meum super filios Israël, et ego benedicam eis.

People & places in this chapter

From this site's family tree and Bible maps, only where those guides cite this chapter.

People

  • Moses

    Deliverer and lawgiver

    Drawn from the Nile, he led Israel out of Egypt and received God's Law.

    Cited in the guide: Exodus 2–Deuteronomy 34

Cross references (23)

Related passages for each verse, from the Treasury of Scripture Knowledge as collected and ranked by readers at OpenBible.info.

  1. 2 Judges 13:5; Amos 2:11–12; Romans 1:1; Hebrews 7:27; Proverbs 18:1
  2. 3 Luke 1:15; 1 Timothy 5:23; Ephesians 5:18; Judges 13:14; Leviticus 10:9
  3. 4 Numbers 6:5; Numbers 6:8–9; Numbers 6:12–13; Numbers 6:18–19; Numbers 6:21
  4. 5 1 Samuel 1:11; Judges 13:5; Judges 16:17; Judges 16:19; Lamentations 4:7–8
  5. 6 Leviticus 21:11; Leviticus 19:28; Ezekiel 24:16–18; Jeremiah 16:5–6; Numbers 19:11–22
  6. 7 Numbers 9:6; Leviticus 21:1–2; Ezekiel 44:25; Leviticus 21:10–12
  7. 8 2 Corinthians 6:17–18
  8. 9 Numbers 6:18; Leviticus 14:9; Acts 18:18; Philippians 3:8–9; Acts 21:23–24
  9. 10 Leviticus 15:14; Leviticus 1:14; Leviticus 15:29; Leviticus 12:6; Leviticus 14:22–23
  10. 11 Leviticus 5:8–10; Leviticus 14:30–31
  11. 12 Leviticus 5:6; James 2:10; Leviticus 14:24; John 8:29–31; Matthew 24:13
  12. 13 Acts 21:26
  13. 14 Leviticus 4:32; Leviticus 3:6; 1 Peter 1:19; 1 Chronicles 15:28–29; Numbers 15:27
  14. 15 Leviticus 2:4; Exodus 29:2; Numbers 15:10; Numbers 15:1–7; Leviticus 8:2
  15. 18 Acts 21:24; Numbers 6:9; Acts 18:18; Ephesians 1:6; Numbers 6:5
  16. 19 Leviticus 7:30; 1 Samuel 2:15; Leviticus 8:27; Leviticus 8:31; Exodus 29:23–28
  17. 20 Ecclesiastes 9:7; Exodus 29:27–28; Numbers 5:25; Leviticus 10:15; Zechariah 10:7
  18. 21 Numbers 5:29; Galatians 6:6; Hebrews 13:16; Ezra 2:69
  19. 23 1 Chronicles 23:13; Deuteronomy 21:5; Genesis 48:20; Hebrews 7:1; Luke 24:50–51
  20. 24 1 Thessalonians 5:23; Psalm 121:4–7; Philippians 4:7; Jude 24; Isaiah 42:6
  21. 25 Psalm 80:19; Psalm 119:135; Psalm 31:16; Psalm 67:1; Daniel 9:17
  22. 26 Psalm 4:6; 2 Thessalonians 3:16; Psalm 29:11; Romans 15:13; John 16:33
  23. 27 2 Chronicles 7:14; Daniel 9:18–19; Ephesians 1:3; Deuteronomy 28:10; Jeremiah 14:9

Cross references: OpenBible.info (CC BY), drawn mainly from the public-domain Treasury of Scripture Knowledge. · Sources & licences