Skip to the text

Judges · Clementine Vulgate

Judges 21 Clementine Vulgate

Leer en español
About VUL
  • Catholic
  • OT: Latin Vulgate
  • NT: Latin Vulgate
  • Catholic (73 books)
  • Original language
  • 1598
  • Public domain

Audio: World English Bible (WEB), read by Winfred W. Henson · About the recordings

1 Juraverunt quoque filii Israël in Maspha, et dixerunt: Nullus nostrum dabit filiis Benjamin de filiabus suis uxorem. 2 Veneruntque omnes ad domum Dei in Silo, et in conspectu ejus sedentes usque ad vesperam, levaverunt vocem, et magno ululatu cœperunt flere, dicentes: 3 Quare, Domine Deus Israël, factum est hoc malum in populo tuo, ut hodie una tribus auferretur ex nobis? 4 Altera autem die diluculo consurgentes, exstruxerunt altare: obtuleruntque ibi holocausta, et pacificas victimas, et dixerunt: 5 Quis non ascendit in exercitu Domini de universis tribubus Israël? grandi enim juramento se constrinxerant, cum essent in Maspha, interfici eos qui defuissent. 6 Ductique pœnitentia filii Israël super fratre suo Benjamin, cœperunt dicere: Ablata est tribus una de Israël: 7 unde uxores accipient? omnes enim in commune juravimus, non daturos nos his filias nostras. 8 Idcirco dixerunt: Quis est de universis tribubus Israël, qui non ascendit ad Dominum in Maspha? Et ecce inventi sunt habitatores Jabes Galaad in illo exercitu non fuisse. 9 (Eo quoque tempore cum essent in Silo, nullus ex eis ibi repertus est.) 10 Miserunt itaque decem millia viros robustissimos, et præceperunt eis: Ite, et percutite habitatores Jabes Galaad in ore gladii, tam uxores quam parvulos eorum. 11 Et hoc erit quod observare debebitis: omne generis masculini, et mulieres quæ cognoverunt viros, interficite; virgines autem reservate. 12 Inventæque sunt de Jabes Galaad quadringentæ virgines, quæ nescierunt viri thorum: et adduxerunt eas ad castra in Silo, in terram Chanaan. 13 Miseruntque nuntios ad filios Benjamin, qui erant in petra Remmon, et præceperunt eis, ut eos susciperent in pace. 14 Veneruntque filii Benjamin in illo tempore, et datæ sunt eis uxores de filiabus Jabes Galaad: alias autem non repererunt, quas simili modo traderent. 15 Universusque Israël valde doluit, et egit pœnitentiam super interfectione unius tribus ex Israël. 16 Dixeruntque majores natu: Quid faciemus reliquis, qui non acceperunt uxores? omnes in Benjamin feminæ conciderunt, 17 et magna nobis cura, ingentique studio providendum est, ne una tribus deleatur ex Israël. 18 Filias enim nostras eis dare non possumus, constricti juramento et maledictione qua diximus: Maledictus qui dederit de filiabus suis uxorem Benjamin. 19 Ceperuntque consilium, atque dixerunt: Ecce solemnitas Domini est in Silo anniversaria, quæ sita est ad septentrionem urbis Bethel, et ad orientalem plagam viæ, quæ de Bethel tendit ad Sichimam, et ad meridiem oppidi Lebona. 20 Præceperuntque filiis Benjamin, atque dixerunt: Ite, ad latitate in vineis. 21 Cumque videritis filias Silo ad ducendos choros ex more procedere, exite repente de vineis, et rapite ex eis singuli uxores singulas, et pergite in terram Benjamin. 22 Cumque venerint patres earum, ac fratres, et adversum vos queri cœperint atque jurgari, dicemus eis: Miseremini eorum: non enim rapuerunt eas jure bellantium atque victorum: sed rogantibus ut acciperent, non dedistis, et a vestra parte peccatum est. 23 Feceruntque filii Benjamin ut sibi fuerat imperatum: et juxta numerum suum, rapuerunt sibi de his quæ ducebant choros, uxores singulas: abieruntque in possessionem suam ædificantes urbes, et habitantes in eis. 24 Filii quoque Israël reversi sunt per tribus et familias in tabernacula sua. In diebus illis non erat rex in Israël: sed unusquisque quod sibi rectum videbatur, hoc faciebat.

Cross references (20)

Related passages for each verse, from the Treasury of Scripture Knowledge as collected and ranked by readers at OpenBible.info.

  1. 1 Judges 20:1; Acts 23:12; Judges 21:18; Mark 6:23; Ecclesiastes 5:2
  2. 2 Judges 20:26; Judges 20:18; 1 Samuel 30:4; Judges 20:23; Joshua 18:1
  3. 3 Psalm 80:12; Jeremiah 12:1; Joshua 7:7–9; Psalm 74:1; Deuteronomy 29:24
  4. 4 2 Samuel 24:25; Judges 6:26; Hosea 5:15; Exodus 20:24–25; 2 Samuel 24:18
  5. 5 Judges 5:23; Jeremiah 48:10; Leviticus 27:28–29; Judges 21:18; Judges 21:1
  6. 6 Judges 21:15; Judges 20:23; 2 Samuel 2:26; Judges 11:35; Hosea 11:8
  7. 7 Judges 21:1; Judges 21:18; 1 Samuel 14:45; 1 Samuel 14:28–29
  8. 8 1 Samuel 31:11–13; 1 Samuel 11:1–3; 2 Samuel 2:5–6
  9. 10 1 Samuel 11:7; Judges 21:5; Judges 5:23; Joshua 7:24; Deuteronomy 13:15
  10. 11 Numbers 31:17–18; Deuteronomy 2:34
  11. 12 Joshua 18:1; Psalm 78:60; Jeremiah 7:12; Judges 20:18; Judges 20:23
  12. 13 Deuteronomy 20:10; Judges 20:47; Ephesians 2:17; Luke 10:5; Joshua 15:32
  13. 14 1 Corinthians 7:2; Judges 20:47; Judges 21:12
  14. 15 Judges 21:6; 1 Chronicles 15:13; 1 Chronicles 13:11; Isaiah 30:13; Isaiah 58:12
  15. 17 Numbers 26:55; Numbers 36:7
  16. 18 Judges 21:1; Judges 11:35
  17. 19 Psalm 81:3; Exodus 23:14–16; Deuteronomy 16:1; Judges 18:31; John 5:1
  18. 21 Judges 11:34; Exodus 15:20; Jeremiah 31:13; Psalm 150:4; Luke 17:25
  19. 22 Judges 21:1; Judges 21:18; Mark 10:6–8; Proverbs 20:25; Judges 21:7
  20. 23 Judges 20:48

Cross references: OpenBible.info (CC BY), drawn mainly from the public-domain Treasury of Scripture Knowledge. · Sources & licences