1 Ad Moab. [Hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël: Væ super Nabo, quoniam vastata est, et confusa ! capta est Cariathaim, confusa est fortis, et tremuit. 2 Non est ultra exsultatio in Moab contra Hesebon: cogitaverunt malum: Venite, et disperdamus eam de gente. Ergo silens conticesces, sequeturque te gladius. 3 Vox clamoris de Oronaim, vastitas et contritio magna. 4 Contrita est Moab: annuntiate clamorem parvulis ejus. 5 Per ascensum enim Luith plorans ascendet in fletu, quoniam in descensu Oronaim hostes ululatum contritionis audierunt. 6 Fugite, salvate animas vestras, et eritis quasi myricæ in deserto: 7 pro eo enim quod habuisti fiduciam in munitionibus tuis et in thesauris tuis, tu quoque capieris: et ibit Chamos in transmigrationem, sacerdotes ejus et principes ejus simul. 8 Et veniet prædo ad omnem urbem, et urbs nulla salvabitur: et peribunt valles, et dissipabuntur campestria, quoniam dixit Dominus: 9 Date florem Moab, quia florens egredietur: et civitates ejus desertæ erunt, et inhabitabiles. 10 Maledictus qui facit opus Domini fraudulenter, et maledictus qui prohibet gladium suum a sanguine. 11 Fertilis fuit Moab ab adolescentia sua, et requievit in fæcibus suis: nec transfusus est de vase in vas, et in transmigrationem non abiit: idcirco permansit gustus ejus in eo, et odor ejus non est immutatus. 12 Propterea ecce dies veniunt, dicit Dominus, et mittam ei ordinatores et stratores laguncularum: et sternent eum, et vasa ejus exhaurient, et lagunculas eorum collident. 13 Et confundetur Moab a Chamos sicut confusa est domus Israël a Bethel, in qua habebat fiduciam. 14 Quomodo dicitis: Fortes sumus, et viri robusti ad præliandum? 15 Vastata est Moab, et civitates illius succiderunt, et electi juvenes ejus descenderunt in occisionem, ait Rex: Dominus exercituum nomen ejus. 16 Prope est interitus Moab ut veniat, et malum ejus velociter accurret nimis. 17 Consolamini eum, omnes qui estis in circuitu ejus: et universi qui scitis nomen ejus, dicite: Quomodo confracta est virga fortis, baculus gloriosus? 18 Descende de gloria, et sede in siti, habitatio filiæ Dibon, quoniam vastator Moab ascendit ad te: dissipavit munitiones tuas. 19 In via sta, et prospice, habitatio Aroër: interroga fugientem, et ei qui evasit dic: Quid accidit? 20 Confusus est Moab, quoniam victus est. Ululate, et clamate: annuntiate in Arnon, quoniam vastata est Moab, 21 et judicium venit ad terram campestrem, super Helon, et super Jasa, et super Mephaath, 22 et super Dibon, et super Nabo, et super domum Deblathaim, 23 et super Cariathaim, et super Bethgamul, et super Bethmaon, 24 et super Carioth, et super Bosra, et super omnes civitates terræ Moab, quæ longe et quæ prope sunt. 25 Abscissum est cornu Moab, et brachium ejus contritum est, ait Dominus. 26 Inebriate eum, quoniam contra Dominum erectus est: et allidet manum Moab in vomitu suo, et erit in derisum etiam ipse. 27 Fuit enim in derisum tibi Israël: quasi inter fures reperisses eum: propter verba ergo tua quæ adversum illum locutus es, captivus duceris. 28 Relinquite civitates, et habitate in petra, habitatores Moab: et estote quasi columba nidificans in summo ore foraminis. 29 Audivimus superbiam Moab: superbus est valde: sublimitatem ejus, et arrogantiam, et superbiam, et altitudinem cordis ejus. 30 Ego scio, ait Dominus, jactantiam ejus, et quod non sit juxta eam virtus ejus, nec juxta quod poterat conata sit facere. 31 Ideo super Moab ejulabo, et ad Moab universam clamabo, ad viros muri fictilis lamentantes: 32 de planctu Jazer plorabo tibi, vinea Sabama. Propagines tuæ transierunt mare; usque ad mare Jazer pervenerunt: super messem tuam et vindemiam tuam prædo irruit. 33 Ablata est lætitia et exsultatio de Carmelo et de terra Moab, et vinum de torcularibus sustuli: nequaquam calcator uvæ solitum celeuma cantabit. 34 De clamore Hesebon usque Eleale et Jasa, dederunt vocem suam; a Segor usque ad Oronaim, vitula conternante: aquæ quoque Nemrim pessimæ erunt. 35 Et auferam de Moab, ait Dominus, offerentem in excelsis, et sacrificantem diis ejus. 36 Propterea cor meum ad Moab quasi tibiæ resonabit, et cor meum ad viros muri fictilis dabit sonitum tibiarum: quia plus fecit quam potuit, idcirco perierunt. 37 Omne enim caput calvitium, et omnis barba rasa erit: in cunctis manibus colligatio, et super omne dorsum cilicium: 38 super omnia tecta Moab, et in plateis ejus, omnis planctus: quoniam contrivi Moab sicut vas inutile, ait Dominus. 39 Quomodo victa est, et ululaverunt? quomodo dejecit cervicem Moab, et confusus est? eritque Moab in derisum, et in exemplum omnibus in circuitu suo. 40 Hæc dicit Dominus: Ecce quasi aquila volabit, et extendet alas suas ad Moab. 41 Capta est Carioth, et munitiones comprehensæ sunt: et erit cor fortium Moab in die illa sicut cor mulieris parturientis, 42 et cessabit Moab esse populus, quoniam contra Dominum gloriatus est. 43 Pavor, et fovea, et laqueus super te, o habitator Moab, dicit Dominus. 44 Qui fugerit a facie pavoris cadet in foveam, et qui conscenderit de fovea capietur laqueo: adducam enim super Moab annum visitationis eorum, ait Dominus. 45 In umbra Hesebon steterunt de laqueo fugientes, quia ignis egressus est de Hesebon, et flamma de medio Seon: et devorabit partem Moab, et verticem filiorum tumultus. 46 Væ tibi, Moab: periisti, popule Chamos, quia comprehensi sunt filii tui et filiæ tuæ in captivitatem. 47 Et convertam captivitatem Moab in novissimis diebus, ait Dominus.] Hucusque judicia Moab.
Jeremiah 48 Clementine Vulgate
Audio: World English Bible (WEB), read by Winfred W. Henson · About the recordings
Cross references (47)
Related passages for each verse, from the Treasury of Scripture Knowledge as collected and ranked by readers at OpenBible.info.
- 1 Numbers 32:3; Numbers 32:37–38; Jeremiah 48:22–23; Isaiah 15:1–9; Jeremiah 25:21
- 2 Isaiah 16:14; Jeremiah 31:36; Numbers 32:37; Isaiah 15:5; Psalm 83:4–8
- 3 Isaiah 15:5; Jeremiah 48:34; Jeremiah 48:5; Isaiah 15:8; Jeremiah 4:20–21
- 4 Esther 8:11; Numbers 21:27–30; Psalm 137:9
- 5 Isaiah 15:5
- 6 Jeremiah 17:6; Job 30:3–7; Jeremiah 51:6; Luke 17:31–33; Psalm 11:1
- 7 Numbers 21:29; Psalm 52:7; Jeremiah 49:3; Jeremiah 9:23; Isaiah 46:1–2
- 8 Jeremiah 6:26; Joshua 13:9; Jeremiah 25:9; Joshua 13:21; Ezekiel 25:9
- 9 Isaiah 16:2; Psalm 11:1; Jeremiah 48:28; Zephaniah 2:9; Revelation 12:14
- 10 1 Samuel 15:3; 1 Kings 20:42; 1 Samuel 15:9; Judges 5:23; Numbers 31:14–18
- 11 Zephaniah 1:12; Zechariah 1:15; Jeremiah 48:29; Nahum 2:2; Ezekiel 16:49–50
- 12 Nahum 2:2; Isaiah 30:14; Ezekiel 25:9–10; Jeremiah 48:38; Jeremiah 14:3
- 13 Isaiah 45:16; Judges 11:24; Jeremiah 48:39; Hosea 8:5–6; Hosea 10:14–15
- 14 Psalm 33:16; Isaiah 10:16; Isaiah 10:13; Isaiah 16:6; Ecclesiastes 9:11
- 15 Jeremiah 50:27; Jeremiah 46:18; Jeremiah 51:57; Isaiah 40:30–31; Malachi 1:14
- 16 Isaiah 13:22; Jeremiah 1:12; Deuteronomy 32:35; Ezekiel 12:28; Isaiah 16:13–14
- 17 Isaiah 9:4; Jeremiah 48:39; Isaiah 16:8; Isaiah 14:4–5; Revelation 18:14–20
- 18 Numbers 21:30; Isaiah 47:1; Isaiah 15:2; Joshua 13:17; Jeremiah 48:22
- 19 Deuteronomy 2:36; 1 Samuel 4:16; 1 Samuel 4:13–14; Numbers 32:34; 1 Chronicles 5:8
- 20 Isaiah 16:2; Isaiah 15:1–5; Numbers 21:26–28; Numbers 21:13–14; Isaiah 15:8
- 21 Joshua 13:18; Isaiah 15:4; Numbers 21:23; Jeremiah 48:8; Joshua 21:36–37
- 22 Jeremiah 48:18; Numbers 33:46; Ezekiel 6:14; Jeremiah 48:1; Numbers 32:34
- 23 Joshua 13:17; Jeremiah 48:1; Joshua 13:19; Numbers 32:38; Genesis 14:5
- 24 Amos 2:2; Jeremiah 48:41; Joshua 21:36; Zephaniah 2:8–10; Deuteronomy 4:43
- 25 Psalm 75:10; Psalm 10:15; Zechariah 1:19–21; Job 22:9; Daniel 8:21
- 26 Isaiah 19:14; Isaiah 29:9; Jeremiah 48:42; Jeremiah 51:39; Lamentations 4:21
- 27 Jeremiah 2:26; Micah 7:8–10; Lamentations 2:15–17; Zephaniah 2:8; Ezekiel 25:8
- 28 Judges 6:2; Psalm 55:6–7; Song of Songs 2:14; Isaiah 2:19; Jeremiah 48:9
- 29 Isaiah 16:6; Psalm 138:6; Isaiah 2:11–12; Proverbs 18:12; Proverbs 30:13
- 30 Jeremiah 50:36; Job 9:12–13; Proverbs 21:30; Psalm 33:10; Isaiah 37:28–29
- 31 2 Kings 3:25; Isaiah 15:5; Jeremiah 48:36; Isaiah 16:7–11
- 32 Isaiah 16:8–9; Numbers 21:32; Joshua 13:19; Numbers 32:1; Numbers 32:38
- 33 Haggai 2:16; Isaiah 5:10; Joel 1:5; Isaiah 9:3; Isaiah 24:7–12
- 34 Isaiah 15:4–6; Numbers 32:3; Jeremiah 48:2–3; Deuteronomy 34:3; Jeremiah 48:5
- 35 Isaiah 15:2; Isaiah 16:12; Jeremiah 48:7; Numbers 28:14; Numbers 22:40–41
- 36 Isaiah 15:7; Isaiah 16:11; Isaiah 15:5; Ecclesiastes 5:13–14; Proverbs 18:11
- 37 Isaiah 15:2–3; Genesis 37:34; Jeremiah 47:5; Jeremiah 41:5; Isaiah 20:2
- 38 Jeremiah 22:28; Isaiah 22:1; Jeremiah 25:34; 2 Timothy 2:20–21; Romans 9:21–22
- 39 Revelation 18:15–16; Lamentations 2:1; Revelation 18:9–10; Jeremiah 48:26–27; Lamentations 4:1
- 40 Isaiah 8:8; Deuteronomy 28:49; Jeremiah 49:22; Ezekiel 17:3; Hosea 8:1
- 41 Isaiah 21:3; Isaiah 13:8; Micah 4:9–10; Jeremiah 6:24; Jeremiah 49:22
- 42 Jeremiah 48:2; Jeremiah 30:11; Isaiah 7:8; Jeremiah 48:26–30; Isaiah 37:23
- 43 Isaiah 24:17–18; Lamentations 3:47; Deuteronomy 32:23–25; Psalm 11:6
- 44 Jeremiah 11:23; 1 Kings 19:17; Jeremiah 46:21; Amos 5:19; 1 Kings 20:30
- 45 Numbers 24:17; Numbers 21:28; Amos 2:2; Numbers 21:21; Matthew 21:42
- 46 Numbers 21:29; Jeremiah 48:7; Judges 11:24; Jeremiah 48:13; 1 Kings 11:7
- 47 Jeremiah 49:39; Jeremiah 49:6; Numbers 24:14; Jeremiah 30:24; Jeremiah 23:20
Cross references: OpenBible.info (CC BY), drawn mainly from the public-domain Treasury of Scripture Knowledge. · Sources & licences