Skip to the text

Joshua · Clementine Vulgate

Joshua 7 Clementine Vulgate

Leer en español
About VUL
  • Catholic
  • OT: Latin Vulgate
  • NT: Latin Vulgate
  • Catholic (73 books)
  • Original language
  • 1598
  • Public domain

Audio: World English Bible (WEB), read by Winfred W. Henson · About the recordings

1 Filii autem Israël prævaricati sunt mandatum, et usurpaverunt de anathemate. Nam Achan filius Charmi filii Zabdi filii Zare de tribu Juda tulit aliquid de anathemate: iratusque est Dominus contra filios Israël. 2 Cumque mitteret Josue de Jericho viros contra Hai, quæ est juxta Bethaven, ad orientalem plagam oppidi Bethel, dixit eis: Ascendite, et explorate terram. Qui præcepta complentes exploraverunt Hai. 3 Et reversi dixerunt ei: Non ascendat omnis populus, sed duo vel tria millia virorum pergant, et deleant civitatem: quare omnis populus frustra vexabitur contra hostes paucissimos? 4 Ascenderunt ergo tria millia pugnatorum. Qui statim terga vertentes, 5 percussi sunt a viris urbis Hai, et corruerunt ex eis triginta sex homines: persecutique sunt eos adversarii de porta usque ad Sabarim, et ceciderunt per prona fugientes: pertimuitque cor populi, et instar aquæ liquefactum est. 6 Josue vero scidit vestimenta sua, et pronus cecidit in terram coram arca Domini usque ad vesperam, tam ipse quam omnes senes Israël: miseruntque pulverem super capita sua, 7 et dixit Josue: Heu Domine Deus, quid voluisti traducere populum istum Jordanem fluvium, ut traderes nos in manus Amorrhæi, et perderes? utinam ut cœpimus, mansissemus trans Jordanem. 8 Mi Domine Deus, quid dicam, videns Israëlem hostibus suis terga vertentem? 9 Audient Chananæi, et omnes habitatores terræ, et pariter conglobati circumdabunt nos, atque delebunt nomen nostrum de terra: et quid facies magno nomini tuo? 10 Dixitque Dominus ad Josue: Surge: cur jaces pronus in terra? 11 Peccavit Israël, et prævaricatus est pactum meum: tuleruntque de anathemate, et furati sunt atque mentiti, et absconderunt inter vasa sua. 12 Nec poterit Israël stare ante hostes suos, eosque fugiet: quia pollutus est anathemate. Non ero ultra vobiscum, donec conteratis eum qui hujus sceleris reus est. 13 Surge, sanctifica populum, et dic eis: Sanctificamini in crastinum: hæc enim dicit Dominus Deus Israël: Anathema in medio tui est, Israël: non poteris stare coram hostibus tuis, donec deleatur ex te qui hoc contaminatus est scelere. 14 Accedetisque mane singuli per tribus vestras: et quamcumque tribum sors invenerit, accedet per cognationes suas, et cognatio per domos, domusque per viros. 15 Et quicumque ille in hoc facinore fuerit deprehensus, comburetur igni cum omni substantia sua: quoniam prævaricatus est pactum Domini, et fecit nefas in Israël. 16 Surgens itaque Josue mane, applicuit Israël per tribus suas, et inventa est tribus Juda. 17 Quæ cum juxta familias suas esset oblata, inventa est familia Zare. Illam quoque per domos offerens, reperit Zabdi: 18 cujus domum in singulos dividens viros, invenit Achan filium Charmi filii Zabdi filii Zare de tribu Juda. 19 Et ait Josue ad Achan: Fili mi, da gloriam Domino Deo Israël, et confitere, atque indica mihi quid feceris, ne abscondas. 20 Responditque Achan Josue, et dixit ei: Vere ego peccavi Domino Deo Israël, et sic et sic feci. 21 Vidi enim inter spolia pallium coccineum valde bonum, et ducentos siclos argenti, regulamque auream quinquaginta siclorum: et concupiscens abstuli, et abscondi in terra contra medium tabernaculi mei, argentumque fossa humo operui. 22 Misit ergo Josue ministros: qui currentes ad tabernaculum illius, repererunt cuncta abscondita in eodem loco, et argentum simul. 23 Auferentesque de tentorio, tulerunt ea ad Josue, et ad omnes filios Israël, projeceruntque ante Dominum. 24 Tollens itaque Josue Achan filium Zare, argentumque et pallium, et auream regulam, filios quoque et filias ejus, boves et asinos et oves, ipsumque tabernaculum, et cunctam supellectilem (et omnis Israël cum eo), duxerunt eos ad vallem Achor: 25 ubi dixit Josue: Quia turbasti nos, exturbet te Dominus in die hac. Lapidavitque eum omnis Israël: et cuncta quæ illius erant, igne consumpta sunt. 26 Congregaveruntque super eum acervum magnum lapidum, qui permanet usque in præsentem diem. Et aversus est furor Domini ab eis. Vocatumque est nomen loci illius, vallis Achor, usque hodie.

People & places in this chapter

From this site's family tree and Bible maps, only where those guides cite this chapter.

People

  • Achan

    Judahite who took devoted spoil

    A man of Judah, son of Carmi, son of Zabdi, son of Zerah, who took a cloak, silver and gold devoted to destruction at Jericho, so that Israel was defeated at Ai until he was…

    Cited in the guide: Joshua 7:1; Joshua 7:18; Joshua 7:24

  • Carmi

    Father of Achan

    A man of Judah, son of Zabdi, named as the father of Achan, who troubled Israel.

    Cited in the guide: Joshua 7:1; Joshua 7:18; 1 Chronicles 2:7

  • Zabdi

    Grandfather of Achan

    Head of the family of Zabdi in the Zerahite clan of Judah and grandfather of Achan; 'son of Zerah' in the text may mean descendant of Judah's son Zerah.

    Cited in the guide: Joshua 7:1; Joshua 7:17; Joshua 7:18

Places

  • Ai

    Today: West Bank (central hills, near Bethel)

    Ai's identification is disputed — the traditional site of et-Tell doesn't fit the conquest period neatly, so scholars debate its location (approximate). Achan's sin and the ambush belong here.

    Cited in the guide: Joshua 7:2; Joshua 8:28

Cross references (24)

Related passages for each verse, from the Treasury of Scripture Knowledge as collected and ranked by readers at OpenBible.info.

  1. 1 Joshua 22:20; Ecclesiastes 9:18; 1 Chronicles 2:6–7; Joshua 7:20–21; 1 Chronicles 21:7
  2. 2 Joshua 18:12; 1 Samuel 14:23; Hosea 4:15; 1 Samuel 13:5; Genesis 12:8
  3. 3 Hebrews 6:11–12; Luke 13:24; 2 Peter 1:5; Hebrews 4:11; 2 Peter 1:10
  4. 4 Deuteronomy 28:25; Leviticus 26:17; Isaiah 59:2; Isaiah 30:17; Deuteronomy 32:30
  5. 5 Joshua 2:9; Joshua 2:11; Leviticus 26:36; Deuteronomy 1:44; Nahum 2:10
  6. 6 Genesis 37:29; Genesis 37:34; Numbers 14:6; Lamentations 2:10; Revelation 18:19
  7. 7 Hebrews 12:5; 2 Kings 3:10; Matthew 17:20; Exodus 5:22–23; Psalm 116:11
  8. 8 Romans 3:5–6; Ezra 9:10; Habakkuk 2:1
  9. 9 Exodus 32:12; Ezekiel 36:22–23; Psalm 83:4; John 12:28; Numbers 14:13
  10. 10 1 Samuel 16:1; Exodus 14:15; 1 Samuel 15:22; 1 Chronicles 22:16
  11. 11 Acts 5:1–2; Joshua 6:17–19; Hebrews 4:13; Acts 5:9; Joshua 7:20–21
  12. 12 Psalm 5:4–5; Isaiah 59:2; Joshua 6:18; Numbers 14:45; Judges 2:14
  13. 13 Lamentations 3:40–41; Joshua 3:5; Matthew 7:5; 1 Corinthians 5:11–13; Joshua 6:18
  14. 14 Proverbs 16:33; Joshua 7:17–18; Jonah 1:7; 1 Samuel 10:19–21; Acts 1:24–26
  15. 15 Genesis 34:7; Judges 20:6; 1 Samuel 14:38–39; Deuteronomy 13:15–16; Joshua 7:25–26
  16. 16 Psalm 119:60; Joshua 3:1; Ecclesiastes 9:10; Genesis 22:3
  17. 17 Numbers 26:20; Genesis 38:30; 1 Chronicles 2:4–7
  18. 18 Numbers 32:23; Acts 5:1–10; 1 Samuel 14:42; Jeremiah 2:26; Proverbs 13:21
  19. 19 1 Samuel 6:5; Jeremiah 13:16; John 9:24; Daniel 9:4; 2 Chronicles 30:22
  20. 20 Psalm 38:18; Numbers 22:34; Exodus 10:16; Genesis 42:21; Job 7:20
  21. 21 James 1:15; Psalm 119:37; Luke 12:15; 1 John 2:15–16; 2 Peter 2:15
  22. 24 Proverbs 15:27; 1 Timothy 6:9–10; Exodus 20:5; Joshua 7:26; Isaiah 65:10
  23. 25 Joshua 6:18; 1 Chronicles 2:7; Deuteronomy 17:5; Leviticus 24:14; Leviticus 20:2
  24. 26 Isaiah 65:10; Hosea 2:15; Deuteronomy 13:17; 2 Samuel 18:17; Joshua 7:24

Cross references: OpenBible.info (CC BY), drawn mainly from the public-domain Treasury of Scripture Knowledge. · Sources & licences