1 Si exieris ad bellum contra hostes tuos, et videris equitatus et currus, et majorem quam tu habeas adversarii exercitus multitudinem, non timebis eos: quia Dominus Deus tuus tecum est, qui eduxit te de terra Ægypti. 2 Appropinquante autem jam prælio, stabit sacerdos ante aciem, et sic loquetur ad populum: 3 Audi, Israël: vos hodie contra inimicos vestros pugnam committitis: non pertimescat cor vestrum, nolite metuere, nolite cedere, nec formidetis eos: 4 quia Dominus Deus vester in medio vestri est, et pro vobis contra adversarios dimicabit, ut eruat vos de periculo. 5 Duces quoque per singulas turmas audiente exercitu proclamabunt: Quis est homo qui ædificavit domum novam, et non dedicavit eam? vadat, et revertatur in domum suam, ne forte moriatur in bello, et alius dedicet eam. 6 Quis est homo qui plantavit vineam, et necdum fecit eam esse communem, de qua vesci omnibus liceat? vadat, et revertatur in domum suam, ne forte moriatur in bello, et alius homo ejus fungatur officio. 7 Quis est homo, qui despondit uxorem, et non accepit eam? vadat, et revertatur in domum suam, ne forte moriatur in bello, et alius homo accipiat eam. 8 His dictis addent reliqua, et loquentur ad populum: Quis est homo formidolosus, et corde pavido? vadat, et revertatur in domum suam, ne pavere faciat corda fratrum suorum, sicut ipse timore perterritus est. 9 Cumque siluerint duces exercitus, et finem loquendi fecerint, unusquisque suos ad bellandum cuneos præparabit. 10 Siquando accesseris ad expugnandam civitatem, offeres ei primum pacem. 11 Si receperit, et aperuerit tibi portas, cunctus populus, qui in ea est, salvabitur, et serviet tibi sub tributo. 12 Sin autem fœdus inire noluerit, et cœperit contra te bellum, oppugnabis eam. 13 Cumque tradiderit Dominus Deus tuus illam in manu tua, percuties omne quod in ea generis masculini est, in ore gladii, 14 absque mulieribus et infantibus, jumentis et ceteris quæ in civitate sunt. Omnem prædam exercitui divides, et comedes de spoliis hostium tuorum, quæ Dominus Deus tuus dederit tibi. 15 Sic facies cunctis civitatibus, quæ a te procul valde sunt, et non sunt de his urbibus, quas in possessionem accepturus es. 16 De his autem civitatibus, quæ dabuntur tibi, nullum omnino permittes vivere: 17 sed interficies in ore gladii, Hethæum videlicet, et Amorrhæum, et Chananæum, Pherezæum, et Hevæum, et Jebusæum, sicut præcepit tibi Dominus Deus tuus: 18 ne forte doceant vos facere cunctas abominationes, quas ipsi operati sunt diis suis, et peccetis in Dominum Deum vestrum. 19 Quando obsederis civitatem multo tempore, et munitionibus circumdederis ut expugnes eam, non succides arbores, de quibus vesci potest, nec securibus per circuitum debes vastare regionem: quoniam lignum est, et non homo, nec potest bellantium contra te augere numerum. 20 Si qua autem ligna non sunt pomifera, sed agrestia, et in ceteros apta usus, succide, et instrue machinas, donec capias civitatem, quæ contra te dimicat.
Deuteronomy · Clementine Vulgate
Deuteronomy 20 Clementine Vulgate
Audio: World English Bible (WEB), read by Winfred W. Henson · About the recordings
People & places in this chapter
From this site's family tree and Bible maps, only where those guides cite this chapter.
People
Moses
Drawn from the Nile, he led Israel out of Egypt and received God's Law.
Cited in the guide: Exodus 2–Deuteronomy 34
Cross references (17)
Related passages for each verse, from the Treasury of Scripture Knowledge as collected and ranked by readers at OpenBible.info.
- 1 2 Chronicles 32:7–8; Deuteronomy 31:8; Psalm 20:7; Deuteronomy 31:6; Isaiah 43:2
- 2 2 Chronicles 13:12; Numbers 31:6; Numbers 10:8–9; 1 Samuel 14:18; Judges 20:27–28
- 3 Hebrews 13:6; Psalm 3:6; Revelation 2:10; Joshua 23:10; Psalm 27:1–3
- 4 Exodus 14:14; Deuteronomy 3:22; Deuteronomy 1:30; Joshua 23:10; Deuteronomy 11:25
- 5 Nehemiah 12:27; 1 Samuel 17:18; Deuteronomy 16:18; Numbers 31:48; Deuteronomy 1:15
- 6 Leviticus 19:23–25
- 7 Deuteronomy 24:5; Deuteronomy 28:30; 2 Timothy 2:4; Deuteronomy 22:23–25; Matthew 1:18
- 8 Judges 7:3; Revelation 21:8; Deuteronomy 1:28; Acts 15:37–38; Deuteronomy 23:9
- 10 Luke 10:5–6; 2 Corinthians 5:18–6:1; Ephesians 2:17; 2 Samuel 20:18–22; Zechariah 9:10
- 11 Joshua 11:19–20; Joshua 9:27; Joshua 9:22–23; Luke 19:14; Leviticus 25:42–46
- 13 Psalm 2:6–12; Luke 19:27; 1 Kings 11:15–16; Psalm 21:8–9; Numbers 31:17–18
- 14 Joshua 8:2; Joshua 22:8; Numbers 31:9; 2 Chronicles 20:25; Numbers 31:12
- 16 Joshua 11:14; Numbers 21:2–3; Deuteronomy 7:16; Deuteronomy 7:1–4; Joshua 6:17–21
- 17 Isaiah 34:5–6; Jeremiah 50:35–40; Deuteronomy 7:1–2; Ezekiel 38:21–23; Jeremiah 48:10
- 18 Deuteronomy 12:30–31; Exodus 23:33; Ephesians 5:11; 2 Thessalonians 3:14; 2 Corinthians 6:17
- 19 Matthew 3:10; Matthew 21:19; Deuteronomy 26:6; John 15:2–8; Luke 13:7–9
- 20 Isaiah 37:33; Jeremiah 6:6; Jeremiah 33:4; Ezekiel 17:17; Deuteronomy 1:28
Cross references: OpenBible.info (CC BY), drawn mainly from the public-domain Treasury of Scripture Knowledge. · Sources & licences