1 [Circuite vias Jerusalem, et aspicite, et considerate, et quærite in plateis ejus, an inveniatis virum facientem judicium, et quærentem fidem: et propitius ero ei. 2 Quod si etiam: Vivit Dominus, dixerint, et hoc falso jurabunt. 3 Domine, oculi tui respiciunt fidem: percussisti eos, et non doluerunt; attrivisti eos, et renuerunt accipere disciplinam: induraverunt facies suas supra petram, et noluerunt reverti. 4 Ego autem dixi: Forsitan pauperes sunt et stulti, ignorantes viam Domini, judicium Dei sui. 5 Ibo igitur ad optimates, et loquar eis: ipsi enim cognoverunt viam Domini, judicium Dei sui: et ecce magis hi simul confregerunt jugum; ruperunt vincula. 6 Idcirco percussit eos leo de silva; lupus ad vesperam vastavit eos: pardus vigilans super civitates eorum: omnis qui egressus fuerit ex eis capietur: quia multiplicatæ sunt prævaricationes eorum; confortatæ sunt aversiones eorum. 7 Super quo propitius tibi esse potero? filii tui dereliquerunt me, et jurant in his qui non sunt dii. Saturavi eos, et mœchati sunt, et in domo meretricis luxuriabantur. 8 Equi amatores et emissarii facti sunt: unusquisque ad uxorem proximi sui hinniebat. 9 Numquid super his non visitabo, dicit Dominus, et in gente tali non ulciscetur anima mea? 10 Ascendite muros ejus, et dissipate: consummationem autem nolite facere: auferte propagines ejus, quia non sunt Domini. 11 Prævaricatione enim prævaricata est in me domus Israël, et domus Juda, ait Dominus. 12 Negaverunt Dominum, et dixerunt: Non est ipse: neque veniet super nos malum: gladium et famem non videbimus. 13 Prophetæ fuerunt in ventum locuti, et responsum non fuit in eis: hæc ergo evenient illis. 14 Hæc dicit Dominus Deus exercituum: Quia locuti estis verbum istud, ecce ego do verba mea in ore tuo in ignem, et populum istum in ligna, et vorabit eos. 15 Ecce ego adducam super vos gentem de longinquo, domus Israël, ait Dominus: gentem robustam, gentem antiquam, gentem cujus ignorabis linguam, nec intelliges quid loquatur. 16 Pharetra ejus quasi sepulchrum patens; universi fortes. 17 Et comedet segetes tuas et panem tuum; devorabit filios tuos et filias tuas; comedet gregem tuum et armenta tua; comedet vineam tuam et ficum tuam: et conteret urbes munitas tuas, in quibus tu habes fiduciam, gladio. 18 Verumtamen in diebus illis, ait Dominus, non faciam vos in consummationem. 19 Quod si dixeritis: Quare fecit nobis Dominus Deus noster hæc omnia? dices ad eos: Sicut dereliquistis me, et servistis deo alieno in terra vestra, sic servietis alienis in terra non vestra. 20 Annuntiate hoc domui Jacob, et auditum facite in Juda, dicentes: 21 Audi, popule stulte, qui non habes cor: qui habentes oculos, non videtis; et aures, et non auditis. 22 Me ergo non timebitis, ait Dominus, et a facie mea non dolebitis? qui posui arenam terminum mari, præceptum sempiternum quod non præteribit: et commovebuntur, et non poterunt; et intumescent fluctus ejus, et non transibunt illud. 23 Populo autem huic factum est cor incredulum et exasperans: recesserunt, et abierunt. 24 Et non dixerunt in corde suo: Metuamus Dominum Deum nostrum, qui dat nobis pluviam temporaneam et serotinam in tempore suo, plenitudinem annuæ messis custodientem nobis. 25 Iniquitates vestræ declinaverunt hæc, et peccata vestra prohibuerunt bonum a vobis: 26 quia inventi sunt in populo meo impii insidiantes quasi aucupes, laqueos ponentes et pedicas ad capiendos viros. 27 Sicut decipula plena avibus, sic domus eorum plenæ dolo: ideo magnificati sunt et ditati. 28 Incrassati sunt et impinguati, et præterierunt sermones meos pessime. Causam viduæ non judicaverunt, causam pupilli non direxerunt, et judicium pauperum non judicaverunt. 29 Numquid super his non visitabo, dicit Dominus, aut super gentem hujuscemodi non ulciscetur anima mea? 30 Stupor et mirabilia facta sunt in terra: 31 prophetæ prophetabant mendacium, et sacerdotes applaudebant manibus suis, et populus meus dilexit talia. Quid igitur fiet in novissimo ejus?]
Jeremiah 5 Clementine Vulgate
Audio: World English Bible (WEB), read by Winfred W. Henson · About the recordings
Cross references (30)
Related passages for each verse, from the Treasury of Scripture Knowledge as collected and ranked by readers at OpenBible.info.
- 1 Genesis 18:23–32; 2 Chronicles 16:9; Ezekiel 22:30; Psalm 14:3; Psalm 53:2–4
- 2 Titus 1:16; Jeremiah 4:2; Leviticus 19:12; 2 Timothy 3:5; Hosea 4:1–2
- 3 Jeremiah 7:28; Jeremiah 2:30; 2 Chronicles 16:9; Zephaniah 3:7; Isaiah 9:13
- 4 Hosea 4:6; Jeremiah 8:7; Isaiah 28:9–13; Matthew 11:5; Jeremiah 4:22
- 5 Jeremiah 2:20; James 2:5–7; Luke 18:24; Luke 19:14; Acts 4:26–27
- 6 Jeremiah 4:7; Habakkuk 1:8; Ezekiel 22:27; Zephaniah 3:3; Revelation 13:2
- 7 Galatians 4:8; Joshua 23:7; Deuteronomy 32:21; Jeremiah 2:11; Zephaniah 1:5
- 8 Jeremiah 13:27; 2 Samuel 11:2–4; Ezekiel 22:11; Deuteronomy 5:18; Exodus 20:14
- 9 Jeremiah 9:9; Jeremiah 5:29; Isaiah 1:24; Lamentations 4:22; Nahum 1:2
- 10 Jeremiah 4:27; Hosea 1:9; Amos 9:8; Matthew 22:7; Psalm 78:61–62
- 11 Jeremiah 3:20; Isaiah 48:8; Jeremiah 3:6–11; Hosea 5:7; Hosea 6:7
- 12 2 Chronicles 36:16; Isaiah 28:14–15; Jeremiah 43:2–3; Ezekiel 12:22–28; Jeremiah 23:14–17
- 13 Jeremiah 14:15; Jeremiah 14:13; Job 8:2; Jeremiah 20:8–11; Jeremiah 18:18
- 14 Jeremiah 23:29; Jeremiah 1:9; Hosea 6:5; Revelation 11:5–6; Zechariah 1:6
- 15 Deuteronomy 28:49; Jeremiah 4:16; Isaiah 33:19; Isaiah 28:11; Isaiah 5:26
- 16 Isaiah 5:28; Psalm 5:9; Romans 3:13
- 17 Leviticus 26:16; Deuteronomy 28:33; Hosea 8:14; Jeremiah 50:7; Jeremiah 4:26
- 18 Jeremiah 5:10; Jeremiah 4:27; Romans 11:1–5; Ezekiel 9:8; Ezekiel 11:13
- 19 1 Kings 9:8–9; Deuteronomy 28:47–48; Jeremiah 22:8–9; Jeremiah 13:22; Jeremiah 16:13
- 21 Acts 28:26; Ezekiel 12:2; Isaiah 6:9–10; Romans 11:8; John 12:40
- 22 Job 38:10–11; Psalm 104:9; Job 26:10; Proverbs 8:29; Deuteronomy 28:58
- 23 Jeremiah 6:28; Deuteronomy 21:18; Hebrews 3:12; Psalm 95:10; Hosea 11:7
- 24 Psalm 147:8; Genesis 8:22; Joel 2:23; Jeremiah 14:22; Acts 14:17
- 25 Isaiah 59:2; Psalm 107:34; Psalm 107:17; Deuteronomy 28:23–24; Jeremiah 2:17–19
- 26 Proverbs 1:11; Psalm 64:5; Jeremiah 18:22; Ezekiel 22:2–12; Psalm 10:9–10
- 27 Jeremiah 9:6; Amos 8:4–6; Proverbs 1:11–13; Micah 1:12; Revelation 18:2
- 28 Isaiah 1:23; Deuteronomy 32:15; Psalm 73:12; Zechariah 7:10; Jeremiah 7:6
- 29 Jeremiah 5:9; Malachi 3:5; James 5:4; Jeremiah 9:9
- 30 Jeremiah 23:14; Hosea 6:10; Isaiah 1:2; Jeremiah 2:12
- 31 Ezekiel 13:6; Jeremiah 14:14; Micah 2:11; 2 Thessalonians 2:9–11; 2 Timothy 4:3–4
Cross references: OpenBible.info (CC BY), drawn mainly from the public-domain Treasury of Scripture Knowledge. · Sources & licences
What the Fathers said
Passages from the Church Fathers that expound or quote this chapter, verbatim from the public-domain Schaff edition (19th-century English translations).
How these were chosen
“Commentary” is the opening of a homily or exposition on this chapter (John Chrysostom’s homilies, Augustine’s tractates, sermons and expositions of the Psalms). “Quotes” are sentences where the edition’s own footnotes identify a quotation of a verse here, kept only when the wording matches the verse. Only works whose authorship is not in doubt are used. Psalms follow the Hebrew/English numbering (Augustine numbers them as the Septuagint does: his Psalm 50 is Psalm 51 here).
Wherefore the prophet David says, "Man, being placed in honour, is made like unto cattle." And again Jeremiah says, "They are become like horses, furious about females; each one neighed after his neighbour's wife." And Isaiah, when preaching in Judea, and reasoning with Israel, termed them "rulers of Sodom" and "people of Gomorrah;" intimating that they were like the Sodomites …
… of the synagogue of the Jews: "A wonderful and horrible thing is committed in the land: the prophets prophesy falsely, and the priests applaud them with their hands; and my people love to have it so: and what will ye do in the end thereof?" O eloquence, which is the more terrible from its purity, and the more crushing from …
Read in context · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 2 (1887)
"Fear ye not me, saith the Lord....which have placed the sand for the bound of the sea." A grain of sand, the weakest thing possible, curbs the violence of the ocean.
Read in context · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 2, vol. 8 (1895)