1 Erat autem Pascha et azyma post biduum: et quærebant summi sacerdotes et scribæ quomodo eum dolo tenerent, et occiderent. 2 Dicebant autem: Non in die festo, ne forte tumultus fieret in populo. 3 Et cum esset Bethaniæ in domo Simonis leprosi, et recumberet, venit mulier habens alabastrum unguenti nardi spicati pretiosi: et fracto alabastro, effudit super caput ejus. 4 Erant autem quidam indigne ferentes intra semetipsos, et dicentes: Ut quid perditio ista unguenti facta est? 5 poterat enim unguentum istud venundari plus quam trecentis denariis, et dari pauperibus. Et fremebant in eam. 6 Jesus autem dixit: Sinite eam, quid illi molesti estis? Bonum opus operata est in me: 7 semper enim pauperes habetis vobiscum: et cum volueritis, potestis illis benefacere: me autem non semper habetis. 8 Quod habuit hæc, fecit: prævenit ungere corpus meum in sepulturam. 9 Amen dico vobis: Ubicumque prædicatum fuerit Evangelium istud in universo mundo, et quod fecit hæc, narrabitur in memoriam ejus. 10 Et Judas Iscariotes, unus de duodecim, abiit ad summos sacerdotes, ut proderet eum illis. 11 Qui audientes gavisi sunt: et promiserunt ei pecuniam se daturos. Et quærebat quomodo illum opportune traderet. 12 Et primo die azymorum quando Pascha immolabant, dicunt ei discipuli: Quo vis eamus, et paremus tibi ut manduces Pascha? 13 Et mittit duos ex discipulis suis, et dicit eis: Ite in civitatem, et occurret vobis homo lagenam aquæ bajulans: sequimini eum, 14 et quocumque introierit, dicite domino domus, quia magister dicit: Ubi est refectio mea, ubi Pascha cum discipulis meis manducem? 15 Et ipse vobis demonstrabit cœnaculum grande, stratum: et illic parate nobis. 16 Et abierunt discipuli ejus, et venerunt in civitatem: et invenerunt sicut dixerat illis, et paraverunt Pascha. 17 Vespere autem facto, venit cum duodecim. 18 Et discumbentibus eis, et manducantibus, ait Jesus: Amen dico vobis, quia unus ex vobis tradet me, qui manducat mecum. 19 At illi cœperunt contristari, et dicere ei singulatim: Numquid ego? 20 Qui ait illis: Unus ex duodecim, qui intingit mecum manum in catino. 21 Et Filius quidem hominis vadit sicut scriptum est de eo: væ autem homini illi per quem Filius hominis tradetur ! bonum erat ei, si non esset natus homo ille. 22 Et manducantibus illis, accepit Jesus panem: et benedicens fregit, et dedit eis, et ait: Sumite, hoc est corpus meum. 23 Et accepto calice, gratias agens dedit eis: et biberunt ex illo omnes. 24 Et ait illis: Hic est sanguis meus novi testamenti, qui pro multis effundetur. 25 Amen dico vobis, quia jam non bibam de hoc genimine vitis usque in diem illum, cum illud bibam novum in regno Dei. 26 Et hymno dicto exierunt in montem Olivarum. 27 Et ait eis Jesus: Omnes scandalizabimini in me in nocte ista: quia scriptum est: Percutiam pastorem, et dispergentur oves. 28 Sed postquam resurrexero, præcedam vos in Galilæam. 29 Petrus autem ait illi: Et si omnes scandalizati fuerint in te, sed non ego. 30 Et ait illi Jesus: Amen dico tibi, quia tu hodie in nocte hac, priusquam gallus vocem bis dederit, ter me es negaturus. 31 At ille amplius loquebatur: Et si oportuerit me simul commori tibi, non te negabo. Similiter autem et omnes dicebant. 32 Et veniunt in prædium, cui nomen Gethsemani. Et ait discipulis suis: Sedete hic donec orem. 33 Et assumit Petrum, et Jacobum, et Joannem secum: et cœpit pavere et tædere. 34 Et ait illis: Tristis est anima mea usque ad mortem: sustinete hic, et vigilate. 35 Et cum processisset paululum, procidit super terram, et orabat ut, si fieri posset, transiret ab eo hora. 36 Et dixit: Abba pater, omnia tibi possibilia sunt: transfer calicem hunc a me: sed non quod ego volo, sed quod tu. 37 Et venit, et invenit eos dormientes. Et ait Petro: Simon, dormis? non potuisti una hora vigilare? 38 vigilate et orate, ut non intretis in tentationem. Spiritus quidem promptus est, caro vero infirma. 39 Et iterum abiens oravit, eumdem sermonem dicens. 40 Et reversus, denuo invenit eos dormientes (erant enim oculi eorum gravati), et ignorabant quid responderent ei. 41 Et venit tertio, et ait illis: Dormite jam, et requiescite. Sufficit: venit hora: ecce Filius hominis tradetur in manus peccatorum. 42 Surgite, eamus: ecce qui me tradet, prope est. 43 Et, adhuc eo loquente, venit Judas Iscariotes unus de duodecim, et cum eo turba multa cum gladiis et lignis, a summis sacerdotibus, et scribis, et senioribus. 44 Dederat autem traditor ejus signum eis, dicens: Quemcumque osculatus fuero, ipse est, tenete eum, et ducite caute. 45 Et cum venisset, statim accedens ad eum, ait: Ave Rabbi: et osculatus est eum. 46 At illi manus injecerunt in eum, et tenuerunt eum. 47 Unus autem quidam de circumstantibus educens gladium, percussit servum summi sacerdotis, et amputavit illi auriculam. 48 Et respondens Jesus, ait illis: Tamquam ad latronem existis cum gladiis et lignis comprehendere me? 49 quotidie eram apud vos in templo docens, et non me tenuistis. Sed ut impleantur Scripturæ. 50 Tunc discipuli ejus relinquentes eum, omnes fugerunt. 51 Adolescens autem quidam sequebatur eum amictus sindone super nudo: et tenuerunt eum. 52 At ille rejecta sindone, nudus profugit ab eis. 53 Et adduxerunt Jesum ad summum sacerdotem: et convenerunt omnes sacerdotes, et scribæ, et seniores. 54 Petrus autem a longe secutus est eum usque intro in atrium summi sacerdotis: et sedebat cum ministris ad ignem, et calefaciebat se. 55 Summi vero sacerdotes et omne concilium quærebant adversus Jesum testimonium ut eum morti traderent: nec inveniebant. 56 Multi enim testimonium falsum dicebant adversus eum: et convenientia testimonia non erant. 57 Et quidam surgentes, falsum testimonium ferebant adversus eum, dicentes: 58 Quoniam nos audivimus eum dicentem: Ego dissolvam templum hoc manu factum, et per triduum aliud non manu factum ædificabo. 59 Et non erat conveniens testimonium illorum. 60 Et exsurgens summus sacerdos in medium, interrogavit Jesum, dicens: Non respondes quidquam ad ea quæ tibi objiciuntur ab his? 61 Ille autem tacebat, et nihil respondit. Rursum summus sacerdos interrogabat eum, et dixit ei: Tu es Christus Filius Dei benedicti? 62 Jesus autem dixit illi: Ego sum: et videbitis Filium hominis sedentem a dextris virtutis Dei, et venientem cum nubibus cæli. 63 Summus autem sacerdos scindens vestimenta sua, ait: Quid adhuc desideramus testes? 64 Audistis blasphemiam: quid vobis videtur? Qui omnes condemnaverunt eum esse reum mortis. 65 Et cœperunt quidam conspuere eum, et velare faciem ejus, et colaphis eum cædere, et dicere ei: Prophetiza: et ministri alapis eum cædebant. 66 Et cum esset Petrus in atrio deorsum, venit una ex ancillis summi sacerdotis: 67 et cum vidisset Petrum calefacientem se, aspiciens illum, ait: Et tu cum Jesu Nazareno eras. 68 At ille negavit, dicens: Neque scio, neque novi quid dicas. Et exiit foras ante atrium, et gallus cantavit. 69 Rursus autem cum vidisset illum ancilla, cœpit dicere circumstantibus: Quia hic ex illis est. 70 At ille iterum negavit. Et post pusillum rursus qui astabant, dicebant Petro: Vere ex illis es: nam et Galilæus es. 71 Ille autem cœpit anathematizare et jurare: Quia nescio hominem istum, quem dicitis. 72 Et statim gallus iterum cantavit. Et recordatus est Petrus verbi quod dixerat ei Jesus: Priusquam gallus cantet bis, ter me negabis. Et cœpit flere.
Mark 14 Clementine Vulgate
Audio: World English Bible (WEB), read by Winfred W. Henson · About the recordings
People & places in this chapter
From this site's family tree and Bible maps, only where those guides cite this chapter.
People
Simon the Leper
The man in whose home in Bethany Jesus was anointed with perfume by a woman.
Cited in the guide: Matthew 26:6; Mark 14:3
Places
Gethsemane
Gethsemane ('oil press') was a garden on the lower Mount of Olives. Jesus prayed here on the night of his arrest; ancient olive trees still grow on the traditional site.
Cited in the guide: Matthew 26:36; Mark 14:32; Luke 22:44
Cross references (69)
Related passages for each verse, from the Treasury of Scripture Knowledge as collected and ranked by readers at OpenBible.info.
- 1 Exodus 12:6–20; Luke 22:1–2; John 13:1; Deuteronomy 16:1–8; Leviticus 23:5–7
- 2 John 7:40; Mark 11:18; Proverbs 21:30; Mark 11:32; Luke 20:6
- 3 Luke 7:37–39; John 12:1–8; John 11:2; Matthew 26:6–13; Song of Songs 4:13–14
- 4 John 12:4–5; Matthew 26:8–9; Ecclesiastes 5:4–8; Malachi 1:12–13; Ecclesiastes 4:4
- 5 John 13:29; Matthew 20:11; Psalm 106:25; 1 Corinthians 10:10; Matthew 18:28
- 6 Titus 3:14; Matthew 26:10; Hebrews 13:21; Hebrews 10:24; Titus 2:7
- 7 Deuteronomy 15:11; Matthew 26:11; James 2:14–16; 1 John 3:16–19; John 16:5
- 8 2 Corinthians 8:12; John 12:7; Mark 15:42–16:1; Luke 23:53–24:3; 2 Corinthians 8:1–3
- 9 Matthew 26:12–13; Mark 16:15; Matthew 24:14; Psalm 112:6–9; Zechariah 6:14
- 10 Luke 22:3–6; Matthew 26:14–16; John 13:2; Psalm 41:9; Matthew 10:4
- 11 1 Timothy 6:10; Matthew 26:15; Hosea 7:3; Jude 11; Proverbs 28:21–22
- 12 Exodus 12:6; Numbers 28:16–18; Exodus 12:18; 1 Corinthians 5:7–8; Exodus 12:8
- 13 Matthew 26:18–19; Luke 22:10–13; Luke 19:30–33; Hebrews 5:9; Hebrews 4:13
- 14 Revelation 3:20; Mark 10:17; John 13:13; John 11:28; Mark 11:3
- 15 Acts 1:13; John 21:17; Proverbs 21:1–2; Proverbs 16:1; 2 Chronicles 6:30
- 16 Luke 22:13; John 16:4; Luke 22:35
- 17 Luke 22:14; Matthew 26:20–24; Luke 22:21–23; John 13:21–26
- 18 Psalm 41:9; John 6:47; John 6:70; Matthew 6:5; Mark 6:11
- 19 John 13:22; Matthew 26:22; Luke 22:21–23
- 20 John 13:26; John 6:71; Mark 14:43; Matthew 26:23; Luke 22:47
- 21 Matthew 26:24–25; Isaiah 53:1–12; Matthew 18:6–7; Daniel 9:24; Zechariah 13:7
- 22 Matthew 26:26–29; Mark 14:24; 1 Corinthians 10:16–17; 1 Corinthians 11:23–29; Luke 24:30
- 23 Mark 14:22; Matthew 26:27; 1 Corinthians 10:16; Romans 14:6; Luke 22:17
- 24 Exodus 24:8; Zechariah 9:11; Hebrews 9:15–23; Revelation 7:9–17; Hebrews 13:20–21
- 25 Matthew 26:29; Psalm 104:15; Zechariah 9:17; Luke 22:29–30; Joel 3:18
- 26 Matthew 26:30; Luke 22:39; 1 Corinthians 14:15; Psalm 47:6–7; Judges 18:1–4
- 27 Zechariah 13:7; John 16:32; Matthew 26:31; John 16:1; 2 Timothy 4:16
- 28 Matthew 28:16; Mark 16:7; Matthew 28:7; Matthew 28:10; Matthew 26:32
- 29 Luke 22:33–34; John 13:36–38; Matthew 26:33–35; John 21:15
- 30 Mark 14:66–72; John 13:38; Luke 22:34; Genesis 1:5; Genesis 1:8
- 31 John 13:37; Exodus 19:8; Jeremiah 17:9; Proverbs 16:18; Deuteronomy 5:27–29
- 32 Mark 14:39; Mark 14:36; Psalm 18:5–6; Psalm 22:1–2; Psalm 88:1–3
- 33 Luke 22:44; Hebrews 5:7; Mark 5:37; Mark 1:16–19; Psalm 69:1–3
- 34 John 12:27; Mark 13:35–37; 1 Peter 5:8; Isaiah 53:12; Lamentations 1:12
- 35 Mark 14:41; Deuteronomy 9:18; Genesis 17:3; Acts 10:25–26; Hebrews 5:7
- 36 Galatians 4:6; John 5:30; Romans 8:15–16; Hebrews 5:7–8; John 12:27
- 37 Matthew 26:40; Mark 14:29–31; Mark 14:40–41; Luke 9:31–32; Hebrews 12:3
- 38 Matthew 26:41; Luke 21:36; Matthew 24:42; Luke 22:40; Romans 7:18–25
- 39 Matthew 26:42–44; Matthew 6:7; 2 Corinthians 12:8; Luke 18:1
- 40 Romans 3:19; Mark 9:33–34; Genesis 44:16
- 41 Mark 14:35; Mark 9:31; John 17:1; John 12:27; Mark 7:9
- 42 Matthew 26:46; John 18:1–2
- 43 Luke 22:47–53; John 18:3–11; Matthew 26:47–56; Psalm 2:1–2; Psalm 22:11–13
- 44 Matthew 26:48–50; Proverbs 27:6; Exodus 12:13; Psalm 55:20–21
- 45 John 13:13–14; Isaiah 1:3; John 20:16; Mark 12:14; Luke 6:46
- 46 Judges 16:21; John 18:12; Acts 2:23; Lamentations 4:20
- 47 Luke 22:49–51; Matthew 26:51–54; John 18:10–11
- 48 1 Samuel 26:18; Luke 22:52–53; 1 Samuel 24:14–15; Matthew 26:55
- 49 John 18:20; John 8:2; Matthew 26:54; Luke 22:37; Daniel 9:24–26
- 50 Mark 14:27; John 16:32; Psalm 88:18; 2 Timothy 4:16; Psalm 88:7–8
- 52 Mark 13:14–16; Genesis 39:12
- 53 Matthew 26:57–68; Luke 22:54–62; John 18:12–14; John 18:19–24; Isaiah 53:7
- 54 John 18:18; Matthew 26:3; John 18:25; John 18:15–16; 1 Samuel 13:7
- 55 Matthew 26:59–60; 1 Peter 3:16–18; Acts 24:1–13; Matthew 5:22; 1 Kings 21:13
- 57 Acts 6:13–14; Matthew 26:60–61; Jeremiah 26:8–9; Mark 15:29; Matthew 27:40
- 58 John 2:19; Hebrews 9:11; 2 Corinthians 5:1; Acts 7:48; Mark 15:29
- 60 John 19:9–10; Mark 15:3–5; Matthew 26:62–63
- 61 Matthew 26:63–64; Mark 15:2; Isaiah 53:7; John 10:30–31; John 19:7
- 62 Daniel 7:13–14; Psalm 110:1; Hebrews 1:3; Mark 13:26; Matthew 24:30
- 63 Matthew 26:65; Numbers 14:6; Acts 14:13–14; Isaiah 36:22–37:1; Jeremiah 36:23–24
- 64 Leviticus 24:16; John 19:7; John 10:31–33; John 8:58–59; Matthew 26:65–66
- 65 Matthew 26:67–68; Acts 23:2; Luke 22:63–64; John 19:3; Isaiah 50:6
- 66 Mark 14:54; Matthew 26:69–75; John 18:25–27; John 18:15–18; Matthew 26:58
- 67 Mark 14:54; Mark 10:47; Acts 10:38; John 1:45–49; John 19:19
- 68 Mark 14:29–31; Matthew 26:71–72; 2 Timothy 2:12–13; Mark 14:72; John 13:36–38
- 69 Mark 14:38; Galatians 6:1; John 18:17; Luke 22:58; John 18:25
- 70 Matthew 26:73–74; Luke 22:59–60; Mark 14:68; Acts 2:7; John 18:26–27
- 71 1 Corinthians 10:12; 2 Kings 10:32; 2 Kings 8:12–15; Jeremiah 17:9
- 72 Mark 14:30; Mark 14:68; Ezekiel 7:16; 2 Samuel 24:10; Jeremiah 31:18–20
Cross references: OpenBible.info (CC BY), drawn mainly from the public-domain Treasury of Scripture Knowledge. · Sources & licences
What the Fathers said
Passages from the Church Fathers that expound or quote this chapter, verbatim from the public-domain Schaff edition (19th-century English translations).
How these were chosen
“Commentary” is the opening of a homily or exposition on this chapter (John Chrysostom’s homilies, Augustine’s tractates, sermons and expositions of the Psalms). “Quotes” are sentences where the edition’s own footnotes identify a quotation of a verse here, kept only when the wording matches the verse. Only works whose authorship is not in doubt are used. Psalms follow the Hebrew/English numbering (Augustine numbers them as the Septuagint does: his Psalm 50 is Psalm 51 here).
… which has been handed down to us from the beginning; "watching unto prayer," and persevering in fasting; beseeching in our supplications the all-seeing God "not to lead us into temptation," as the Lord has said: "The spirit truly is willing, but the flesh is weak."
Besides, the Lord also declared regarding him, "Woe to the man by whom the Son of man shall be betrayed;" and, "It were better for him if he had never been born;" and he was called the "son of perdition" by Him.
For false witnesses, when they were asked what they had heard Him say, alleged against Him: "We heard Him saying, I will destroy this Temple, and after three days I will raise it up." "After three days I will raise up," they had heard: "I will destroy," they had not heard: but had heard "destroy ye." One word they changed …
Read in context · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 8 (1888)
"But Peter answered and said, Though all men should be offended because of Thee, yet will I never be offended."
Read in context · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 10 (1888)
Although, then, the Lord said, Good were it for that man that he had never been born, He said it in condemnation not of His own creation but of the evil which His own creation had acquired by his own choice and through his own heedlessness.
Read in context · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 2, vol. 9 (1899)