Saltar al texto

2 Samuel · Vulgata Clementina

2 Samuel 4 Vulgata Clementina

Read in English
Sobre VUL
  • Católica
  • AT: Vulgata latina
  • NT: Vulgata latina
  • Católico (73 libros)
  • Lengua original
  • 1598
  • Dominio público

Audio: Reina-Valera Antigua (RVA), leído por Joyfull · Sobre las grabaciones

1 Audivit autem Isboseth filius Saul quod cecidisset Abner in Hebron: et dissolutæ sunt manus ejus, omnisque Israël perturbatus est. 2 Duo autem viri principes latronum erant filio Saul, nomen uni Baana, et nomen alteri Rechab, filii Remmon Berothitæ de filiis Benjamin: siquidem et Beroth reputata est in Benjamin. 3 Et fugerunt Berothitæ in Gethaim, fueruntque ibi advenæ usque ad tempus illud. 4 Erat autem Jonathæ filio Saul filius debilis pedibus: quinquennis enim fuit, quando venit nuntius de Saul et Jonatha ex Jezrahel. Tollens itaque eum nutrix sua, fugit: cumque festinaret ut fugeret, cecidit, et claudus effectus est: habuitque vocabulum Miphiboseth. 5 Venientes igitur filii Remmon Berothitæ, Rechab et Baana, ingressi sunt fervente die domum Isboseth: qui dormiebat super stratum suum meridie. Et ostiaria domus purgans triticum, obdormivit. 6 Ingressi sunt autem domum latenter assumentes spicas tritici, et percusserunt eum in inguine Rechab, et Baana frater ejus, et fugerunt. 7 Cum autem ingressi fuissent domum, ille dormiebat super lectum suum in conclavi, et percutientes interfecerunt eum: sublatoque capite ejus, abierunt per viam deserti tota nocte, 8 et attulerunt caput Isboseth ad David in Hebron: dixeruntque ad regem: Ecce caput Isboseth filii Saul inimici tui, qui quærebat animam tuam: et dedit Dominus domino meo regi ultionem hodie de Saul, et de semine ejus. 9 Respondens autem David Rechab, et Baana fratri ejus, filiis Remmon Berothitæ, dixit ad eos: Vivit Dominus, qui eruit animam meam de omni angustia, 10 quoniam eum qui annuntiaverat mihi, et dixerat: Mortuus est Saul: qui putabat se prospera nuntiare, tenui, et occidi eum in Siceleg, cui oportebat mercedem dare pro nuntio. 11 Quanto magis nunc cum homines impii interfecerunt virum innoxium in domo sua, super lectum suum, non quæram sanguinem ejus de manu vestra, et auferam vos de terra? 12 Præcepit itaque David pueris suis, et interfecerunt eos: præcidentesque manus et pedes eorum, suspenderunt eos super piscinam in Hebron: caput autem Isboseth tulerunt, et sepelierunt in sepulchro Abner in Hebron.

Personas y lugares de este capítulo

Del árbol genealógico y los mapas bíblicos de este sitio (en inglés), solo donde esas guías citan este capítulo.

Personas

  • Baanah

    Raider who killed Ish-bosheth

    A leader of raiding parties under Ish-bosheth who, with his brother Rechab, stabbed Ish-bosheth in his bed and brought his head to David, and whom David had killed.

    Citado en la guía: 2 Samuel 4:2; 2 Samuel 4:5; 2 Samuel 4:6

  • David

    King of Israel

    The shepherd who became Israel's greatest king and a man after God's own heart.

    Citado en la guía: 1 Sam. 16 - 1 Kings 2; 2 Sam. 7; 1 Chron. 2:15; Matt. 1:6

  • Ish-bosheth

    Rival northern king

    Saul's son who briefly reigned over the northern tribes in rivalry with David.

    Citado en la guía: 2 Samuel 2:8-10; 2 Samuel 4

  • Mephibosheth

    Jonathan's son

    Jonathan's son, lamed as a child, whom David honored at his own table for his father's sake.

    Citado en la guía: 2 Samuel 4:4; 2 Samuel 9

  • Rechab

    Raider who killed Ish-bosheth

    A leader of raiding parties under Ish-bosheth who, with his brother Baanah, stabbed Ish-bosheth in his bed and brought his head to David, and whom David had killed.

    Citado en la guía: 2 Samuel 4:2; 2 Samuel 4:5; 2 Samuel 4:6

  • Rimmon

    Father of Baanah and Rechab

    A Beerothite of the tribe of Benjamin, named as the father of Baanah and Rechab, who murdered Ish-bosheth.

    Citado en la guía: 2 Samuel 4:2; 2 Samuel 4:9

Referencias cruzadas (12)

Pasajes relacionados con cada versículo, del Treasury of Scripture Knowledge, tal como los reúnen y ordenan los lectores de OpenBible.info.

  1. 1 Esdras 4:4; Isaías 13:7; Jeremías 6:24; 2 Samuel 17:2; Isaías 35:3
  2. 2 Josué 18:25; Josué 9:17; 2 Samuel 3:22; 2 Reyes 5:2; 2 Reyes 6:23
  3. 3 Nehemías 11:33; 1 Samuel 31:7
  4. 4 2 Samuel 9:3; 2 Samuel 9:6; 1 Crónicas 9:40; 1 Samuel 29:11; 1 Crónicas 8:34
  5. 5 Proverbios 24:33–34; 1 Tesalonicenses 5:3–7; 2 Samuel 11:2; 2 Samuel 2:8; 1 Reyes 16:9
  6. 6 2 Samuel 2:23; 2 Samuel 20:10; 2 Samuel 3:27
  7. 7 Marcos 6:28–29; 1 Samuel 31:9; 2 Samuel 2:29; 1 Samuel 17:54; 2 Reyes 10:6–7
  8. 8 1 Samuel 25:29; 2 Samuel 22:48; 1 Samuel 20:1; 1 Samuel 24:4; 1 Samuel 19:15
  9. 9 1 Reyes 1:29; Génesis 48:16; Salmo 107:2; Salmo 34:6–7; Salmo 103:4
  10. 10 2 Samuel 1:2–16
  11. 11 Salmo 9:12; Proverbios 2:22; Génesis 9:5–6; Números 35:31–34; Habacuc 1:4
  12. 12 2 Samuel 3:32; 2 Samuel 1:15; Salmo 55:23; 2 Samuel 21:9; Deuteronomio 21:22–23

Referencias cruzadas: OpenBible.info (CC BY), tomadas sobre todo del Treasury of Scripture Knowledge (dominio público). · Fuentes y licencias