1 His ita transactis, nuntiatum est Joseph quod ægrotaret pater suus: qui, assumptis duobus filiis Manasse et Ephraim, ire perrexit. 2 Dictumque est seni: Ecce filius tuus Joseph venit ad te. Qui confortatus sedit in lectulo. 3 Et ingresso ad se ait: Deus omnipotens apparuit mihi in Luza, quæ est in terra Chanaan: benedixitque mihi, 4 et ait: Ego te augebo et multiplicabo, et faciam te in turbas populorum: daboque tibi terram hanc, et semini tuo post te in possessionem sempiternam. 5 Duo ergo filii tui, qui nati sunt tibi in terra Ægypti antequam huc venirem ad te, mei erunt: Ephraim et Manasses, sicut Ruben et Simeon reputabuntur mihi. 6 Reliquos autem quos genueris post eos, tui erunt, et nomine fratrum suorum vocabuntur in possessionibus suis. 7 Mihi enim, quando veniebam de Mesopotamia, mortua est Rachel in terra Chanaan in ipso itinere, eratque vernum tempus: et ingrediebar Ephratam, et sepelivi eam juxta viam Ephratæ, quæ alio nomine appellatur Bethlehem. 8 Videns autem filios ejus dixit ad eum: Qui sunt isti? 9 Respondit: Filii mei sunt, quos donavit mihi Deus in hoc loco. Adduc, inquit, eos ad me, ut benedicam illis. 10 Oculi enim Israël caligabant præ nimia senectute, et clare videre non poterat. Applicitosque ad se, deosculatus et circumplexus eos, 11 dixit ad filium suum: Non sum fraudatus aspectu tuo: insuper ostendit mihi Deus semen tuum. 12 Cumque tulisset eos Joseph de gremio patris, adoravit pronus in terram. 13 Et posuit Ephraim ad dexteram suam, id est, ad sinistram Israël: Manassen vero in sinistra sua, ad dexteram scilicet patris, applicuitque ambos ad eum. 14 Qui extendens manum dexteram, posuit super caput Ephraim minoris fratris: sinistram autem super caput Manasse qui major natu erat, commutans manus. 15 Benedixitque Jacob filiis Joseph, et ait: Deus, in cujus conspectu ambulaverunt patres mei Abraham, et Isaac; Deus qui pascit me ab adolescentia mea usque in præsentem diem: 16 angelus, qui eruit me de cunctis malis, benedicat pueris istis: et invocetur super eos nomen meum, nomina quoque patrum meorum Abraham et Isaac, et crescant in multitudinem super terram. 17 Videns autem Joseph quod posuisset pater suus dexteram manum super caput Ephraim, graviter accepit: et apprehensam manum patris levare conatus est de capite Ephraim, et transferre super caput Manasse. 18 Dixitque ad patrem: Non ita convenit, pater: quia hic est primogenitus, pone dexteram tuam super caput ejus. 19 Qui renuens, ait: Scio, fili mi, scio: et iste quidem erit in populos, et multiplicabitur: sed frater ejus minor, major erit illo: et semen illius crescet in gentes. 20 Benedixitque eis in tempore illo, dicens: In te benedicetur Israël, atque dicetur: Faciat tibi Deus sicut Ephraim, et sicut Manasse. Constituitque Ephraim ante Manassen. 21 Et ait ad Joseph filium suum: En ego morior, et erit Deus vobiscum, reducetque vos ad terram patrum vestrorum. 22 Do tibi partem unam extra fratres tuos, quam tuli de manu Amorrhæi in gladio et arcu meo.
Génesis 48 Vulgata Clementina
Audio: Reina-Valera Antigua (RVA), leído por Joyfull · Sobre las grabaciones
Personas y lugares de este capítulo
Del árbol genealógico y los mapas bíblicos de este sitio (en inglés), solo donde esas guías citan este capítulo.
Personas
Ephraim
Joseph's younger son, given the greater blessing by Jacob.
Citado en la guía: Genesis 41:52; 48
Jacob
He wrestled with God through the night and rose as Israel, father of twelve tribes.
Citado en la guía: Genesis 25–35; 46–49
Joseph
Betrayed and enslaved, he rose to rule Egypt and saved his family from famine.
Citado en la guía: Genesis 37; 39–50
Manasseh
Joseph's elder son, whose descendants formed a tribe on both sides of the Jordan.
Citado en la guía: Genesis 41:51; 48
Referencias cruzadas (20)
Pasajes relacionados con cada versículo, del Treasury of Scripture Knowledge, tal como los reúnen y ordenan los lectores de OpenBible.info.
- 1 Génesis 46:20; Génesis 41:50–52; Génesis 50:23; Salmo 128:6; Juan 11:3
- 2 1 Samuel 23:16; Deuteronomio 3:28; Efesios 6:10; Proverbios 23:15; Salmo 41:3
- 3 Génesis 35:9–12; Génesis 17:1; Éxodo 6:3; Génesis 28:3; Génesis 28:12–19
- 4 Génesis 17:8; Génesis 35:11; Génesis 28:3; Génesis 28:13–15; Amós 9:14–15
- 5 Génesis 41:50–52; Génesis 46:20; Josué 14:4; 1 Crónicas 5:1–2; Josué 13:7
- 6 Josué 14:4
- 7 Mateo 2:18; Génesis 35:16–19; Génesis 35:9; Génesis 25:20; Rut 1:2
- 9 Génesis 27:4; Génesis 33:5; Hebreos 11:21; 1 Samuel 1:27; Génesis 49:28
- 10 Génesis 27:1; Génesis 27:27; Isaías 6:10; Isaías 59:1; 1 Samuel 3:2
- 11 Efesios 3:20; Génesis 45:26; Génesis 37:35; Génesis 42:36; Génesis 37:33
- 12 Génesis 42:6; Génesis 33:3; 1 Reyes 2:19; Efesios 6:1; Éxodo 34:8
- 14 Génesis 41:51; Números 8:10; Deuteronomio 34:9; Hechos 6:6; Génesis 48:18
- 15 Génesis 17:1; Génesis 48:16; Colosenses 2:6; Mateo 6:25–34; Hebreos 11:21
- 16 Salmo 34:22; 2 Timoteo 4:18; Génesis 28:13–15; Génesis 49:22; Génesis 48:5
- 17 Génesis 48:14; Romanos 9:7–8; 1 Reyes 16:25; 1 Crónicas 21:7; 1 Samuel 16:7
- 18 Génesis 49:3; Génesis 27:15; Hechos 11:8; Mateo 25:9; Génesis 19:18
- 19 Números 1:33–35; Deuteronomio 33:17; Génesis 25:28; Génesis 48:14; Génesis 17:20–21
- 20 Rut 4:11–12; Génesis 28:3; Génesis 24:60; Números 7:48; Números 2:18–21
- 21 Génesis 46:4; Génesis 50:24; Génesis 28:15; Génesis 26:3; Hebreos 7:23–25
- 22 Juan 4:5; Josué 24:32; 1 Crónicas 5:2; Jueces 11:23; Génesis 34:28
Referencias cruzadas: OpenBible.info (CC BY), tomadas sobre todo del Treasury of Scripture Knowledge (dominio público). · Fuentes y licencias
Lo que dijeron los Padres
Pasajes de los Padres de la Iglesia que comentan o citan este capítulo, tal como aparecen en la edición de Schaff (traducciones inglesas del siglo XIX, de dominio público). Los textos están en inglés.
Cómo se eligieron
«Comentario» es el comienzo de una homilía o exposición sobre este capítulo (homilías de san Juan Crisóstomo; tratados, sermones y comentarios a los Salmos de san Agustín). «Cita» es una frase en la que las notas de la propia edición identifican la cita de un versículo de este capítulo; solo se conserva si el texto coincide con el versículo. Solo se usan obras de autoría segura. Los Salmos siguen la numeración hebrea (Agustín usa la de los Setenta: su Salmo 50 es aquí el 51).
… heart, in the persons of his own sons, threw light upon the races of the future people, presignified in them; and laid his hands, mystically crossed, upon his grandchildren by Joseph, not as their father, looking outwardly, corrected them, but as he himself distinguished them. This is the light, the only one, and all those who see and love it …
Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 1 (1886)
He also shall become a people, and he also shall be exalted; but his younger brother shall be greater than he, and his seed shall become a multitude of nations." And these two promises show the same thing.
Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 2 (1887)
… Jacob even, the father of so many children, made his grandchildren, the sons of Joseph, his own children, in these words: "These too shall be mine, and they shall receive the land with their brethren, and those which thou begettest after them shall be thine." But it will be said, perhaps, that this word "adoption" is not found in the …
Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 6 (1888)