1 Cumque David transisset paululum montis verticem, apparuit Siba puer Miphiboseth in occursum ejus, cum duobus asinis, qui onerati erant ducentis panibus, et centum alligaturis uvæ passæ, et centum massis palatharum, et utre vini. 2 Et dixit rex Sibæ: Quid sibi volunt hæc? Responditque Siba: Asini, domesticis regis ut sedeant: panes et palathæ ad vescendum pueris tuis: vinum autem ut bibat siquis defecerit in deserto. 3 Et ait rex: Ubi est filius domini tui? Responditque Siba regi: Remansit in Jerusalem, dicens: Hodie restituet mihi domus Israël regnum patris mei. 4 Et ait rex Sibæ: Tua sint omnia quæ fuerunt Miphiboseth. Dixitque Siba: Oro ut inveniam gratiam coram te, domine mi rex. 5 Venit ergo rex David usque Bahurim: et ecce egrediebatur inde vir de cognatione domus Saul, nomine Semei, filius Gera: procedebatque egrediens, et maledicebat, 6 mittebatque lapides contra David et contra universos servos regis David: omnis autem populus, et universi bellatores, a dextro et a sinistro latere regis incedebant. 7 Ita autem loquebatur Semei cum malediceret regi: Egredere, egredere, vir sanguinum, et vir Belial. 8 Reddidit tibi Dominus universum sanguinem domus Saul: quoniam invasisti regnum pro eo, et dedit Dominus regnum in manu Absalom filii tui: et ecce premunt te mala tua, quoniam vir sanguinum es. 9 Dixit autem Abisai filius Sarviæ regi: Quare maledicit canis hic mortuus domino meo regi? vadam, et amputabo caput ejus. 10 Et ait rex: Quid mihi et vobis est, filii Sarviæ? dimittite eum, ut maledicat: Dominus enim præcepit ei ut malediceret David: et quis est qui audeat dicere quare sic fecerit? 11 Et ait rex Abisai, et universis servis suis: Ecce filius meus qui egressus est de utero meo, quærit animam meam: quanto magis nunc filius Jemini? Dimittite eum ut maledicat juxta præceptum Domini: 12 si forte respiciat Dominus afflictionem meam, et reddat mihi Dominus bonum pro maledictione hac hodierna. 13 Ambulabat itaque David et socii ejus per viam cum eo. Semei autem per jugum montis ex latere contra illum gradiebatur, maledicens, et mittens lapides adversum eum, terramque spargens. 14 Venit itaque rex, et universus populus cum eo lassus, et refocillati sunt ibi. 15 Absalom autem et omnis populus ejus ingressi sunt Jerusalem, sed et Achitophel cum eo. 16 Cum autem venisset Chusai Arachites amicus David ad Absalom, locutus est ad eum: Salve rex, salve rex. 17 Ad quem Absalom: Hæc est, inquit, gratia tua ad amicum tuum? quare non ivisti cum amico tuo? 18 Responditque Chusai ad Absalom: Nequaquam: quia illius ero, quem elegit Dominus, et omnis hic populus, et universus Israël: et cum eo manebo. 19 Sed ut et hoc inferam, cui ego serviturus sum? nonne filio regis? Sicut parui patri tuo, ita parebo et tibi. 20 Dixit autem Absalom ad Achitophel: Inite consilium quid agere debeamus. 21 Et ait Achitophel ad Absalom: Ingredere ad concubinas patris tui, quas dimisit ad custodiendam domum: ut cum audierit omnis Israël quod fœdaveris patrem tuum, roborentur tecum manus eorum. 22 Tetenderunt ergo Absalom tabernaculum in solario, ingressusque est ad concubinas patris sui coram universo Israël. 23 Consilium autem Achitophel quod dabat in diebus illis, quasi si quis consuleret Deum: sic erat omne consilium Achitophel, et cum esset cum David, et cum esset cum Absalom.
2 Samuel 16 Vulgata Clementina
Audio: Reina-Valera Antigua (RVA), leído por Joyfull · Sobre las grabaciones
Personas y lugares de este capítulo
Del árbol genealógico y los mapas bíblicos de este sitio (en inglés), solo donde esas guías citan este capítulo.
Personas
Absalom
David's handsome son who avenged Tamar, rebelled against his father, and briefly seized the throne.
Citado en la guía: 2 Samuel 3:3; 2 Samuel 15-18
Ahithophel
David's counselor from Giloh, whose advice was regarded like the word of God; he joined Absalom's conspiracy, advised him to take David's concubines and to pursue David at once,…
Citado en la guía: 2 Samuel 15:12; 2 Samuel 15:31; 2 Samuel 16:23
David
The shepherd who became Israel's greatest king and a man after God's own heart.
Citado en la guía: 1 Sam. 16 - 1 Kings 2; 2 Sam. 7; 1 Chron. 2:15; Matt. 1:6
Gera
Named as the father of Shimei, the Benjamite from Bahurim who cursed David.
Citado en la guía: 2 Samuel 16:5; 2 Samuel 19:16; 1 Kings 2:8
Hushai
David's friend, who at David's request returned to Jerusalem as Absalom's servant and defeated Ahithophel's counsel with advice Absalom judged better.
Citado en la guía: 2 Samuel 15:32; 2 Samuel 15:37; 2 Samuel 16:16
Shimei
A man of Saul's house from Bahurim, who cursed and threw stones at David as he fled Absalom and then begged forgiveness on David's return, when David swore he would not die.
Citado en la guía: 2 Samuel 16:5; 2 Samuel 16:7; 2 Samuel 19:16
Ziba
A servant of Saul's family whom David summoned to find Jonathan's heir; with fifteen sons and twenty servants he was set to farm Saul's land for Mephibosheth, later brought…
Citado en la guía: 2 Samuel 9:2; 2 Samuel 9:10; 2 Samuel 16:1
Referencias cruzadas (21)
Pasajes relacionados con cada versículo, del Treasury of Scripture Knowledge, tal como los reúnen y ordenan los lectores de OpenBible.info.
- 1 1 Samuel 25:18; 2 Samuel 15:32; 1 Samuel 10:3; Jeremías 40:10; 1 Crónicas 12:40
- 2 2 Samuel 17:29; Jueces 10:4; Jueces 5:10; 2 Samuel 15:23; Ezequiel 37:18
- 3 2 Samuel 9:9–10; Salmo 15:3; Salmo 88:18; 2 Samuel 19:24–30; Proverbios 1:19
- 4 Proverbios 18:13; Proverbios 18:17; Éxodo 23:8; Proverbios 19:2; Deuteronomio 19:15
- 5 2 Samuel 3:16; 1 Samuel 17:43; 1 Reyes 2:8–9; Éxodo 22:28; 1 Reyes 2:36–46
- 7 Deuteronomio 13:13; 1 Reyes 21:10; 1 Samuel 2:12; 1 Samuel 25:17; 2 Samuel 3:37
- 8 2 Samuel 1:16; 2 Samuel 3:28–29; 1 Reyes 2:32–33; Jueces 9:56–57; Jueces 9:24
- 9 Éxodo 22:28; 2 Samuel 9:8; 1 Samuel 24:14; 2 Samuel 3:8; 1 Pedro 2:17
- 10 2 Samuel 19:22; Romanos 9:20; Juan 18:11; 1 Pedro 2:23; Génesis 50:20
- 11 2 Crónicas 32:21; Ezequiel 20:25; Ezequiel 14:9; Isaías 10:5–7; 2 Samuel 12:11–12
- 12 Deuteronomio 23:5; Hebreos 12:10; Salmo 25:18; Romanos 8:28; Éxodo 2:24–25
- 13 Hechos 23:23
- 15 2 Samuel 15:37; 2 Samuel 15:12
- 16 2 Reyes 11:12; 1 Samuel 10:24; 1 Reyes 1:25; Mateo 21:9; 2 Samuel 15:37
- 17 2 Samuel 19:25; Proverbios 17:17; Proverbios 18:24; Deuteronomio 32:6; 2 Samuel 15:32–37
- 18 1 Samuel 16:13; 2 Samuel 5:1–3
- 19 2 Samuel 15:34; Salmo 55:21; 1 Samuel 28:2; Gálatas 2:13; 1 Samuel 29:8
- 20 Salmo 2:2; Hechos 4:23–28; Proverbios 21:30; Isaías 29:15; Salmo 37:12–13
- 21 2 Samuel 20:3; 2 Samuel 15:16; 2 Samuel 2:7; Levítico 18:8; Zacarías 8:13
- 22 2 Samuel 15:16; 2 Samuel 12:11–12; 2 Samuel 20:3; Números 25:6; Jeremías 3:3
- 23 2 Samuel 15:12; 2 Samuel 17:23; 2 Samuel 17:14; 1 Corintios 3:19–20; Salmo 19:7
Referencias cruzadas: OpenBible.info (CC BY), tomadas sobre todo del Treasury of Scripture Knowledge (dominio público). · Fuentes y licencias
Lo que dijeron los Padres
Pasajes de los Padres de la Iglesia que comentan o citan este capítulo, tal como aparecen en la edición de Schaff (traducciones inglesas del siglo XIX, de dominio público). Los textos están en inglés.
Cómo se eligieron
«Comentario» es el comienzo de una homilía o exposición sobre este capítulo (homilías de san Juan Crisóstomo; tratados, sermones y comentarios a los Salmos de san Agustín). «Cita» es una frase en la que las notas de la propia edición identifican la cita de un versículo de este capítulo; solo se conserva si el texto coincide con el versículo. Solo se usan obras de autoría segura. Los Salmos siguen la numeración hebrea (Agustín usa la de los Setenta: su Salmo 50 es aquí el 51).
For, "Let him curse," saith he, "for the Lord hath bidden him: that the Lord may see my humiliation, and requite me for this cursing of his on this day." And Paul too proclaims the triumph not of those only who incur danger, or are deprived of their goods, but of these also, thus saying, "Call to remembrance the former …
Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 10 (1888)