Saltar al texto

1 Reyes · Vulgata Clementina

1 Reyes 1 Vulgata Clementina

Read in English
Sobre VUL
  • Católica
  • AT: Vulgata latina
  • NT: Vulgata latina
  • Católico (73 libros)
  • Lengua original
  • 1598
  • Dominio público

1 Et rex David senuerat, habebatque ætatis plurimos dies: cumque operiretur vestibus, non calefiebat. 2 Dixerunt ergo ei servi sui: Quæramus domino nostro regi adolescentulam virginem, et stet coram rege, et foveat eum, dormiatque in sinu suo, et calefaciat dominum nostrum regem. 3 Quæsierunt igitur adolescentulam speciosam in omnibus finibus Israël, et invenerunt Abisag Sunamitidem, et adduxerunt eam ad regem. 4 Erat autem puella pulchra nimis, dormiebatque cum rege, et ministrabat ei: rex vero non cognovit eam. 5 Adonias autem filius Haggith elevabatur, dicens: Ego regnabo. Fecitque sibi currus et equites, et quinquaginta viros qui currerent ante eum. 6 Nec corripuit eum pater suus aliquando, dicens: Quare hoc fecisti? Erat autem et ipse pulcher valde, secundus natu post Absalom. 7 Et sermo ei cum Joab filio Sarviæ, et cum Abiathar sacerdote, qui adjuvabant partes Adoniæ. 8 Sadoc vero sacerdos, et Banaias filius Jojadæ, et Nathan propheta, et Semei et Rei, et robur exercitus David, non erat cum Adonia. 9 Immolatis ergo Adonias arietibus et vitulis, et universis pinguibus, juxta lapidem Zoheleth, qui erat vicinus fonti Rogel, vocavit universos fratres suos filios regis, et omnes viros Juda servos regis. 10 Nathan autem prophetam, et Banaiam, et robustos quosque, et Salomonem fratrem suum non vocavit. 11 Dixit itaque Nathan ad Bethsabee matrem Salomonis: Num audisti quod regnaverit Adonias filius Haggith, et dominus noster David hoc ignorat? 12 Nunc ergo veni, accipe consilium a me, et salva animam tuam, filiique tui Salomonis. 13 Vade, et ingredere ad regem David, et dic ei: Nonne tu, domine mi rex, jurasti mihi ancillæ tuæ, dicens: Salomon filius tuus regnabit post me, et ipse sedebit in solio meo? quare ergo regnat Adonias? 14 Et adhuc ibi te loquente cum rege, ego veniam post te, et complebo sermones tuos. 15 Ingressa est itaque Bethsabee ad regem in cubiculum: rex autem senuerat nimis, et Abisag Sunamitis ministrabat ei. 16 Inclinavit se Bethsabee, et adoravit regem. Ad quam rex: Quid tibi, inquit, vis? 17 Quæ respondens, ait: Domine mi, tu jurasti per Dominum Deum tuum ancillæ tuæ: Salomon filius tuus regnabit post me, et ipse sedebit in solio meo. 18 Et ecce nunc Adonias regnat, te, domine mi rex, ignorante. 19 Mactavit boves, et pinguia quæque, et arietes plurimos, et vocavit omnes filios regis, Abiathar quoque sacerdotem, et Joab principem militiæ: Salomonem autem servum tuum non vocavit. 20 Verumtamen, domine mi rex, in te oculi respiciunt totius Israël, ut indices eis quis sedere debeat in solio tuo, domine mi rex, post te. 21 Eritque, cum dormierit dominus meus rex cum patribus suis, erimus ego et filius meus Salomon peccatores. 22 Adhuc illa loquente cum rege, Nathan propheta venit. 23 Et nuntiaverunt regi, dicentes: Adest Nathan propheta. Cumque introisset in conspectu regis, et adorasset eum pronus in terram, 24 dixit Nathan: Domine mi rex, tu dixisti: Adonias regnet post me, et ipse sedeat super thronum meum? 25 Quia descendit hodie, et immolavit boves, et pinguia, et arietes plurimos, et vocavit universos filios regis et principes exercitus, Abiathar quoque sacerdotem, illisque vescentibus et bibentibus coram eo, et dicentibus: Vivat rex Adonias: 26 me servum tuum, et Sadoc sacerdotem, et Banaiam filium Jojadæ, et Salomonem famulum tuum non vocavit. 27 Numquid a domino meo rege exivit hoc verbum, et mihi non indicasti servo tuo quis sessurus esset super thronum domini mei regis post eum? 28 Et respondit rex David, dicens: Vocate ad me Bethsabee. Quæ cum fuisset ingressa coram rege, et stetisset ante eum, 29 juravit rex, et ait: Vivit Dominus, qui eruit animam meam de omni angustia, 30 quia sicut juravi tibi per Dominum Deum Israël, dicens: Salomon filius tuus regnabit post me, et ipse sedebit super solium meum pro me: sic faciam hodie. 31 Summissoque Bethsabee in terram vultu, adoravit regem, dicens: Vivat dominus meus David in æternum. 32 Dixit quoque rex David: Vocate mihi Sadoc sacerdotem, et Nathan prophetam, et Banaiam filium Jojadæ. Qui cum ingressi fuissent coram rege, 33 dixit ad eos: Tollite vobiscum servos domini vestri, et imponite Salomonem filium meum super mulam meam, et ducite eum in Gihon. 34 Et ungat eum ibi Sadoc sacerdos et Nathan propheta in regem super Israël: et canetis buccina, atque dicetis: Vivat rex Salomon. 35 Et ascendetis post eum, et veniet, et sedebit super solium meum, et ipse regnabit pro me: illique præcipiam ut sit dux super Israël et super Judam. 36 Et respondit Banaias filius Jojadæ regi, dicens: Amen: sic loquatur Dominus Deus domini mei regis. 37 Quomodo fuit Dominus cum domino meo rege, sic sit cum Salomone, et sublimius faciat solium ejus a solio domini mei regis David. 38 Descendit ergo Sadoc sacerdos, et Nathan propheta, et Banaias filius Jojadæ, et Cerethi, et Phelethi: et imposuerunt Salomonem super mulam regis David, et adduxerunt eum in Gihon. 39 Sumpsitque Sadoc sacerdos cornu olei de tabernaculo, et unxit Salomonem: et cecinerunt buccina, et dixit omnis populus: Vivat rex Salomon. 40 Et ascendit universa multitudo post eum, et populus canentium tibiis, et lætantium gaudio magno: et insonuit terra a clamore eorum. 41 Audivit autem Adonias, et omnes qui invitati fuerant ab eo: jamque convivium finitum erat: sed et Joab, audita voce tubæ, ait: Quid sibi vult clamor civitatis tumultuantis? 42 Adhuc illo loquente, Jonathas filius Abiathar sacerdotis venit: cui dixit Adonias: Ingredere, quia vir fortis es, et bona nuntians. 43 Responditque Jonathas Adoniæ: Nequaquam: dominus enim noster rex David regem constituit Salomonem: 44 misitque cum eo Sadoc sacerdotem, et Nathan prophetam, et Banaiam filium Jojadæ, et Cerethi, et Phelethi, et imposuerunt eum super mulam regis. 45 Unxeruntque eum Sadoc sacerdos et Nathan propheta regem in Gihon: et ascenderunt inde lætantes, et insonuit civitas: hæc est vox quam audistis. 46 Sed et Salomon sedet super solium regni. 47 Et ingressi servi regis benedixerunt domino nostro regi David, dicentes: Amplificet Deus nomen Salomonis super nomen tuum, et magnificet thronus ejus super thronum tuum. Et adoravit rex in lectulo suo: 48 et locutus est: Benedictus Dominus Deus Israël, qui dedit hodie sedentem in solio meo, videntibus oculis meis. 49 Territi sunt ergo, et surrexerunt omnes qui invitati fuerant ab Adonia, et ivit unusquisque in viam suam. 50 Adonias autem timens Salomonem, surrexit, et abiit, tenuitque cornu altaris. 51 Et nuntiaverunt Salomoni, dicentes: Ecce Adonias timens regem Salomonem, tenuit cornu altaris, dicens: Juret mihi rex Salomon hodie, quod non interficiat servum suum gladio. 52 Dixitque Salomon: Si fuerit vir bonus, non cadet ne unus quidem capillus ejus in terram: sin autem malum inventum fuerit in eo, morietur. 53 Misit ergo rex Salomon, et eduxit eum ab altari: et ingressus adoravit regem Salomonem: dixitque ei Salomon: Vade in domum tuam.

Personas y lugares de este capítulo

Del árbol genealógico y los mapas bíblicos de este sitio (en inglés), solo donde esas guías citan este capítulo.

Personas

  • Abishag the Shunammite

    Young woman who cared for David

    A very beautiful girl from Shunem found to care for the aged King David and keep him warm, whom Adonijah later asked to marry.

    Citado en la guía: 1 Kings 1:3; 1 Kings 1:15; 1 Kings 2:17

  • Adonijah

    Would-be king

    A son of David who tried to claim the throne ahead of Solomon in David's final days.

    Citado en la guía: 2 Samuel 3:4; 1 Kings 1-2

  • Bathsheba

    Wife of David, mother of Solomon

    Wife of David and mother of Solomon, remembered amid both sin and grace.

    Citado en la guía: 2 Samuel 11-12; 1 Kings 1-2; Matthew 1:6

  • David

    King of Israel

    The shepherd who became Israel's greatest king and a man after God's own heart.

    Citado en la guía: 1 Sam. 16 - 1 Kings 2; 2 Sam. 7; 1 Chron. 2:15; Matt. 1:6

  • Haggith

    Wife of David, mother of Adonijah

    A wife of David who bore his fourth son, Adonijah, in Hebron.

    Citado en la guía: 2 Samuel 3:4; 1 Kings 1:5; 1 Kings 1:11

  • Jehoiada

    Father of Benaiah

    Named as the father of Benaiah, the commander of the Cherethites and Pelethites.

    Citado en la guía: 2 Samuel 8:18; 2 Samuel 23:20; 1 Kings 1:8

  • Rei

    One who would not join Adonijah

    Named with Shimei and David's mighty men among those who would not join Adonijah.

    Citado en la guía: 1 Kings 1:8

  • Shimei

    One who would not join Adonijah

    Named with Rei and David's mighty men among those who would not join Adonijah.

    Citado en la guía: 1 Kings 1:8

  • Solomon

    King of Israel

    David's son who built the temple and became famous for God-given wisdom.

    Citado en la guía: 1 Kings 1-11; 1 Chron. 3:5; Matt. 1:6-7

Referencias cruzadas (49)

Pasajes relacionados con cada versículo, del Treasury of Scripture Knowledge, tal como los reúnen y ordenan los lectores de OpenBible.info.

  1. 1 1 Crónicas 29:27–28; Josué 23:1–2; 1 Crónicas 23:1; Salmo 90:10; 2 Samuel 5:4
  2. 2 Eclesiastés 4:11; Génesis 16:5; Miqueas 7:5; 1 Samuel 16:21–22; Deuteronomio 13:6
  3. 3 Josué 19:18; Ester 2:4; Ester 2:2; 2 Reyes 4:8; 1 Samuel 28:4
  4. 4 Mateo 1:25
  5. 5 2 Samuel 15:1; 2 Samuel 3:4; Éxodo 9:17; 1 Crónicas 29:1; 1 Crónicas 28:5
  6. 6 2 Samuel 3:3–4; 1 Samuel 3:13; Proverbios 29:15; Hebreos 12:5–6; 1 Crónicas 3:2
  7. 7 2 Samuel 20:25; 1 Reyes 2:22; 1 Reyes 2:26–35; Salmo 2:2; 2 Samuel 20:23
  8. 8 1 Reyes 4:18; 2 Samuel 23:8–39; 2 Samuel 20:25; Zacarías 12:13; 2 Samuel 12:1–15
  9. 9 2 Samuel 17:17; 2 Samuel 15:11–12; Proverbios 15:8; 2 Samuel 13:23–27; Josué 15:7
  10. 10 2 Samuel 12:24; 2 Samuel 12:1–15; 1 Reyes 1:19; 1 Reyes 1:8
  11. 11 2 Samuel 3:4; 1 Crónicas 22:9–10; 1 Crónicas 29:1; 2 Samuel 12:24–25; 2 Samuel 7:12–17
  12. 12 2 Crónicas 22:10; Proverbios 11:14; Proverbios 20:18; Jueces 9:5; 1 Reyes 1:21
  13. 13 1 Reyes 1:30; 1 Reyes 1:17; 1 Crónicas 22:6–13; Salmo 132:11–12; 1 Reyes 2:12
  14. 14 2 Corintios 13:1; 1 Reyes 1:17–27
  15. 15 1 Reyes 1:1
  16. 16 1 Samuel 20:41; 1 Samuel 25:23; 1 Samuel 24:8; Ester 7:2; 1 Reyes 2:20
  17. 17 1 Reyes 1:13; 1 Reyes 1:30; Génesis 18:12; 1 Pedro 3:6
  18. 18 1 Reyes 1:24; 2 Samuel 15:10; 1 Reyes 1:11; 1 Reyes 1:27; Hechos 3:17
  19. 19 1 Reyes 1:25; 1 Reyes 1:7–10
  20. 20 1 Crónicas 29:1; 2 Samuel 23:2; 1 Crónicas 28:5–6; 1 Crónicas 28:10; Salmo 25:15
  21. 21 Deuteronomio 31:16; 1 Reyes 2:10; 2 Samuel 7:12; Génesis 15:15; 1 Reyes 2:22–24
  22. 22 Génesis 24:15; Job 1:16–18; Daniel 9:20
  23. 23 1 Pedro 2:17; 1 Reyes 1:16; Romanos 13:7
  24. 24 1 Reyes 1:17–18; 1 Reyes 1:13–14; 1 Reyes 1:5
  25. 25 1 Samuel 10:24; 1 Reyes 1:9; 1 Reyes 1:19; Lucas 19:38; 2 Crónicas 23:11
  26. 26 1 Reyes 1:8; 1 Reyes 1:10; 2 Samuel 7:2; 2 Samuel 12:25; 2 Samuel 7:12–17
  27. 27 1 Reyes 1:24; 2 Reyes 4:27; Juan 15:15
  28. 29 2 Samuel 4:9; Salmo 136:24; 1 Reyes 17:1; Salmo 72:14; 1 Reyes 18:10
  29. 30 1 Reyes 1:13; 1 Reyes 1:17
  30. 31 Daniel 5:10; Daniel 2:4; Daniel 3:9; Hebreos 12:9; Daniel 6:6
  31. 32 1 Reyes 1:8; 1 Reyes 1:38; 1 Reyes 1:26
  32. 33 2 Crónicas 32:30; 1 Reyes 1:38; 2 Crónicas 33:14; Génesis 41:43; Ester 6:6–11
  33. 34 1 Samuel 10:1; 2 Samuel 15:10; 1 Reyes 1:25; 2 Reyes 11:12; 2 Reyes 9:3
  34. 35 Salmo 72:1–2; 1 Reyes 1:13; 1 Crónicas 23:1; 1 Reyes 2:12; 1 Crónicas 28:4–5
  35. 36 Jeremías 11:5; Salmo 18:2; Mateo 28:20; 1 Samuel 25:29; 1 Corintios 14:16
  36. 37 1 Samuel 20:13; 1 Reyes 1:47; Josué 1:17; Josué 1:5; 1 Crónicas 28:20
  37. 38 2 Samuel 8:18; 1 Reyes 1:8; Sofonías 2:5; 1 Reyes 1:33; 1 Samuel 30:14
  38. 39 Salmo 89:20; 1 Crónicas 29:22; 1 Reyes 1:34; 1 Samuel 10:24; 2 Reyes 11:12
  39. 40 2 Reyes 11:20; Apocalipsis 11:15–18; 1 Crónicas 12:38–40; 2 Reyes 11:14; Lucas 19:37
  40. 41 Mateo 21:9–11; Éxodo 32:17; Proverbios 14:13; Hechos 21:31; Salmo 73:18–20
  41. 42 2 Samuel 15:36; 2 Samuel 18:27; 2 Samuel 17:17; 2 Samuel 15:27; Isaías 57:21
  42. 45 1 Reyes 1:40; Esdras 3:13; 1 Samuel 4:5; Daniel 5:26–28; 1 Reyes 14:6
  43. 46 1 Crónicas 29:23; Salmo 132:11; Hageo 2:22; 1 Reyes 1:13
  44. 47 1 Reyes 1:37; Génesis 47:31; 2 Samuel 21:3; Hebreos 11:21; 2 Samuel 8:10
  45. 48 1 Reyes 3:6; Salmo 132:11–12; 2 Samuel 7:12; Proverbios 17:6; 1 Crónicas 29:20
  46. 49 Isaías 21:4–5; Daniel 5:4–6; Proverbios 28:1
  47. 50 1 Reyes 2:28; Salmo 118:27; Éxodo 27:2; Éxodo 38:2; Éxodo 21:14
  48. 52 1 Samuel 14:45; 2 Samuel 14:11; Proverbios 13:6; Proverbios 21:12; 1 Reyes 2:21–25
  49. 53 2 Samuel 14:24; 1 Reyes 1:31; 1 Reyes 1:16; 2 Samuel 14:28; 1 Reyes 2:36

Referencias cruzadas: OpenBible.info (CC BY), tomadas sobre todo del Treasury of Scripture Knowledge (dominio público). · Fuentes y licencias

Lo que dijeron los Padres

Pasajes de los Padres de la Iglesia que comentan o citan este capítulo, tal como aparecen en la edición de Schaff (traducciones inglesas del siglo XIX, de dominio público). Los textos están en inglés.

Cómo se eligieron

«Comentario» es el comienzo de una homilía o exposición sobre este capítulo (homilías de san Juan Crisóstomo; tratados, sermones y comentarios a los Salmos de san Agustín). «Cita» es una frase en la que las notas de la propia edición identifican la cita de un versículo de este capítulo; solo se conserva si el texto coincide con el versículo. Solo se usan obras de autoría segura. Los Salmos siguen la numeración hebrea (Agustín usa la de los Setenta: su Salmo 50 es aquí el 51).

  1. Cita 1:4 Cyril of Jerusalem, Catechetical Lectures (Lecture XII)

    But that you may learn more plainly that even a virgin is called in Holy Scripture a "damsel," hear the Book of the Kings, speaking of Abishag the Shunamite, And the damsel was very fair: for that as a virgin she was chosen and brought to David is admitted.

    Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 2, vol. 7 (1894)

  2. Cita 1:39 Cyril of Jerusalem, Catechetical Lectures (Lecture XXI)

    So also the High-priest, in advancing Solomon to the kingdom, anointed him after he had bathed in Gihon.

    Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 2, vol. 7 (1894)