Saltar al texto

Josué · Vulgata Clementina

Josué 18 Vulgata Clementina

Read in English
Sobre VUL
  • Católica
  • AT: Vulgata latina
  • NT: Vulgata latina
  • Católico (73 libros)
  • Lengua original
  • 1598
  • Dominio público

Audio: Reina-Valera Antigua (RVA), leído por Joyfull · Sobre las grabaciones

1 Congregatique sunt omnes filii Israël in Silo, ibique fixerunt tabernaculum testimonii, et fuit eis terra subjecta. 2 Remanserant autem filiorum Israël septem tribus, quæ necdum acceperant possessiones suas. 3 Ad quos Josue ait: Usquequo marcetis ignavia, et non intratis ad possidendam terram, quam Dominus Deus patrum vestrorum dedit vobis? 4 Eligite de singulis tribubus ternos viros, ut mittam eos, et pergant atque circumeant terram, et describant eam juxta numerum uniuscujusque multitudinis: referantque ad me quod descripserint. 5 Dividite vobis terram in septem partes: Judas sit in terminis suis ab australi plaga, et domus Joseph ab aquilone. 6 Mediam inter hos terram in septem partes describite: et huc venietis ad me, ut coram Domino Deo vestro mittam vobis hic sortem: 7 quia non est inter vos pars Levitarum, sed sacerdotium Domini est eorum hæreditas. Gad autem et Ruben, et dimidia tribus Manasse, jam acceperant possessiones suas trans Jordanem ad orientalem plagam, quas dedit eis Moyses famulus Domini. 8 Cumque surrexissent viri, ut pergerent ad describendam terram, præcepit eis Josue, dicens: Circuite terram, et describite eam, ac revertimini ad me: ut hic coram Domino, in Silo, mittam vobis sortem. 9 Itaque perrexerunt: et lustrantes eam, in septem partes diviserunt, scribentes in volumine. Reversique sunt ad Josue in castra Silo. 10 Qui misit sortes coram Domino in Silo, divisitque terram filiis Israël in septem partes. 11 Et ascendit sors prima filiorum Benjamin per familias suas, ut possiderent terram inter filios Juda et filios Joseph. 12 Fuitque terminus eorum contra aquilonem a Jordane: pergens juxta latus Jericho septentrionalis plagæ, et inde contra occidentem ad montana conscendens et perveniens ad solitudinem Bethaven, 13 atque pertransiens juxta Luzam ad meridiem, ipsa est Bethel: descenditque in Ataroth Addar, in montem qui est ad meridiem Beth-horon inferioris: 14 et inclinatur circuiens contra mare ad meridiem montis qui respicit Beth-horon contra Africum: suntque exitus ejus in Cariath-baal, quæ vocatur et Cariathiarim, urbem filiorum Juda. Hæc est plaga contra mare, ad occidentem. 15 A meridie autem ex parte Cariathiarim egreditur terminus contra mare, et pervenit usque ad fontem aquarum Nephtoa. 16 Descenditque in partem montis, qui respicit vallem filiorum Ennom: et est contra septentrionalem plagam in extrema parte vallis Raphaim. Descenditque in Geennom (id est, vallem Ennom) juxta latus Jebusæi ad austrum: et pervenit ad fontem Rogel, 17 transiens ad aquilonem, et egrediens ad Ensemes, id est, fontem solis: 18 et pertransit usque ad tumulos, qui sunt e regione ascensus Adommim: descenditque ad Abenboën, id est, lapidem Boën filii Ruben: et pertransit ex latere aquilonis ad campestria: descenditque in planitiem, 19 et prætergreditur contra aquilonem Beth Hagla: suntque exitus ejus contra linguam maris salsissimi ab aquilone in fine Jordanis ad australem plagam: 20 qui est terminus illius ab oriente. Hæc est possessio filiorum Benjamin per terminos suos in circuitu, et familias suas. 21 Fueruntque civitates ejus, Jericho et Beth Hagla et vallis Casis, 22 Beth Araba et Samaraim et Bethel 23 et Avim et Aphara et Ophera, 24 villa Emona et Ophni et Gabee: civitates duodecim, et villæ earum. 25 Gabaon et Rama et Beroth, 26 et Mesphe et Caphara, et Amosa 27 et Recem, Jarephel et Tharela, 28 et Sela, Eleph, et Jebus, quæ est Jerusalem, Gabaath et Cariath: civitates quatuordecim, et villæ earum. Hæc est possessio filiorum Benjamin juxta familias suas.

Personas y lugares de este capítulo

Del árbol genealógico y los mapas bíblicos de este sitio (en inglés), solo donde esas guías citan este capítulo.

Personas

  • Bohan

    Son of Reuben

    Called a son of Reuben, he gave his name to the Stone of Bohan, a landmark on the border between Judah and Benjamin; 'son' may mean descendant.

    Citado en la guía: Joshua 15:6; Joshua 18:17

Lugares

  • Shiloh

    Hoy: West Bank (hills of Ephraim)

    Shiloh housed the tabernacle and ark through the era of the judges. Hannah prayed and Samuel ministered here; its later ruin became a prophetic warning.

    Citado en la guía: Joshua 18:1; 1 Samuel 1:3; Jeremiah 7:12

Referencias cruzadas (25)

Pasajes relacionados con cada versículo, del Treasury of Scripture Knowledge, tal como los reúnen y ordenan los lectores de OpenBible.info.

  1. 1 Josué 19:51; Josué 21:2; 1 Samuel 1:3; Jeremías 26:6; Josué 22:9
  2. 3 Proverbios 13:4; Proverbios 15:19; Jueces 18:9; Proverbios 10:4; Mateo 20:6
  3. 4 Números 13:2; Josué 18:9; Josué 18:3; Josué 4:2; Josué 3:12
  4. 5 Josué 15:1–12; Josué 19:1–9; Josué 16:1–10
  5. 6 Josué 14:2; Josué 18:10; Hechos 13:19; Números 34:13; Números 33:54
  6. 7 Josué 13:33; Números 18:20; Josué 13:8–31; Deuteronomio 3:12–17; Números 18:23
  7. 8 Josué 18:10; Romanos 14:19; Hechos 1:24–26; Josué 18:1; Josué 18:6
  8. 9 Hechos 13:19
  9. 10 Colosenses 1:12; Hechos 13:19; Josué 18:6; Ezequiel 48:29; Salmo 61:5
  10. 11 Deuteronomio 10:1–22; Deuteronomio 13:12; Josué 16:1–10; Josué 15:1–8
  11. 12 Josué 16:1; Josué 7:2; Josué 2:1; Josué 3:16; Oseas 5:8
  12. 13 Génesis 28:19; Josué 16:2–3; Josué 10:11; Josué 16:5; Jueces 1:22–26
  13. 14 Josué 15:9; Josué 15:60; 1 Crónicas 13:5–6; 2 Samuel 6:2; 1 Samuel 7:1–2
  14. 15 Josué 15:9
  15. 16 2 Reyes 23:10; Josué 15:7–8; Isaías 30:33; Jeremías 7:31–32; Jeremías 19:11
  16. 17 Josué 15:6
  17. 18 Josué 15:6; Josué 15:61
  18. 19 Josué 15:2; Génesis 14:3; Isaías 11:15; Números 34:3; Génesis 19:25
  19. 21 Josué 18:12; Josué 15:6; Josué 6:1; Lucas 19:1; Josué 2:1
  20. 22 Josué 15:6; 1 Reyes 12:29–32; Josué 18:18; 2 Crónicas 13:4; Génesis 10:18
  21. 23 1 Samuel 13:17
  22. 24 Esdras 2:26; Nehemías 7:30; Isaías 10:29; Josué 21:17
  23. 25 Josué 9:17; 1 Reyes 3:4–5; Jeremías 31:15; Josué 7:17; Isaías 28:21
  24. 26 Jueces 10:17; Esdras 2:25; Josué 9:17
  25. 28 2 Samuel 21:14; Josué 15:8; Isaías 10:29; Jueces 19:12–15; 2 Samuel 5:8

Referencias cruzadas: OpenBible.info (CC BY), tomadas sobre todo del Treasury of Scripture Knowledge (dominio público). · Fuentes y licencias