1 Factum est autem cum sedisset rex in domo sua, et Dominus dedisset ei requiem undique ab universis inimicis suis, 2 dixit ad Nathan prophetam: Videsne quod ego habitem in domo cedrina, et arca Dei posita sit in medio pellium? 3 Dixitque Nathan ad regem: Omne quod est in corde tuo, vade, fac: quia Dominus tecum est. 4 Factum est autem in illa nocte: et ecce sermo Domini ad Nathan, dicens: 5 Vade, et loquere ad servum meum David: Hæc dicit Dominus: Numquid tu ædificabis mihi domum ad habitandum? 6 Neque enim habitavi in domo ex die illa, qua eduxi filios Israël de terra Ægypti, usque in diem hanc: sed ambulabam in tabernaculo, et in tentorio. 7 Per cuncta loca quæ transivi cum omnibus filiis Israël, numquid loquens locutus sum ad unam de tribubus Israël, cui præcepi ut pasceret populum meum Israël, dicens: Quare non ædificastis mihi domum cedrinam? 8 Et nunc hæc dices servo meo David: Hæc dicit Dominus exercituum: Ego tuli te de pascuis sequentem greges, ut esses dux super populum meum Israël: 9 et fui tecum in omnibus ubicumque ambulasti, et interfeci universos inimicos tuos a facie tua: fecique tibi nomen grande, juxta nomen magnorum qui sunt in terra. 10 Et ponam locum populo meo Israël, et plantabo eum, et habitabit sub eo, et non turbabitur amplius: nec addent filii iniquitatis ut affligant eum sicut prius, 11 ex die qua constitui judices super populum meum Israël: et requiem dabo tibi ab omnibus inimicis tuis: prædicitque tibi Dominus quod domum faciat tibi Dominus. 12 Cumque completi fuerint dies tui, et dormieris cum patribus tuis, suscitabo semen tuum post te, quod egredietur de utero tuo, et firmabo regnum ejus. 13 Ipse ædificabit domum nomini meo, et stabiliam thronum regni ejus usque in sempiternum. 14 Ego ero ei in patrem, et ipse erit mihi in filium: qui si inique aliquid gesserit, arguam eum in virga virorum, et in plagis filiorum hominum. 15 Misericordiam autem meam non auferam ab eo, sicut abstuli a Saul, quem amovi a facie mea. 16 Et fidelis erit domus tua, et regnum tuum usque in æternum ante faciem tuam, et thronus tuus erit firmus jugiter. 17 Secundum omnia verba hæc, et juxta universam visionem istam, sic locutus est Nathan ad David. 18 Ingressus est autem rex David, et sedit coram Domino, et dixit: Quis ego sum, Domine Deus, et quæ domus mea, quia adduxisti me hucusque? 19 Sed et hoc parum visum est in conspectu tuo, Domine Deus, nisi loquereris etiam de domo servi tui in longinquum: ista est enim lex Adam, Domine Deus. 20 Quid ergo addere poterit adhuc David, ut loquatur ad te? tu enim scis servum tuum, Domine Deus. 21 Propter verbum tuum, et secundum cor tuum, fecisti omnia magnalia hæc, ita ut notum faceres servo tuo. 22 Idcirco magnificatus es, Domine Deus, quia non est similis tui, neque est deus extra te, in omnibus quæ audivimus auribus nostris. 23 Quæ est autem ut populus tuus Israël gens in terra, propter quam ivit Deus ut redimeret eam sibi in populum, et poneret sibi nomen, faceretque eis magnalia et horribilia super terram a facie populi tui quem redemisti tibi ex Ægypto, gentem, et deum ejus. 24 Firmasti enim tibi populum tuum Israël in populum sempiternum: et tu, Domine Deus, factus es eis in Deum. 25 Nunc ergo Domine Deus, verbum quod locutus es super servum tuum, et super domum ejus, suscita in sempiternum: et fac sicut locutus es, 26 ut magnificetur nomen tuum usque in sempiternum, atque dicatur: Dominus exercituum, Deus super Israël. Et domus servi tui David erit stabilita coram Domino, 27 quia tu, Domine exercituum Deus Israël, revelasti aurem servi tui, dicens: Domum ædificabo tibi: propterea invenit servus tuus cor suum ut oraret te oratione hac. 28 Nunc ergo Domine Deus, tu es Deus, et verba tua erunt vera: locutus es enim ad servum tuum bona hæc. 29 Incipe ergo, et benedic domui servi tui, ut sit in sempiternum coram te: quia tu, Domine Deus, locutus es, et benedictione tua benedicetur domus servi tui in sempiternum.
2 Samuel 7 Vulgata Clementina
Audio: Reina-Valera Antigua (RVA), leído por Joyfull · Sobre las grabaciones
Personas y lugares de este capítulo
Del árbol genealógico y los mapas bíblicos de este sitio (en inglés), solo donde esas guías citan este capítulo.
Personas
David
The shepherd who became Israel's greatest king and a man after God's own heart.
Citado en la guía: 1 Sam. 16 - 1 Kings 2; 2 Sam. 7; 1 Chron. 2:15; Matt. 1:6
Nathan
The prophet to whom David confided his wish to build a house for the ark, who carried the LORD's promise of an enduring house to David, rebuked him with the parable of the ewe…
Citado en la guía: 2 Samuel 7:2; 2 Samuel 7:4; 2 Samuel 12:1
Referencias cruzadas (29)
Pasajes relacionados con cada versículo, del Treasury of Scripture Knowledge, tal como los reúnen y ordenan los lectores de OpenBible.info.
- 1 Proverbios 16:7; Lucas 1:74–75; 1 Reyes 5:4; 2 Crónicas 14:6; Daniel 4:29–30
- 2 2 Samuel 5:11; 1 Crónicas 16:1; 2 Samuel 12:1; Hechos 7:46; Hageo 1:4
- 3 1 Crónicas 22:7; 1 Reyes 8:17–18; 1 Crónicas 28:2; 2 Reyes 4:27; Salmo 37:4
- 4 1 Crónicas 17:3; Números 12:6; Amós 3:7
- 5 1 Reyes 5:3–4; 1 Crónicas 22:7–8; 1 Crónicas 23:3–32; 1 Reyes 8:16–19; 1 Crónicas 17:4
- 6 1 Reyes 8:16; Josué 18:1; Éxodo 40:18–19; Éxodo 40:34–38; Deuteronomio 23:14
- 7 1 Crónicas 17:6; 2 Samuel 5:2; Levítico 26:11–12; Juan 21:15–17; Salmo 78:71–72
- 8 Salmo 78:70–71; 1 Samuel 16:11–12; 2 Samuel 6:21; 1 Crónicas 17:7; 2 Samuel 12:7
- 9 2 Samuel 5:10; 1 Crónicas 17:8; 2 Samuel 8:6; 1 Samuel 18:14; Salmo 18:37–42
- 10 Amós 9:15; 1 Crónicas 17:9; Jeremías 24:6; Isaías 60:18; Ezequiel 37:25–27
- 11 2 Samuel 7:27; 1 Samuel 12:9–11; Jueces 2:14–16; 2 Samuel 7:1; Salmo 89:3–4
- 12 Hechos 2:30; 1 Reyes 2:1; 1 Reyes 8:20; Salmo 132:11–12; Hechos 13:36
- 13 Lucas 1:31–33; 1 Reyes 8:19; 1 Reyes 5:5; 2 Samuel 7:16; Salmo 89:4
- 14 Hebreos 1:5; Apocalipsis 3:19; 1 Crónicas 28:6; 1 Crónicas 17:13; Deuteronomio 8:5
- 15 1 Samuel 15:23; 1 Samuel 15:28; Salmo 89:28; Isaías 9:7; 1 Reyes 11:13
- 16 Lucas 1:32–33; Salmo 89:36–37; 2 Samuel 7:13; Isaías 9:7; Daniel 2:44
- 17 1 Crónicas 17:15; 1 Corintios 15:3; Hechos 20:20; Hechos 20:27
- 18 Salmo 8:4; 1 Crónicas 17:16; 1 Samuel 18:18; Génesis 32:10; Éxodo 3:11
- 19 Isaías 55:8–9; 1 Crónicas 17:17; Salmo 36:7; 2 Samuel 7:11–16; 2 Samuel 12:8
- 20 1 Samuel 16:7; Juan 21:17; Salmo 139:1; Apocalipsis 2:23; Hebreos 4:13
- 21 Salmo 138:2; Salmo 115:1; Efesios 3:11; Lucas 12:32; Efesios 1:9
- 22 Salmo 86:10; Éxodo 15:11; Salmo 86:8; 1 Crónicas 16:25; Miqueas 7:18
- 23 Deuteronomio 9:26; Deuteronomio 10:21; Salmo 147:20; Nehemías 1:10; Deuteronomio 15:15
- 24 Deuteronomio 26:18; 1 Pedro 2:10; Salmo 48:14; Jeremías 31:33; Isaías 12:2
- 25 Salmo 119:49; Ezequiel 36:37; Génesis 32:12; Jeremías 11:4–5
- 26 1 Crónicas 17:23–24; Salmo 72:18–19; Mateo 6:9; Juan 12:28; 1 Crónicas 29:10–13
- 27 1 Crónicas 17:25–26; Salmo 10:17; Rut 4:4; 1 Samuel 9:15; Salmo 40:6
- 28 Juan 17:17; Números 23:19; Éxodo 34:6; Tito 1:2
- 29 Números 6:24–26; 1 Crónicas 17:27; Salmo 115:12–15; 2 Samuel 22:51
Referencias cruzadas: OpenBible.info (CC BY), tomadas sobre todo del Treasury of Scripture Knowledge (dominio público). · Fuentes y licencias
Lo que dijeron los Padres
Pasajes de los Padres de la Iglesia que comentan o citan este capítulo, tal como aparecen en la edición de Schaff (traducciones inglesas del siglo XIX, de dominio público). Los textos están en inglés.
Cómo se eligieron
«Comentario» es el comienzo de una homilía o exposición sobre este capítulo (homilías de san Juan Crisóstomo; tratados, sermones y comentarios a los Salmos de san Agustín). «Cita» es una frase en la que las notas de la propia edición identifican la cita de un versículo de este capítulo; solo se conserva si el texto coincide con el versículo. Solo se usan obras de autoría segura. Los Salmos siguen la numeración hebrea (Agustín usa la de los Setenta: su Salmo 50 es aquí el 51).
And his house shall be faithful, and his kingdom even for evermore before me, and his throne shall be set up even for evermore." He who thinks this grand promise was fulfilled in Solomon greatly errs; for he attends to the saying, "He shall build me an house," but he does not attend to the saying, "His house shall be …
Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 2 (1887)
For there, that is, in the Book of Samuel, he says, "And if he commit iniquity I will chasten him with the rod of men, and with the stripes of the sons of men; but my mercy will I not take away from him," meaning by stripes the strokes of correction.
Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 2 (1887)
Therefore David understanding this, says in the second Book of Kings, in the passage from which we digressed to this psalm, "Thou hast spoken also for Thy servant's house for a great while to come." Therefore also a little after he says, "Now begin, and bless the house of Thy servant for evermore," etc., because the son was then about …
Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 2 (1887)