1 Igitur post hæc consuluit David Dominum, dicens: Num ascendam in unam de civitatibus Juda? Et ait Dominus ad eum: Ascende. Dixitque David: Quo ascendam? Et respondit ei: In Hebron. 2 Ascendit ergo David, et duæ uxores ejus, Achinoam Jezraëlites, et Abigail uxor Nabal Carmeli: 3 sed et viros, qui erant cum eo, duxit David singulos cum domo sua: et manserunt in oppidis Hebron. 4 Veneruntque viri Juda, et unxerunt ibi David ut regnaret super domum Juda. Et nuntiatum est David quod viri Jabes Galaad sepelissent Saul. 5 Misit ergo David nuntios ad viros Jabes Galaad, dixitque ad eos: Benedicti vos Domino, qui fecistis misericordiam hanc cum domino vestro Saul, et sepelistis eum. 6 Et nunc retribuet vobis quidem Dominus misericordiam et veritatem: sed et ego reddam gratiam, eo quod fecistis verbum istud. 7 Confortentur manus vestræ, et estote filii fortitudinis: licet enim mortuus sit dominus vester Saul, tamen me unxit domus Juda in regem sibi. 8 Abner autem filius Ner, princeps exercitus Saul, tulit Isboseth filium Saul, et circumduxit eum per castra, 9 regemque constituit super Galaad, et super Gessuri, et super Jezraël, et super Ephraim, et super Benjamin, et super Israël universum. 10 Quadraginta annorum erat Isboseth filius Saul cum regnare cœpisset super Israël, et duobus annis regnavit: sola autem domus Juda sequebatur David. 11 Et fuit numerus dierum quos commoratus est David imperans in Hebron super domum Juda, septem annorum et sex mensium. 12 Egressusque est Abner filius Ner, et pueri Isboseth filii Saul, de castris in Gabaon. 13 Porro Joab filius Sarviæ, et pueri David, egressi sunt, et occurrerunt eis juxta piscinam Gabaon. Et cum in unum convenissent, e regione sederunt: hi ex una parte piscinæ, et illi ex altera. 14 Dixitque Abner ad Joab: Surgant pueri, et ludant coram nobis. Et respondit Joab: Surgant. 15 Surrexerunt ergo, et transierunt numero duodecim de Benjamin, ex parte Isboseth filii Saul, et duodecim de pueris David. 16 Apprehensoque unusquisque capite comparis sui, defixit gladium in latus contrarii, et ceciderunt simul: vocatumque est nomen loci illius: Ager robustorum, in Gabaon. 17 Et ortum est bellum durum satis in die illa: fugatusque est Abner et viri Israël a pueris David. 18 Erant autem ibi tres filii Sarviæ, Joab, et Abisai, et Asaël: porro Asaël cursor velocissimus fuit, quasi unus de capreis quæ morantur in silvis. 19 Persequebatur autem Asaël Abner, et non declinavit ad dextram neque ad sinistram omittens persequi Abner. 20 Respexit itaque Abner post tergum suum, et ait: Tune es Asaël? Qui respondit: Ego sum. 21 Dixitque ei Abner: Vade ad dexteram, sive ad sinistram, et apprehende unum de adolescentibus, et tolle tibi spolia ejus. Noluit autem Asaël omittere quin urgeret eum. 22 Rursumque locutus est Abner ad Asaël: Recede, noli me sequi, ne compellar confodere te in terram, et levare non potero faciem meam ad Joab fratrem tuum. 23 Qui audire contempsit, et noluit declinare: percussit ergo eum Abner aversa hasta in inguine, et transfodit, et mortuus est in eodem loco: omnesque qui transibant per locum illum, in quo ceciderat Asaël et mortuus erat, subsistebant. 24 Persequentibus autem Joab et Abisai fugientem Abner, sol occubuit: et venerunt usque ad collem aquæductus, qui est ex adverso vallis itineris deserti in Gabaon. 25 Congregatique sunt filii Benjamin ad Abner: et conglobati in unum cuneum, steterunt in summitate tumuli unius. 26 Et exclamavit Abner ad Joab, et ait: Num usque ad internecionem tuus mucro desæviet? an ignoras quod periculosa sit desperatio? usquequo non dicis populo ut omittat persequi fratres suos? 27 Et ait Joab: Vivit Dominus, si locutus fuisses, mane recessisset populus persequens fratrem suum. 28 Insonuit ergo Joab buccina, et stetit omnis exercitus, nec persecuti sunt ultra Israël, neque iniere certamen. 29 Abner autem et viri ejus abierunt per campestria, tota nocte illa: et transierunt Jordanem, et lustrata omni Beth-horon, venerunt ad castra. 30 Porro Joab reversus, omisso Abner, congregavit omnem populum: et defuerunt de pueris David decem et novem viri, excepto Asaële. 31 Servi autem David percusserunt de Benjamin, et de viris qui erant cum Abner, trecentos sexaginta, qui et mortui sunt. 32 Tuleruntque Asaël, et sepelierunt eum in sepulchro patris sui in Bethlehem: et ambulaverunt tota nocte Joab et viri qui erant cum eo, et in ipso crepusculo pervenerunt in Hebron.
2 Samuel 2 Vulgata Clementina
Audio: Reina-Valera Antigua (RVA), leído por Joyfull · Sobre las grabaciones
Personas y lugares de este capítulo
Del árbol genealógico y los mapas bíblicos de este sitio (en inglés), solo donde esas guías citan este capítulo.
Personas
Abishai
Son of Zeruiah and brother of Joab, who went down with David to Saul's sleeping camp, commanded a third of David's army, rescued David from Ishbi-benob, and won a name as chief of…
Citado en la guía: 1 Samuel 26:6; 2 Samuel 2:18; 2 Samuel 10:10
Abner
The son of Saul's uncle Ner and commander of Saul's army, who made Ish-bosheth king, later promised to bring Israel over to David, and was killed by Joab at Hebron in revenge for…
Citado en la guía: 1 Samuel 14:50; 1 Samuel 17:55; 2 Samuel 2:8
Asahel
Son of Zeruiah, fleet of foot like a wild gazelle, who chased Abner and was killed by him; he is listed among the Thirty.
Citado en la guía: 2 Samuel 2:18; 2 Samuel 2:23; 2 Samuel 2:32
David
The shepherd who became Israel's greatest king and a man after God's own heart.
Citado en la guía: 1 Sam. 16 - 1 Kings 2; 2 Sam. 7; 1 Chron. 2:15; Matt. 1:6
Ish-bosheth
Saul's son who briefly reigned over the northern tribes in rivalry with David.
Citado en la guía: 2 Samuel 2:8-10; 2 Samuel 4
Joab
Son of Zeruiah and commander of David's army, who killed Abner and Amasa, besieged Rabbah, killed Absalom in the oak, and carried out David's census.
Citado en la guía: 2 Samuel 2:13; 2 Samuel 3:27; 2 Samuel 12:26
Zeruiah
David's sister, mother of the mighty warriors Joab, Abishai, and Asahel.
Citado en la guía: 1 Chronicles 2:16; 2 Samuel 2:18
Referencias cruzadas (24)
Pasajes relacionados con cada versículo, del Treasury of Scripture Knowledge, tal como los reúnen y ordenan los lectores de OpenBible.info.
- 1 Salmo 143:8; Proverbios 3:5–6; 1 Samuel 30:31; 1 Samuel 23:2; 1 Samuel 23:4
- 2 1 Samuel 25:42–43; 1 Samuel 30:5; Lucas 22:28–29
- 3 1 Crónicas 12:1–7; 1 Samuel 27:2–3; 1 Samuel 30:1; 1 Samuel 30:9–10; 1 Samuel 22:2
- 4 2 Samuel 5:5; 1 Samuel 31:11–13; 2 Samuel 5:3; 1 Samuel 16:13; 1 Crónicas 11:3
- 5 1 Samuel 23:21; Salmo 115:15; Rut 2:20; 1 Samuel 24:19; Rut 3:10
- 6 Proverbios 14:22; Éxodo 34:6; Mateo 5:44; Mateo 5:7; 2 Timoteo 1:16–18
- 7 Efesios 6:10; 2 Samuel 10:12; 1 Samuel 4:9; Génesis 15:1; 1 Samuel 31:12
- 8 1 Samuel 14:50; Génesis 32:2; 1 Samuel 17:55; 1 Crónicas 8:33; 2 Samuel 4:5–6
- 9 Números 32:1–42; Salmo 108:8; Números 1:40; Josué 19:18; Jueces 1:32
- 11 1 Reyes 2:11; 2 Samuel 5:4–5; 1 Crónicas 3:4; 1 Crónicas 29:27
- 12 Josué 10:4; Josué 18:25; Josué 10:2; Josué 9:3; Josué 10:12
- 13 1 Crónicas 2:16; 2 Samuel 8:16; 1 Crónicas 11:6; 2 Samuel 2:18; Jeremías 41:12
- 14 2 Samuel 2:17; Proverbios 25:8; Proverbios 17:14; Proverbios 10:23; Proverbios 26:18–19
- 17 2 Samuel 3:1
- 18 1 Crónicas 12:8; Habacuc 3:19; Cantar de los Cantares 2:17; Salmo 18:33; Cantar de los Cantares 8:14
- 19 Proverbios 4:27; Josué 23:6; 2 Samuel 2:21; Josué 1:7; 2 Reyes 22:2
- 21 Jueces 14:19
- 22 2 Samuel 3:27; 2 Reyes 14:10–12; Proverbios 29:1; Eclesiastés 6:10
- 23 2 Samuel 3:27; 2 Samuel 4:6; 2 Samuel 20:10; 2 Samuel 5:6; 2 Samuel 20:12–13
- 26 Jeremías 46:14; Hechos 7:26; Jeremías 46:10; Proverbios 17:14; Oseas 11:6
- 27 Proverbios 17:14; 1 Samuel 25:26; 2 Samuel 2:14; Proverbios 25:8; Proverbios 15:1
- 29 2 Samuel 2:8; Cantar de los Cantares 2:17
- 31 1 Reyes 20:11; 2 Samuel 3:1
- 32 1 Crónicas 2:13–16; 1 Samuel 17:58; 2 Samuel 5:1; 2 Crónicas 21:1; 2 Crónicas 16:14
Referencias cruzadas: OpenBible.info (CC BY), tomadas sobre todo del Treasury of Scripture Knowledge (dominio público). · Fuentes y licencias