1 Et locutus est Dominus ad Moysen, dicens: 2 Loquere Aaron et filiis ejus, et cunctis filiis Israël, dicens ad eos: Iste est sermo quem mandavit Dominus, dicens: 3 Homo quilibet de domo Israël, si occiderit bovem aut ovem, sive capram, in castris vel extra castra, 4 et non obtulerit ad ostium tabernaculi oblationem Domino, sanguinis reus erit: quasi si sanguinem fuderit, sic peribit de medio populi sui. 5 Ideo sacerdoti offerre debent filii Israël hostias suas, quas occident in agro, ut sanctificentur Domino ante ostium tabernaculi testimonii, et immolent eas hostias pacificas Domino. 6 Fundetque sacerdos sanguinem super altare Domini ad ostium tabernaculi testimonii, et adolebit adipem in odorem suavitatis Domino: 7 et nequaquam ultra immolabunt hostias suas dæmonibus, cum quibus fornicati sunt. Legitimum sempiternum erit illis et posteris eorum. 8 Et ad ipsos dices: Homo de domo Israël, et de advenis qui peregrinantur apud vos, qui obtulerit holocaustum sive victimam, 9 et ad ostium tabernaculi testimonii non adduxerit eam, ut offeratur Domino, interibit de populo suo. 10 Homo quilibet de domo Israël et de advenis qui peregrinantur inter eos, si comederit sanguinem, obfirmabo faciem meam contra animam illius, et disperdam eam de populo suo, 11 quia anima carnis in sanguine est: et ego dedi illum vobis, ut super altare in eo expietis pro animabus vestris, et sanguis pro animæ piaculo sit. 12 Idcirco dixi filiis Israël: Omnis anima ex vobis non comedet sanguinem, nec ex advenis qui peregrinantur apud vos. 13 Homo quicumque de filiis Israël, et de advenis qui peregrinantur apud vos, si venatione atque aucupio ceperit feram, vel avem, quibus vesci licitum est, fundat sanguinem ejus, et operiat illum terra. 14 Anima enim omnis carnis in sanguine est: unde dixi filiis Israël: Sanguinem universæ carnis non comedetis, quia anima carnis in sanguine est: et quicumque comederit illum, interibit. 15 Anima, quæ comederit morticinum, vel captum a bestia, tam de indigenis, quam de advenis, lavabit vestimenta sua et semetipsum aqua, et contaminatus erit usque ad vesperum: et hoc ordine mundus fiet. 16 Quod si non laverit vestimenta sua et corpus, portabit iniquitatem suam.
Levítico 17 Vulgata Clementina
Audio: Reina-Valera Antigua (RVA), leído por Joyfull · Sobre las grabaciones
Personas y lugares de este capítulo
Del árbol genealógico y los mapas bíblicos de este sitio (en inglés), solo donde esas guías citan este capítulo.
Personas
Moses
Drawn from the Nile, he led Israel out of Egypt and received God's Law.
Citado en la guía: Exodus 2–Deuteronomy 34
Referencias cruzadas (13)
Pasajes relacionados con cada versículo, del Treasury of Scripture Knowledge, tal como los reúnen y ordenan los lectores de OpenBible.info.
- 3 Deuteronomio 12:11–15; Deuteronomio 12:26–27; Levítico 17:12–13; Levítico 17:15; Levítico 17:8
- 4 Juan 10:9; Génesis 17:14; Juan 10:7; Ezequiel 20:40; Juan 14:6
- 5 Éxodo 24:5; Levítico 3:1–17; Génesis 21:33; Génesis 22:13; 1 Reyes 14:23
- 6 Números 18:17; Levítico 3:2; Levítico 4:31; Levítico 3:5; Éxodo 29:18
- 7 1 Corintios 10:20; Éxodo 34:15; 2 Crónicas 11:15; Deuteronomio 32:17; Salmo 106:37
- 8 Levítico 1:2–3; Malaquías 1:11; 2 Samuel 24:25; Jueces 6:26; 1 Samuel 7:9
- 9 Levítico 17:4
- 10 Levítico 17:11; Levítico 3:17; Deuteronomio 12:16; Deuteronomio 12:23; 1 Samuel 14:33
- 11 Hebreos 9:22; 1 Juan 1:7; Romanos 3:25; Apocalipsis 1:5; Marcos 14:24
- 13 Deuteronomio 12:16; Ezequiel 24:7; Levítico 7:26; Deuteronomio 12:24; Deuteronomio 15:23
- 14 Génesis 9:4; Deuteronomio 12:23; Levítico 17:11–12
- 15 Levítico 22:8; Éxodo 22:31; Deuteronomio 14:21; Levítico 11:25; Ezequiel 44:31
- 16 Levítico 5:1; Juan 13:8; Isaías 53:11; Números 19:19–20; Levítico 7:18
Referencias cruzadas: OpenBible.info (CC BY), tomadas sobre todo del Treasury of Scripture Knowledge (dominio público). · Fuentes y licencias
Lo que dijeron los Padres
Pasajes de los Padres de la Iglesia que comentan o citan este capítulo, tal como aparecen en la edición de Schaff (traducciones inglesas del siglo XIX, de dominio público). Los textos están en inglés.
Cómo se eligieron
«Comentario» es el comienzo de una homilía o exposición sobre este capítulo (homilías de san Juan Crisóstomo; tratados, sermones y comentarios a los Salmos de san Agustín). «Cita» es una frase en la que las notas de la propia edición identifican la cita de un versículo de este capítulo; solo se conserva si el texto coincide con el versículo. Solo se usan obras de autoría segura. Los Salmos siguen la numeración hebrea (Agustín usa la de los Setenta: su Salmo 50 es aquí el 51).
Since, according to Scripture, "the life of every creature is in the blood," as the blood when thickened changes into flesh, and flesh when corrupted decomposes into earth, so the soul of beasts is naturally an earthy substance.
Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 2, vol. 8 (1895)