1 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: 2 Tolle Aaron cum filiis suis, vestes eorum, et unctionis oleum, vitulum pro peccato, duos arietes, canistrum cum azymis: 3 et congregabis omnem cœtum ad ostium tabernaculi. 4 Fecit Moyses ut Dominus imperaverat. Congregataque omni turba ante fores tabernaculi, 5 ait: Iste est sermo, quem jussit Dominus fieri. 6 Statimque obtulit Aaron et filios ejus. Cumque lavisset eos, 7 vestivit pontificem subucula linea, accingens eum balteo, et induens eum tunica hyacinthina, et desuper humerale imposuit, 8 quod astringens cingulo aptavit rationali, in quo erat Doctrina et Veritas. 9 Cidari quoque texit caput: et super eam, contra frontem, posuit laminam auream consecratam in sanctificatione, sicut præceperat ei Dominus. 10 Tulit et unctionis oleum, quo linivit tabernaculum cum omni supellectili sua. 11 Cumque sanctificans aspersisset altare septem vicibus, unxit illud, et omnia vasa ejus, labrumque cum basi sua sanctificavit oleo. 12 Quod fundens super caput Aaron, unxit eum, et consecravit: 13 filios quoque ejus oblatos vestivit tunicis lineis, et cinxit balteis, imposuitque mitras, ut jusserat Dominus. 14 Obtulit et vitulum pro peccato: cumque super caput ejus posuisset Aaron et filii ejus manus suas, 15 immolavit eum, hauriens sanguinem, et tincto digito, tetigit cornua altaris per gyrum: quo expiato et sanctificato, fudit reliquum sanguinem ad fundamenta ejus. 16 Adipem vero qui erat super vitalia, et reticulum jecoris, duosque renunculos, cum arvinulis suis, adolevit super altare: 17 vitulum cum pelle, et carnibus, et fimo, cremans extra castra, sicut præceperat Dominus. 18 Obtulit et arietem in holocaustum: super cujus caput cum imposuissent Aaron et filii ejus manus suas, 19 immolavit eum, et fudit sanguinem ejus per circuitum altaris. 20 Ipsumque arietem in frusta concidens, caput ejus, et artus, et adipem adolevit igni, 21 lotis prius intestinis et pedibus: totumque simul arietem incendit super altare, eo quod esset holocaustum suavissimi odoris Domino, sicut præceperat ei. 22 Obtulit et arietem secundum in consecratione sacerdotum, posueruntque super caput ejus Aaron et filii ejus manus suas: 23 quem cum immolasset Moyses, sumens de sanguine ejus, tetigit extremum auriculæ dextræ Aaron, et pollicem manus ejus dextræ, similiter et pedis. 24 Obtulit et filios Aaron: cumque de sanguine arietis immolati tetigisset extremum auriculæ singulorum dextræ, et pollices manus ac pedis dextri, reliquum fudit super altare per circuitum: 25 adipem vero, et caudam, omnemque pinguedinem quæ operit intestina, reticulumque jecoris, et duos renes cum adipibus suis et armo dextro separavit. 26 Tollens autem de canistro azymorum, quod erat coram Domino, panem absque fermento, et collyridam conspersam oleo, laganumque, posuit super adipes, et armum dextrum, 27 tradens simul omnia Aaron et filiis ejus. Qui postquam levaverunt ea coram Domino, 28 rursum suscepta de manibus eorum, adolevit super altare holocausti, eo quod consecrationis esset oblatio, in odorem suavitatis, sacrificii Domino. 29 Tulitque pectusculum, elevans illud coram Domino, de ariete consecrationis in partem suam, sicut præceperat ei Dominus. 30 Assumensque unguentum, et sanguinem qui erat in altari, aspersit super Aaron et vestimenta ejus, et super filios illius ac vestes eorum. 31 Cumque sanctificasset eos in vestitu suo, præcepit eis, dicens: Coquite carnes ante fores tabernaculi, et ibi comedite eas; panes quoque consecrationis edite, qui positi sunt in canistro, sicut præcepit mihi Dominus, dicens: Aaron et filii ejus comedent eos: 32 quidquid autem reliquum fuerit de carne et panibus, ignis absumet. 33 De ostio quoque tabernaculi non exibitis septem diebus, usque ad diem quo complebitur tempus consecrationis vestræ; septem enim diebus finitur consecratio: 34 sicut et impræsentiarum factum est, ut ritus sacrificii compleretur. 35 Die ac nocte manebitis in tabernaculo observantes custodias Domini, ne moriamini: sic enim mihi præceptum est. 36 Feceruntque Aaron et filii ejus cuncta quæ locutus est Dominus per manum Moysi.
Levítico 8 Vulgata Clementina
Audio: Reina-Valera Antigua (RVA), leído por Joyfull · Sobre las grabaciones
Personas y lugares de este capítulo
Del árbol genealógico y los mapas bíblicos de este sitio (en inglés), solo donde esas guías citan este capítulo.
Personas
Aaron
Moses' brother and spokesman, Israel's first high priest.
Citado en la guía: Exodus 4–40; Leviticus 8–10
Moses
Drawn from the Nile, he led Israel out of Egypt and received God's Law.
Citado en la guía: Exodus 2–Deuteronomy 34
Referencias cruzadas (34)
Pasajes relacionados con cada versículo, del Treasury of Scripture Knowledge, tal como los reúnen y ordenan los lectores de OpenBible.info.
- 2 Éxodo 28:2–4; Éxodo 40:12–15; Éxodo 39:1–31; Éxodo 28:40–29:4; Éxodo 39:41
- 3 2 Crónicas 30:13; Hechos 2:1; 2 Crónicas 30:25; Nehemías 8:1; 1 Crónicas 15:3
- 4 Levítico 8:29; Deuteronomio 12:32; Éxodo 39:21; 1 Corintios 15:3; Éxodo 39:26
- 5 Éxodo 29:4–37
- 6 Efesios 5:26; 1 Corintios 6:11; Éxodo 29:4; Isaías 1:16; Ezequiel 36:25
- 7 Éxodo 28:4; Isaías 61:10; Éxodo 39:1–7; Éxodo 29:5; Romanos 13:14
- 8 Esdras 2:63; Éxodo 28:15–30; Efesios 6:14; Éxodo 39:8–21; Cantar de los Cantares 8:6
- 9 Filipenses 2:9–11; Éxodo 28:36–38; Éxodo 39:28–30; Zacarías 6:11–14; Éxodo 28:4
- 10 Éxodo 40:9–11; Levítico 8:2; Éxodo 30:23–29
- 11 Éxodo 4:6; Éxodo 30:29; Éxodo 16:19; Tito 3:6; Éxodo 16:14
- 12 Éxodo 30:30; Salmo 133:2; Éxodo 29:7; Levítico 21:10–12; Levítico 4:3
- 13 Éxodo 29:8–9; 1 Pedro 2:5; Éxodo 40:14–15; Éxodo 28:40–41; Apocalipsis 5:10
- 14 Ezequiel 43:19; Levítico 4:3–12; Éxodo 29:10–14; Salmo 66:15; Levítico 16:21
- 15 Levítico 4:7; Levítico 1:11; Levítico 4:17–18; Efesios 2:16; 2 Corintios 5:18–21
- 16 Éxodo 29:13; Levítico 3:3–5; Levítico 4:8–9
- 17 Levítico 4:11–12; Éxodo 29:14; Gálatas 3:13; Levítico 6:30; Levítico 4:21
- 18 Levítico 8:2; Éxodo 29:15–18; Levítico 1:4–13
- 20 Levítico 1:8
- 21 Efesios 5:2; Éxodo 29:18; Génesis 8:21; Levítico 2:9; Levítico 1:17
- 22 Levítico 8:2; Juan 17:19; Efesios 5:27; Efesios 5:25; Apocalipsis 1:5–6
- 23 Éxodo 29:20; Levítico 14:17; Levítico 14:14; Romanos 12:1; Romanos 6:13
- 24 Hebreos 9:18–22
- 25 Proverbios 23:26; Éxodo 29:22–25; Levítico 3:9; Levítico 3:3–5; Isaías 53:10
- 26 Éxodo 29:23; Hechos 5:12; Juan 1:14; 1 Timoteo 2:5
- 27 Hebreos 9:14; Éxodo 29:24–37; Jeremías 30:21; Levítico 7:30–31
- 28 Éxodo 29:25; Hebreos 10:14–22; Zacarías 13:7; Salmo 22:13–14
- 29 1 Pedro 4:11; Éxodo 29:26–27; 1 Corintios 10:31; Isaías 66:20; Levítico 7:30–34
- 30 Éxodo 29:21; Éxodo 30:30; Números 3:3; Levítico 10:3; 1 Juan 2:27
- 31 Éxodo 29:31–32; Levítico 6:28; Gálatas 2:20; Juan 6:51; 1 Samuel 2:13–17
- 32 Éxodo 29:34; Proverbios 27:1; Levítico 7:17; Éxodo 12:10; Hebreos 3:13–14
- 33 Éxodo 29:35; Números 19:12; Ezequiel 43:25–27; Éxodo 29:30; Levítico 14:8
- 34 Hebreos 7:27; Hebreos 10:11–12; Hebreos 7:16
- 35 Deuteronomio 11:1; 1 Reyes 2:3; Números 3:7; Números 9:19; Hebreos 7:28
- 36 Deuteronomio 12:32; Éxodo 40:16; 1 Samuel 15:22; Éxodo 39:43; Deuteronomio 4:2
Referencias cruzadas: OpenBible.info (CC BY), tomadas sobre todo del Treasury of Scripture Knowledge (dominio público). · Fuentes y licencias
Lo que dijeron los Padres
Pasajes de los Padres de la Iglesia que comentan o citan este capítulo, tal como aparecen en la edición de Schaff (traducciones inglesas del siglo XIX, de dominio público). Los textos están en inglés.
Cómo se eligieron
«Comentario» es el comienzo de una homilía o exposición sobre este capítulo (homilías de san Juan Crisóstomo; tratados, sermones y comentarios a los Salmos de san Agustín). «Cita» es una frase en la que las notas de la propia edición identifican la cita de un versículo de este capítulo; solo se conserva si el texto coincide con el versículo. Solo se usan obras de autoría segura. Los Salmos siguen la numeración hebrea (Agustín usa la de los Setenta: su Salmo 50 es aquí el 51).
And it is rightly named (Ecclesia) because it calls forth and assembles together all men; according as the Lord says in Leviticus, And make an assembly for all the congregation at the door of the tabernacle of witness.
Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 2, vol. 7 (1894)