1 Locutus est Dominus ad Moysen, dicens: 2 Loquere filiis Israël, et dices ad eos: Ego Dominus Deus vester: 3 juxta consuetudinem terræ Ægypti, in qua habitastis, non facietis: et juxta morem regionis Chanaan, ad quam ego introducturus sum vos, non agetis, nec in legitimis eorum ambulabitis. 4 Facietis judicia mea, et præcepta mea servabitis, et ambulabitis in eis. Ego Dominus Deus vester. 5 Custodite leges meas atque judicia, quæ faciens homo, vivet in eis. Ego Dominus. 6 Omnis homo ad proximam sanguinis sui non accedet, ut revelet turpitudinem ejus. Ego Dominus. 7 Turpitudinem patris tui et turpitudinem matris tuæ non discooperies: mater tua est: non revelabis turpitudinem ejus. 8 Turpitudinem uxoris patris tui non discooperies: turpitudo enim patris tui est. 9 Turpitudinem sororis tuæ ex patre sive ex matre, quæ domi vel foris genita est, non revelabis. 10 Turpitudinem filiæ filii tui vel neptis ex filia non revelabis: quia turpitudo tua est. 11 Turpitudinem filiæ uxoris patris tui, quam peperit patri tuo, et est soror tua, non revelabis. 12 Turpitudinem sororis patris tui non discooperies: quia caro est patris tui. 13 Turpitudinem sororis matris tuæ non revelabis, eo quod caro sit matris tuæ. 14 Turpitudinem patrui tui non revelabis, nec accedes ad uxorem ejus, quæ tibi affinitate conjungitur. 15 Turpitudinem nurus tuæ non revelabis, quia uxor filii tui est: nec discooperies ignominiam ejus. 16 Turpitudinem uxoris fratris tui non revelabis: quia turpitudo fratris tui est. 17 Turpitudinem uxoris tuæ et filiæ ejus non revelabis. Filiam filii ejus, et filiam filiæ illius non sumes, ut reveles ignominiam ejus: quia caro illius sunt, et talis coitus incestus est. 18 Sororem uxoris tuæ in pellicatum illius non accipies, nec revelabis turpitudinem ejus adhuc illa vivente. 19 Ad mulierem quæ patitur menstrua non accedes, nec revelabis fœditatem ejus. 20 Cum uxore proximi tui non coibis, nec seminis commistione maculaberis. 21 De semine tuo non dabis ut consecretur idolo Moloch, nec pollues nomen Dei tui. Ego Dominus. 22 Cum masculo non commiscearis coitu femineo, quia abominatio est. 23 Cum omni pecore non coibis, nec maculaberis cum eo. Mulier non succumbet jumento, nec miscebitur ei, quia scelus est. 24 Nec polluamini in omnibus his quibus contaminatæ sunt universæ gentes, quas ego ejiciam ante conspectum vestrum, 25 et quibus polluta est terra: cujus ego scelera visitabo, ut evomat habitatores suos. 26 Custodite legitima mea atque judicia, et non faciatis ex omnibus abominationibus istis, tam indigena quam colonus qui peregrinantur apud vos. 27 Omnes enim execrationes istas fecerunt accolæ terræ qui fuerunt ante vos, et polluerunt eam. 28 Cavete ergo ne et vos similiter evomat, cum paria feceritis, sicut evomuit gentem, quæ fuit ante vos. 29 Omnis anima, quæ fecerit de abominationibus his quippiam, peribit de medio populi sui. 30 Custodite mandata mea. Nolite facere quæ fecerunt hi qui fuerunt ante vos, et ne polluamini in eis. Ego Dominus Deus vester.
Levítico 18 Vulgata Clementina
Audio: Reina-Valera Antigua (RVA), leído por Joyfull · Sobre las grabaciones
Personas y lugares de este capítulo
Del árbol genealógico y los mapas bíblicos de este sitio (en inglés), solo donde esas guías citan este capítulo.
Personas
Moses
Drawn from the Nile, he led Israel out of Egypt and received God's Law.
Citado en la guía: Exodus 2–Deuteronomy 34
Referencias cruzadas (26)
Pasajes relacionados con cada versículo, del Treasury of Scripture Knowledge, tal como los reúnen y ordenan los lectores de OpenBible.info.
- 2 Éxodo 6:7; Levítico 11:44; Ezequiel 20:5; Levítico 20:7; Ezequiel 20:19–20
- 3 Levítico 20:23; Éxodo 23:24; Ezequiel 20:7–8; Ezequiel 23:8; 1 Pedro 4:2–4
- 4 Ezequiel 20:19; Levítico 18:2; Salmo 119:4; Juan 15:14; Ezequiel 36:27
- 5 Gálatas 3:12; Ezequiel 20:11; Romanos 10:5; Ezequiel 20:21; Ezequiel 20:13
- 6 Levítico 20:17–21; Levítico 18:7–19; Levítico 20:11–12
- 7 Levítico 20:11; Ezequiel 22:10; Levítico 20:14; Levítico 18:8–16
- 8 Levítico 20:11; 1 Corintios 5:1; Deuteronomio 22:30; Deuteronomio 27:20; Amós 2:7
- 9 Levítico 20:17; Deuteronomio 27:22; Ezequiel 22:11; 2 Samuel 13:11–14; Levítico 18:11
- 12 Levítico 20:19; Éxodo 6:20
- 14 Levítico 20:20
- 15 Levítico 20:12; Génesis 38:26; Ezequiel 22:11; Génesis 38:18–19
- 16 Levítico 20:21; Deuteronomio 25:5; Marcos 12:19; Mateo 22:24; Marcos 6:17
- 17 Levítico 20:14; Amós 2:7; Deuteronomio 27:23
- 18 Malaquías 2:15; Génesis 29:28; Génesis 30:15; Génesis 4:19; 1 Samuel 1:6–8
- 19 Levítico 15:24; Levítico 20:18; Ezequiel 22:10; Levítico 15:19; Ezequiel 18:6
- 20 Éxodo 20:14; Hebreos 13:4; 1 Corintios 6:9; Mateo 5:27–28; Levítico 20:10
- 21 Deuteronomio 12:31; Deuteronomio 18:10; Levítico 20:2–5; Levítico 19:12; Levítico 22:32
- 22 Levítico 20:13; 1 Corintios 6:9; Romanos 1:26–27; 1 Timoteo 1:10; Judas 7
- 23 Levítico 20:15–16; Éxodo 22:19; Levítico 20:12; Deuteronomio 27:21
- 24 Deuteronomio 18:12; Levítico 18:30; Levítico 20:22–23; Deuteronomio 12:31; 1 Corintios 3:17
- 25 Levítico 18:28; Levítico 20:22–23; Jeremías 2:7; Jeremías 9:9; Salmo 106:38
- 26 Levítico 18:5; Lucas 8:15; Lucas 11:28; Deuteronomio 12:32; Deuteronomio 4:1–2
- 27 Ezequiel 22:11; Deuteronomio 27:15; Ezequiel 16:50; 2 Crónicas 36:14; 1 Reyes 14:24
- 28 Levítico 18:25; Levítico 20:22; Apocalipsis 3:16; Ezequiel 36:17; Jeremías 9:19
- 29 Levítico 17:10; Levítico 20:6; Éxodo 12:15
- 30 Levítico 20:23; Deuteronomio 18:9–12; Levítico 22:9; Levítico 18:26–27; Levítico 18:2–4
Referencias cruzadas: OpenBible.info (CC BY), tomadas sobre todo del Treasury of Scripture Knowledge (dominio público). · Fuentes y licencias