1 Ante diem festum Paschæ, sciens Jesus quia venit hora ejus ut transeat ex hoc mundo ad Patrem: cum dilexisset suos, qui erant in mundo, in finem dilexit eos. 2 Et cœna facta, cum diabolus jam misisset in cor ut traderet eum Judas Simonis Iscariotæ: 3 sciens quia omnia dedit ei Pater in manus, et quia a Deo exivit, et ad Deum vadit: 4 surgit a cœna, et ponit vestimenta sua, et cum accepisset linteum, præcinxit se. 5 Deinde mittit aquam in pelvim, et cœpit lavare pedes discipulorum, et extergere linteo, quo erat præcinctus. 6 Venit ergo ad Simonem Petrum. Et dicit ei Petrus: Domine, tu mihi lavas pedes? 7 Respondit Jesus, et dixit ei: Quod ego facio, tu nescis modo: scies autem postea. 8 Dicit ei Petrus: Non lavabis mihi pedes in æternum. Respondit ei Jesus: Si non lavero te, non habebis partem mecum. 9 Dicit ei Simon Petrus: Domine, non tantum pedes meos, sed et manus, et caput. 10 Dicit ei Jesus: Qui lotus est, non indiget nisi ut pedes lavet, sed est mundus totus. Et vos mundi estis, sed non omnes. 11 Sciebat enim quisnam esset qui traderet eum; propterea dixit: Non estis mundi omnes. 12 Postquam ergo lavit pedes eorum, et accepit vestimenta sua, cum recubuisset iterum, dixit eis: Scitis quid fecerim vobis? 13 Vos vocatis me Magister et Domine, et bene dicitis: sum etenim. 14 Si ergo ego lavi pedes vestros, Dominus et Magister, et vos debetis alter alterius lavare pedes. 15 Exemplum enim dedi vobis, ut quemadmodum ego feci vobis, ita et vos faciatis. 16 Amen, amen dico vobis: non est servus major domino suo: neque apostolus major est eo qui misit illum. 17 Si hæc scitis, beati eritis si feceritis ea. 18 Non de omnibus vobis dico: ego scio quos elegerim; sed ut adimpleatur Scriptura: Qui manducat mecum panem, levabit contra me calcaneum suum. 19 Amodo dico vobis, priusquam fiat: ut cum factum fuerit, credatis quia ego sum. 20 Amen, amen dico vobis: qui accipit si quem misero, me accipit; qui autem me accipit, accipit eum qui me misit. 21 Cum hæc dixisset Jesus, turbatus est spiritu: et protestatus est, et dixit: Amen, amen dico vobis, quia unus ex vobis tradet me. 22 Aspiciebant ergo ad invicem discipuli, hæsitantes de quo diceret. 23 Erat ergo recumbens unus ex discipulis ejus in sinu Jesu, quem diligebat Jesus. 24 Innuit ergo huic Simon Petrus, et dixit ei: Quis est, de quo dicit? 25 Itaque cum recubuisset ille supra pectus Jesu, dicit ei: Domine, quis est? 26 Respondit Jesus: Ille est cui ego intinctum panem porrexero. Et cum intinxisset panem, dedit Judæ Simonis Iscariotæ. 27 Et post buccellam, introivit in eum Satanas. Et dixit ei Jesus: Quod facis, fac citius. 28 Hoc autem nemo scivit discumbentium ad quid dixerit ei. 29 Quidam enim putabant, quia loculos habebat Judas, quod dixisset ei Jesus: Eme ea quæ opus sunt nobis ad diem festum: aut egenis ut aliquid daret. 30 Cum ergo accepisset ille buccellam, exivit continuo. Erat autem nox. 31 Cum ergo exisset, dixit Jesus: Nunc clarificatus est Filius hominis, et Deus clarificatus est in eo. 32 Si Deus clarificatus est in eo, et Deus clarificabit eum in semetipso: et continuo clarificabit eum. 33 Filioli, adhuc modicum vobiscum sum. Quæretis me; et sicut dixi Judæis, quo ego vado, vos non potestis venire: et vobis dico modo. 34 Mandatum novum do vobis: ut diligatis invicem: sicut dilexi vos, ut et vos diligatis invicem. 35 In hoc cognoscent omnes quia discipuli mei estis, si dilectionem habueritis ad invicem. 36 Dicit ei Simon Petrus: Domine, quo vadis? Respondit Jesus: Quo ego vado non potes me modo sequi: sequeris autem postea. 37 Dicit ei Petrus: Quare non possum te sequi modo? animam meam pro te ponam. 38 Respondit ei Jesus: Animam tuam pro me pones? amen, amen dico tibi: non cantabit gallus, donec ter me neges.
Juan 13 Vulgata Clementina
Audio: Reina-Valera Antigua (RVA), leído por Joyfull · Sobre las grabaciones
Personas y lugares de este capítulo
Del árbol genealógico y los mapas bíblicos de este sitio (en inglés), solo donde esas guías citan este capítulo.
Personas
Simon
Named in John 6:71, 13:2 and 13:26 as the father of Judas Iscariot.
Citado en la guía: John 6:71; John 13:2; John 13:26
Referencias cruzadas (37)
Pasajes relacionados con cada versículo, del Treasury of Scripture Knowledge, tal como los reúnen y ordenan los lectores de OpenBible.info.
- 1 Juan 12:23; 1 Juan 4:19; Juan 13:34; Juan 13:3; Juan 16:28
- 2 Santiago 1:13–17; Hechos 5:3; Juan 6:70–71; Juan 13:26–27; Lucas 22:31
- 3 Juan 3:35; Mateo 11:27; Hebreos 1:2; Mateo 28:18; Juan 17:2
- 4 2 Corintios 8:9; Lucas 22:27; Lucas 12:37; Filipenses 2:6–8; Lucas 17:7
- 5 Lucas 7:44; Salmo 51:2; 1 Timoteo 5:10; Génesis 18:4; Génesis 19:2
- 6 Juan 1:27; Mateo 3:11–14; Lucas 5:8
- 7 Daniel 12:8; Juan 12:16; Juan 14:26; Santiago 5:7–11; Juan 13:10–12
- 8 Tito 3:5; Ezequiel 36:25; Hechos 22:16; Efesios 5:26; Hebreos 10:22
- 9 Salmo 51:2; Salmo 51:7; Salmo 26:6; 1 Pedro 3:21; Hebreos 10:22
- 10 Juan 15:3; 2 Corintios 7:1; 2 Corintios 5:17; Números 19:19–21; Efesios 5:26–27
- 11 Juan 13:26; Juan 13:18; Juan 13:21; Juan 13:2; Juan 2:25
- 12 Juan 13:7; Juan 13:4; Ezequiel 24:24; Ezequiel 24:19; Mateo 13:51
- 13 Lucas 6:46; 1 Corintios 12:3; Filipenses 2:11; Juan 11:28; Romanos 14:8–9
- 14 1 Pedro 5:5; Hechos 20:35; Romanos 12:16; Gálatas 5:13; Lucas 22:26–27
- 15 1 Juan 2:6; Mateo 11:29; 1 Pedro 2:21; 1 Pedro 3:17–18; Efesios 5:2
- 16 Lucas 6:40; Juan 15:20; Mateo 10:24–25; Juan 3:5; Juan 3:3
- 17 Lucas 11:28; Santiago 4:17; Santiago 1:25; Mateo 7:24–25; Ezequiel 36:27
- 18 Salmo 41:9; Mateo 26:23; Juan 17:12; Marcos 14:20; Juan 13:26
- 19 Isaías 43:10; Juan 14:29; Apocalipsis 1:17–18; Juan 16:4; Juan 8:23–24
- 20 Lucas 10:16; Lucas 9:48; Marcos 9:37; Mateo 25:40; Mateo 10:40–42
- 21 Mateo 26:21; Juan 13:18; Marcos 14:18; Juan 12:27; Hechos 1:16–17
- 22 Lucas 22:23; Marcos 14:19; Mateo 26:22; Génesis 42:1
- 23 Juan 19:26; Juan 20:2; Juan 21:20; Juan 21:7; Apocalipsis 1:16–18
- 24 Hechos 13:16; Hechos 12:17; Lucas 1:22; Lucas 5:7; Hechos 21:40
- 25 Juan 21:20; Génesis 44:4–12; Ester 7:5
- 26 Mateo 26:23; Juan 13:30; Lucas 22:21; Marcos 14:19–20; Juan 6:70–71
- 27 Lucas 22:3; Juan 13:2; Hechos 5:3; Mateo 12:45; Proverbios 1:16
- 29 Hechos 20:34–35; Juan 12:5–6; Efesios 4:28; Juan 13:1; Gálatas 2:10
- 30 Isaías 59:7; Proverbios 4:16; Romanos 3:15; Lucas 22:53; Job 24:13–15
- 31 1 Pedro 4:11; Juan 14:13; Juan 7:39; 1 Pedro 1:21; Juan 16:14
- 32 Apocalipsis 22:3; Apocalipsis 22:1; Juan 17:1; Juan 17:4–6; Juan 12:23
- 33 Juan 7:33–34; 1 Juan 2:1; Juan 16:16–22; Juan 8:21–24; Juan 12:35–36
- 34 Efesios 5:2; Levítico 19:18; Juan 15:17; 1 Pedro 1:22; 1 Juan 3:23
- 35 1 Juan 4:20–21; 1 Juan 2:10; 1 Juan 3:10–14; Juan 17:21; 1 Juan 2:5
- 36 2 Pedro 1:14; Juan 21:21–22; Juan 13:33; Juan 14:2; Juan 21:18–19
- 37 Hechos 20:24; Hechos 21:13; Juan 21:15; Marcos 14:27–31; Mateo 26:31–35
- 38 Lucas 22:34; Mateo 26:34; Marcos 14:30; Proverbios 16:18; Mateo 26:69–75
Referencias cruzadas: OpenBible.info (CC BY), tomadas sobre todo del Treasury of Scripture Knowledge (dominio público). · Fuentes y licencias
Lo que dijeron los Padres
Pasajes de los Padres de la Iglesia que comentan o citan este capítulo, tal como aparecen en la edición de Schaff (traducciones inglesas del siglo XIX, de dominio público). Los textos están en inglés.
Cómo se eligieron
«Comentario» es el comienzo de una homilía o exposición sobre este capítulo (homilías de san Juan Crisóstomo; tratados, sermones y comentarios a los Salmos de san Agustín). «Cita» es una frase en la que las notas de la propia edición identifican la cita de un versículo de este capítulo; solo se conserva si el texto coincide con el versículo. Solo se usan obras de autoría segura. Los Salmos siguen la numeración hebrea (Agustín usa la de los Setenta: su Salmo 50 es aquí el 51).
The Lord's Supper, as set forth in John, must, with His assistance, be unfolded in a becoming number of Lectures, and explained with all the ability He is pleased to grant us.
Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 7 (1888)
"Be ye imitators of me," said Paul, "as I also am of Christ." ( 1 Cor. xi. 1.) For on this account He took also flesh of our substance, that by means of it He might teach us virtue.
Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 14 (1889)
Now in the last days, when the fulness of the time of liberty had arrived, the Word Himself did by Himself "wash away the filth of the daughters of Zion," when He washed the disciples' feet with His own hands. For this is the end of the human race inheriting God; that as in the beginning, by means of our …
"The devil," saith the Scripture, "entered into the heart of Judas, that he should betray the Lord." One may say then, what have I done?
Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 6 (1888)
For so he too would have forbidden Him to wash his feet, but when he had heard, "What I do thou knowest not now, but thou shalt know hereafter," and "thou hast no part with me," he speedily withdrew from his determination, and went over to the contrary.
Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 10 (1888)