1 Nolite plures magistri fieri fratres mei, scientes quoniam majus judicium sumitis. 2 In multis enim offendimus omnes. Si quis in verbo non offendit, hic perfectus est vir: potest etiam freno circumducere totum corpus. 3 Si autem equis frena in ora mittimus ad consentiendum nobis, et omne corpus illorum circumferimus. 4 Ecce et naves, cum magnæ sint, et a ventis validis minentur, circumferuntur a modico gubernaculo ubi impetus dirigentis voluerit. 5 Ita et lingua modicum quidem membrum est, et magna exaltat. Ecce quantus ignis quam magnam silvam incendit ! 6 Et lingua ignis est, universitas iniquitatis. Lingua constituitur in membris nostris, quæ maculat totum corpus, et inflammat rotam nativitatis nostræ inflammata a gehenna. 7 Omnis enim natura bestiarum, et volucrum, et serpentium, et ceterorum domantur, et domita sunt a natura humana: 8 linguam autem nullus hominum domare potest: inquietum malum, plena veneno mortifero. 9 In ipsa benedicimus Deum et Patrem: et in ipsa maledicimus homines, qui ad similitudinem Dei facti sunt. 10 Ex ipso ore procedit benedictio et maledictio. Non oportet, fratres mei, hæc ita fieri. 11 Numquid fons de eodem foramine emanat dulcem et amaram aquam? 12 Numquid potest, fratres mei, ficus uvas facere, aut vitis ficus? Sic neque salsa dulcem potest facere aquam. 13 Quis sapiens et disciplinatus inter vos? Ostendat ex bona conversatione operationem suam in mansuetudine sapientiæ. 14 Quod si zelum amarum habetis, et contentiones sint in cordibus vestris: nolite gloriari, et mendaces esse adversus veritatem: 15 non est enim ista sapientia desursum descendens: sed terrena, animalis, diabolica. 16 Ubi enim zelus et contentio, ibi inconstantia et omne opus pravum. 17 Quæ autem desursum est sapientia, primum quidem pudica est, deinde pacifica, modesta, suadibilis, bonus consentiens, plena misericordia et fructibus bonis, non judicans, sine simulatione. 18 Fructus autem justitiæ, in pace seminatur, facientibus pacem.
Santiago 3 Vulgata Clementina
Audio: Reina-Valera Antigua (RVA), leído por Joyfull · Sobre las grabaciones
Referencias cruzadas (16)
Pasajes relacionados con cada versículo, del Treasury of Scripture Knowledge, tal como los reúnen y ordenan los lectores de OpenBible.info.
- 1 1 Timoteo 1:7; Lucas 12:47–48; 1 Pedro 5:3; Mateo 23:13; 1 Corintios 12:28
- 2 Santiago 1:26; Proverbios 13:3; 1 Pedro 3:10; Mateo 12:37; Salmo 34:13
- 3 Salmo 32:9; Salmo 39:1; Santiago 1:26; 2 Reyes 19:28
- 4 Mateo 8:24; Salmo 107:25–27; Hechos 27:14–38
- 5 Proverbios 18:21; Proverbios 12:18; Jeremías 9:3–8; Proverbios 15:2; Salmo 17:10
- 6 Salmo 120:2–3; Proverbios 16:27; Marcos 7:15; Mateo 15:11–20; Proverbios 15:1
- 8 Romanos 3:13; Salmo 140:3; Salmo 55:21; Santiago 3:6; Salmo 57:4
- 9 Salmo 10:7; Génesis 1:26–27; Génesis 9:6; Salmo 62:4; Salmo 59:12
- 10 Romanos 12:14; 1 Pedro 3:9; 1 Corintios 3:3; Salmo 50:16–20; 1 Timoteo 5:13
- 12 Lucas 6:43–44; Mateo 12:33; Mateo 7:16–20; Jeremías 2:21; Romanos 11:16–18
- 13 Gálatas 5:23; Santiago 3:17; Mateo 5:5; Colosenses 3:12; 1 Pedro 2:12
- 14 Santiago 3:16; 1 Corintios 13:4; Filipenses 2:3; 1 Corintios 3:3; Romanos 13:13
- 15 Santiago 3:17; Santiago 1:17; 1 Corintios 3:19; Filipenses 3:19; 1 Corintios 2:14
- 16 Santiago 3:14; 1 Corintios 3:3; 1 Corintios 14:33; 1 Juan 3:12; Gálatas 5:20
- 17 Gálatas 5:22–23; Proverbios 2:6; 1 Corintios 13:4–7; Santiago 3:15; Romanos 12:9
- 18 Mateo 5:9; Oseas 10:12; Filipenses 1:11; Isaías 32:16–17; Gálatas 6:8
Referencias cruzadas: OpenBible.info (CC BY), tomadas sobre todo del Treasury of Scripture Knowledge (dominio público). · Fuentes y licencias
Lo que dijeron los Padres
Pasajes de los Padres de la Iglesia que comentan o citan este capítulo, tal como aparecen en la edición de Schaff (traducciones inglesas del siglo XIX, de dominio público). Los textos están en inglés.
Cómo se eligieron
«Comentario» es el comienzo de una homilía o exposición sobre este capítulo (homilías de san Juan Crisóstomo; tratados, sermones y comentarios a los Salmos de san Agustín). «Cita» es una frase en la que las notas de la propia edición identifican la cita de un versículo de este capítulo; solo se conserva si el texto coincide con el versículo. Solo se usan obras de autoría segura. Los Salmos siguen la numeración hebrea (Agustín usa la de los Setenta: su Salmo 50 es aquí el 51).
"I have washed my feet; how shall I defile them?" At times I read and hear: "My brethren, be not many masters, seeing that ye shall receive the greater condemnation: for in many things we offend all." "I have washed my feet; how shall I defile them?" But see, I rise and open.
Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 7 (1888)