Saltar al texto

Romanos · Vulgata Clementina

Romanos 11 Vulgata Clementina

Read in English
Sobre VUL
  • Católica
  • AT: Vulgata latina
  • NT: Vulgata latina
  • Católico (73 libros)
  • Lengua original
  • 1598
  • Dominio público

Audio: Reina-Valera Antigua (RVA), leído por Joyfull · Sobre las grabaciones

1 Dico ergo: Numquid Deus repulit populum suum? Absit. Nam et ego Israëlita sum ex semine Abraham, de tribu Benjamin: 2 non repulit Deus plebem suam, quam præscivit. An nescitis in Elia quid dicit Scriptura? quemadmodum interpellat Deum adversum Israël: 3 Domine, prophetas tuos occiderunt, altaria tua suffoderunt: et ego relictus sum solus, et quærunt animam meam. 4 Sed quid dicit illi divinum responsum? Reliqui mihi septem millia virorum, qui non curvaverunt genua ante Baal. 5 Sic ergo et in hoc tempore reliquiæ secundum electionem gratiæ salvæ factæ sunt. 6 Si autem gratia, jam non ex operibus: alioquin gratia jam non est gratia. 7 Quid ergo? Quod quærebat Israël, hoc non est consecutus: electio autem consecuta est: ceteri vero excæcati sunt: 8 sicut scriptum est: Dedit illis Deus spiritum compunctionis: oculos ut non videant, et aures ut non audiant, usque in hodiernum diem. 9 Et David dicit: Fiat mensa eorum in laqueum, et in captionem, et in scandalum, et in retributionem illis. 10 Obscurentur oculi eorum ne videant: et dorsum eorum semper incurva. 11 Dico ergo: Numquid sic offenderunt ut caderent? Absit. Sed illorum delicto, salus est gentibus ut illos æmulentur. 12 Quod si delictum illorum divitiæ sunt mundi, et diminutio eorum divitiæ gentium: quanto magis plenitudo eorum? 13 Vobis enim dico gentibus: Quamdiu quidem ego sum gentium Apostolus, ministerium meum honorificabo, 14 si quomodo ad æmulandum provocem carnem meam, et salvos faciam aliquos ex illis. 15 Si enim amissio eorum, reconciliatio est mundi: quæ assumptio, nisi vita ex mortuis? 16 Quod si delibatio sancta est, et massa: et si radix sancta, et rami. 17 Quod si aliqui ex ramis fracti sunt, tu autem cum oleaster esses, insertus es in illis, et socius radicis, et pinguedinis olivæ factus es, 18 noli gloriari adversus ramos. Quod si gloriaris: non tu radicem portas, sed radix te. 19 Dices ergo: Fracti sunt rami ut ego inserar. 20 Bene: propter incredulitatem fracti sunt. Tu autem fide stas: noli altum sapere, sed time. 21 Si enim Deus naturalibus ramis non pepercit: ne forte nec tibi parcat. 22 Vide ergo bonitatem, et severitatem Dei: in eos quidem qui ceciderunt, severitatem: in te autem bonitatem Dei, si permanseris in bonitate, alioquin et tu excideris. 23 Sed et illi, si non permanserint in incredulitate, inserentur: potens est enim Deus iterum inserere illos. 24 Nam si tu ex naturali excisus es oleastro, et contra naturam insertus es in bonam olivam: quanto magis ii qui secundum naturam inserentur suæ olivæ? 25 Nolo enim vos ignorare, fratres, mysterium hoc (ut non sitis vobis ipsis sapientes), quia cæcitas ex parte contigit in Israël, donec plenitudo gentium intraret, 26 et sic omnis Israël salvus fieret, sicut scriptum est: Veniet ex Sion, qui eripiat, et avertat impietatem a Jacob. 27 Et hoc illis a me testamentum: cum abstulero peccata eorum. 28 Secundum Evangelium quidem, inimici propter vos: secundum electionem autem, carissimi propter patres. 29 Sine pœnitentia enim sunt dona et vocatio Dei. 30 Sicut enim aliquando et vos non credidistis Deo, nunc autem misericordiam consecuti estis propter incredulitatem illorum: 31 ita et isti nunc non crediderunt in vestram misericordiam: ut et ipsi misericordiam consequantur. 32 Conclusit enim Deus omnia in incredulitate, ut omnium misereatur. 33 O altitudo divitiarum sapientiæ, et scientiæ Dei: quam incomprehensibilia sunt judicia ejus, et investigabiles viæ ejus ! 34 Quis enim cognovit sensum Domini? aut quis consiliarius ejus fuit? 35 aut quis prior dedit illi, et retribuetur ei? 36 Quoniam ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia: ipsi gloria in sæcula. Amen.

Referencias cruzadas (36)

Pasajes relacionados con cada versículo, del Treasury of Scripture Knowledge, tal como los reúnen y ordenan los lectores de OpenBible.info.

  1. 1 2 Corintios 11:22; 1 Samuel 12:22; Jeremías 33:24–26; Filipenses 3:5; Hechos 26:4
  2. 2 Salmo 94:14; Romanos 8:29–30; 1 Pedro 1:2; Hechos 3:17; Números 16:15
  3. 3 1 Reyes 19:10–18; 1 Reyes 18:13; Nehemías 9:26; Jeremías 2:30; 1 Reyes 18:4
  4. 4 1 Reyes 19:18; Números 25:3; Sofonías 1:4; 2 Reyes 10:19–20; Jueces 2:13
  5. 5 Romanos 9:27; Efesios 1:5–6; Romanos 9:11; Romanos 11:6–7; Romanos 11:28
  6. 6 Gálatas 2:21; 2 Timoteo 1:9; Tito 3:5; Romanos 3:27–28; Romanos 4:4–5
  7. 7 Romanos 9:18; Romanos 11:5; 2 Corintios 4:4; Romanos 11:25; Romanos 9:31–32
  8. 8 Deuteronomio 29:4; Isaías 29:10; Ezequiel 12:2; Jeremías 5:21; 2 Corintios 3:14–15
  9. 9 Salmo 69:22–23; Salmo 28:4; Deuteronomio 32:13–15; Isaías 59:18; 1 Timoteo 6:17–19
  10. 10 Salmo 69:23; Deuteronomio 28:64–68; 2 Pedro 2:4; Romanos 11:8; Romanos 1:21
  11. 11 Hechos 13:46–48; Romanos 11:31; Romanos 10:19; Romanos 11:12; Romanos 11:14
  12. 12 Romanos 11:25; Colosenses 1:27; Romanos 11:15; Isaías 11:11–12:6; Efesios 3:8
  13. 13 Hechos 9:15; 2 Timoteo 1:11–12; Romanos 15:16–19; Gálatas 1:16; 1 Timoteo 2:7
  14. 14 1 Corintios 7:16; 1 Timoteo 4:16; Romanos 9:3; Tito 3:5; 1 Timoteo 2:4
  15. 15 Efesios 1:10; Romanos 5:10–11; Lucas 15:24; Romanos 11:11–12; 2 Corintios 5:18–20
  16. 16 Proverbios 3:9; Ezequiel 44:30; Santiago 1:18; Jeremías 2:21; Números 15:17–21
  17. 17 Efesios 2:11–13; Efesios 3:6; Jeremías 11:16; Juan 15:2; Salmo 52:8
  18. 18 1 Corintios 10:12; Romanos 11:20; Romanos 3:27; Efesios 2:19–20; Juan 10:16
  19. 19 Romanos 11:23–24; Romanos 11:17; Romanos 11:11–12
  20. 20 Romanos 12:16; 2 Corintios 1:24; 1 Corintios 10:12; Filipenses 2:12; 1 Pedro 1:17
  21. 21 Jeremías 49:12; 2 Pedro 2:4–9; Jeremías 25:29; Romanos 8:32; Judas 5
  22. 22 Hebreos 3:14; Hebreos 3:6; 1 Corintios 15:2; Juan 15:2; Apocalipsis 2:5
  23. 23 2 Corintios 3:16; Zacarías 12:10; Mateo 23:39
  24. 24 Romanos 11:17–18
  25. 25 Lucas 21:24; 2 Corintios 3:14–16; Romanos 16:25; Romanos 12:16; Zacarías 8:20–23
  26. 26 Isaías 59:20; Jeremías 31:31–37; Salmo 14:7; Oseas 3:5; Zacarías 10:6–12
  27. 27 Jeremías 31:31–34; Isaías 59:21; Jeremías 32:38–40; Ezequiel 36:25–29; Isaías 43:25
  28. 28 Deuteronomio 10:15; Deuteronomio 7:7–8; Mateo 21:43; Romanos 11:7; Romanos 9:5
  29. 29 Números 23:19; Hebreos 7:21; Malaquías 3:6; Romanos 8:28; Oseas 13:14
  30. 30 Colosenses 3:7; Efesios 2:1–2; 1 Corintios 7:25; Romanos 11:31; Tito 3:3–7
  31. 31 Romanos 11:25; Romanos 11:15; Romanos 10:16
  32. 32 Gálatas 3:22; Romanos 3:9; 1 Timoteo 2:4–6; Romanos 3:22; Juan 1:7
  33. 33 Job 5:9; Job 11:7–9; Salmo 92:5; Colosenses 2:2–3; Romanos 2:4
  34. 34 Isaías 40:13; 1 Corintios 2:16; Job 15:8; Job 36:22; Jeremías 23:18
  35. 35 Job 41:11; Job 35:7; 1 Corintios 4:7
  36. 36 Colosenses 1:15–17; 1 Corintios 8:6; Hebreos 2:10; 1 Timoteo 1:17; Romanos 16:27

Referencias cruzadas: OpenBible.info (CC BY), tomadas sobre todo del Treasury of Scripture Knowledge (dominio público). · Fuentes y licencias

Lo que dijeron los Padres

Pasajes de los Padres de la Iglesia que comentan o citan este capítulo, tal como aparecen en la edición de Schaff (traducciones inglesas del siglo XIX, de dominio público). Los textos están en inglés.

Cómo se eligieron

«Comentario» es el comienzo de una homilía o exposición sobre este capítulo (homilías de san Juan Crisóstomo; tratados, sermones y comentarios a los Salmos de san Agustín). «Cita» es una frase en la que las notas de la propia edición identifican la cita de un versículo de este capítulo; solo se conserva si el texto coincide con el versículo. Solo se usan obras de autoría segura. Los Salmos siguen la numeración hebrea (Agustín usa la de los Setenta: su Salmo 50 es aquí el 51).

  1. Comentario 11:7 John Chrysostom, Homilies on Romans (Homily XIX)

    He had said that God did not cast off His people; and to show in what sense He had not cast them off, he takes refuge in the Prophets again.

    Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 11 (1889)

  2. Cita 11:16 Irenaeus of Lyons, Against Heresies (Book I, Chapter VIII)

    And that the Saviour received first-fruits of those whom He was to save, Paul declared when he said, "And if the first-fruits be holy, the lump is also holy," teaching that the expression "first-fruits" denoted that which is spiritual, but that "the lump" meant us, that is, the animal Church, the lump of which they say He assumed, and blended …

    Leer en contexto · Ante-Nicene Fathers, vol. 1 (1885)

  3. Cita 11:33 Augustine of Hippo, Confessions (Book IV, Chapters IV–VII)

    What was it that Thou didst then, O my God, and how unsearchable are the depths of Thy judgments! For when, sore sick of a fever, he long lay unconscious in a death-sweat, and all despaired of his recovery, he was baptized without his knowledge; myself meanwhile little caring, presuming that his soul would retain rather what it had imbibed …

    Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 1 (1886)

  4. Cita 11:28 John Chrysostom, Homilies on the Gospel of Matthew (Homily IX)

    "But yet Paul," one may say, "allows them, saying on this wise, As touching the election, they are beloved for the fathers' sake.'" But tell me, when, and of what things was he discoursing, and to whom?

    Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 10 (1888)

  5. Cita 11:24 Cyril of Jerusalem, Catechetical Lectures (First Catechetical Lecture)

    Thou art transplanted henceforth among the spiritual olive-trees, being grafted from the wild into the good olive-tree, from sins into righteousness, from pollutions into purity.

    Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 2, vol. 7 (1894)