Saltar al texto

Santiago · Vulgata Clementina

Santiago 5 Vulgata Clementina

Read in English
Sobre VUL
  • Católica
  • AT: Vulgata latina
  • NT: Vulgata latina
  • Católico (73 libros)
  • Lengua original
  • 1598
  • Dominio público

Audio: Reina-Valera Antigua (RVA), leído por Joyfull · Sobre las grabaciones

1 Agite nunc divites, plorate ululantes in miseriis vestris, quæ advenient vobis. 2 Divitiæ vestræ putrefactæ sunt, et vestimenta vestra a tineis comesta sunt. 3 Aurum et argentum vestrum æruginavit: et ærugo eorum in testimonium vobis erit, et manducabit carnes vestras sicut ignis. Thesaurizastis vobis iram in novissimis diebus. 4 Ecce merces operariorum, qui messuerunt regiones vestras, quæ fraudata est a vobis, clamat: et clamor eorum in aures Domini sabbaoth introivit. 5 Epulati estis super terram, et in luxuriis enutristis corda vestra in die occisionis. 6 Addixistis, et occidistis justum, et non resistit vobis. 7 Patientes igitur estote, fratres, usque ad adventum Domini. Ecce agricola exspectat pretiosum fructum terræ, patienter ferens donec accipiat temporaneum et serotinum. 8 Patientes igitur estote et vos, et confirmate corda vestra: quoniam adventus Domini appropinquavit. 9 Nolite ingemiscere, fratres, in alterutrum, ut non judicemini. Ecce judex ante januam assistit. 10 Exemplum accipite, fratres, exitus mali, laboris, et patientiæ, prophetas qui locuti sunt in nomine Domini. 11 Ecce beatificamus eos qui sustinuerunt. Sufferentiam Job audistis, et finem Domini vidistis, quoniam misericors Dominus est, et miserator. 12 Ante omnia autem, fratres mei, nolite jurare, neque per cælum, neque per terram, neque aliud quodcumque juramentum. Sit autem sermo vester: Est, est: Non, non: ut non sub judicio decidatis. 13 Tristatur aliquis vestrum? oret. Æquo animo est? psallat. 14 Infirmatur quis in vobis? inducat presbyteros ecclesiæ, et orent super eum, ungentes eum oleo in nomine Domini: 15 et oratio fidei salvabit infirmum, et alleviabit eum Dominus: et si in peccatis sit, remittentur ei. 16 Confitemini ergo alterutrum peccata vestra, et orate pro invicem ut salvemini: multum enim valet deprecatio justi assidua. 17 Elias homo erat similis nobis passibilis: et oratione oravit ut non plueret super terram, et non pluit annos tres, et menses sex. 18 Et rursum oravit: et cælum dedit pluviam, et terra dedit fructum suum. 19 Fratres mei, si quis ex vobis erraverit a veritate, et converterit quis eum: 20 scire debet quoniam qui converti fecerit peccatorem ab errore viæ suæ, salvabit animam ejus a morte, et operiet multitudinem peccatorum.

Referencias cruzadas (20)

Pasajes relacionados con cada versículo, del Treasury of Scripture Knowledge, tal como los reúnen y ordenan los lectores de OpenBible.info.

  1. 1 Proverbios 11:28; 1 Timoteo 6:9–10; Proverbios 11:4; Santiago 1:11; Lucas 6:24–25
  2. 2 Mateo 6:19–20; Job 13:28; Lucas 12:33; Isaías 50:9; Isaías 51:8
  3. 3 Romanos 2:5; Santiago 5:7–8; Apocalipsis 21:8; Apocalipsis 20:15; Isaías 2:2
  4. 4 Levítico 19:13; Jeremías 22:13; Deuteronomio 24:14–15; Romanos 9:29; Malaquías 3:5
  5. 5 1 Timoteo 5:6; Lucas 16:25; Lucas 16:19; Apocalipsis 19:17–18; Amós 6:1
  6. 6 1 Pedro 2:22–23; Juan 19:9–11; Mateo 5:39; Hechos 8:32; Isaías 53:7
  7. 7 Hebreos 12:1–3; Santiago 5:8–9; Joel 2:23; Gálatas 6:9; Deuteronomio 11:14
  8. 8 Santiago 5:9; Gálatas 5:22; Salmo 37:7; 1 Pedro 4:7; Salmo 27:14
  9. 9 Levítico 19:18; 1 Corintios 4:5; Santiago 4:11; Gálatas 5:14; Mateo 7:1–2
  10. 10 Hebreos 11:32–38; Mateo 5:11–12; Hebreos 13:7; 1 Tesalonicenses 2:14–15; Hechos 7:52
  11. 11 Santiago 1:12; Éxodo 34:6; Job 1:21–22; Isaías 55:6–7; Mateo 5:10–11
  12. 12 Mateo 5:33–37; Mateo 23:16–22; 2 Corintios 1:17–20
  13. 13 Salmo 50:15; Jonás 2:2; Efesios 5:19; Hechos 16:24–25; Apocalipsis 19:1–6
  14. 14 Marcos 6:13; Hechos 28:8; Marcos 16:18; 2 Reyes 5:11; Hechos 9:40
  15. 15 1 Juan 5:14–16; Santiago 5:13; Santiago 5:16; Santiago 1:6; Mateo 21:21–22
  16. 16 Jeremías 29:12–13; Proverbios 15:29; Mateo 21:22; Salmo 34:15; Juan 9:31
  17. 17 1 Reyes 17:1; Lucas 4:25; 1 Reyes 18:1; Apocalipsis 11:6; Hechos 14:15
  18. 18 1 Reyes 18:42–45; Jeremías 14:22; 1 Reyes 18:18; Hechos 14:17
  19. 19 Gálatas 6:1; Mateo 18:15; Santiago 5:20; Judas 22–23; Lucas 22:32
  20. 20 1 Pedro 4:8; Proverbios 10:12; 1 Timoteo 4:16; Proverbios 11:30; Romanos 11:14

Referencias cruzadas: OpenBible.info (CC BY), tomadas sobre todo del Treasury of Scripture Knowledge (dominio público). · Fuentes y licencias

Lo que dijeron los Padres

Pasajes de los Padres de la Iglesia que comentan o citan este capítulo, tal como aparecen en la edición de Schaff (traducciones inglesas del siglo XIX, de dominio público). Los textos están en inglés.

Cómo se eligieron

«Comentario» es el comienzo de una homilía o exposición sobre este capítulo (homilías de san Juan Crisóstomo; tratados, sermones y comentarios a los Salmos de san Agustín). «Cita» es una frase en la que las notas de la propia edición identifican la cita de un versículo de este capítulo; solo se conserva si el texto coincide con el versículo. Solo se usan obras de autoría segura. Los Salmos siguen la numeración hebrea (Agustín usa la de los Setenta: su Salmo 50 es aquí el 51).

  1. Cita 5:16 Augustine of Hippo, Tractates on the Gospel of John (Chapter XIII — 10-15)

    Let us listen to the Apostle James, who states this precept with the greatest clearness when he says, "Confess your faults one to another, and pray one for another." For of this also the Lord gave us the example.

    Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 7 (1888)

  2. Cita 5:19 John Chrysostom, Homilies on Hebrews (Homily IX)

    Also, the converting our brethren from their wandering. For, it is said, "Go thou, and convert thy brethren, that thy sins may be forgiven thee." And from one's being in close relations with the priests, "and if," it is said, "a man hath committed sins it shall be forgiven him." ( Jas.

    Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 14 (1889)