1 Factum est autem in sabbato secundo, primo, cum transiret per sata, vellebant discipuli ejus spicas, et manducabant confricantes manibus. 2 Quidam autem pharisæorum, dicebant illis: Quid facitis quod non licet in sabbatis? 3 Et respondens Jesus ad eos, dixit: Nec hoc legistis quod fecit David, cum esurisset ipse, et qui cum illo erant? 4 quomodo intravit in domum Dei, et panes propositionis sumpsit, et manducavit, et dedit his qui cum ipso erant: quos non licet manducare nisi tantum sacerdotibus? 5 Et dicebat illis: Quia dominus est Filius hominis etiam sabbati. 6 Factum est autem in alio sabbato, ut intraret in synagogam, et doceret. Et erat ibi homo, et manus ejus dextra erat arida. 7 Observabant autem scribæ et pharisæi si in sabbato curaret, ut invenirent unde accusarent eum. 8 Ipse vero sciebat cogitationes eorum: et ait homini qui habebat manum aridam: Surge, et sta in medium. Et surgens stetit. 9 Ait autem ad illos Jesus: Interrogo vos si licet sabbatis benefacere, an male: animam salvam facere, an perdere? 10 Et circumspectis omnibus dixit homini: Extende manum tuam. Et extendit: et restituta est manus ejus. 11 Ipsi autem repleti sunt insipientia, et colloquebantur ad invicem, quidnam facerent Jesu. 12 Factum est autem in illis diebus, exiit in montem orare, et erat pernoctans in oratione Dei. 13 Et cum dies factus esset, vocavit discipulos suos: et elegit duodecim ex ipsis (quos et apostolos nominavit): 14 Simonem, quem cognominavit Petrum, et Andream fratrem ejus, Jacobum, et Joannem, Philippum, et Bartholomæum, 15 Matthæum, et Thomam, Jacobum Alphæi, et Simonem, qui vocatur Zelotes, 16 et Judam Jacobi, et Judam Iscariotem, qui fuit proditor. 17 Et descendens cum illis, stetit in loco campestri, et turba discipulorum ejus, et multitudo copiosa plebis ab omni Judæa, et Jerusalem, et maritima, et Tyri, et Sidonis, 18 qui venerant ut audirent eum, et sanarentur a languoribus suis. Et qui vexabantur a spiritibus immundis, curabantur. 19 Et omnis turba quærebat eum tangere: quia virtus de illo exibat, et sanabat omnes. 20 Et ipse elevatis oculis in discipulis suis, dicebat: Beati pauperes, quia vestrum est regnum Dei. 21 Beati qui nunc esuritis, quia saturabimini. Beati qui nunc fletis, quia ridebitis. 22 Beati eritis cum vos oderint homines, et cum separaverint vos, et exprobraverint, et ejicerint nomen vestrum tamquam malum propter Filium hominis. 23 Gaudete in illa die, et exsultate: ecce enim merces vestra multa est in cælo: secundum hæc enim faciebant prophetis patres eorum. 24 Verumtamen væ vobis divitibus, quia habetis consolationem vestram. 25 Væ vobis, qui saturati estis: quia esurietis. Væ vobis, qui ridetis nunc: quia lugebitis et flebitis. 26 Væ cum benedixerint vobis homines: secundum hæc enim faciebant pseudoprophetis patres eorum. 27 Sed vobis dico, qui auditis: diligite inimicos vestros, benefacite his qui oderunt vos. 28 Benedicite maledicentibus vobis, et orate pro calumniantibus vos. 29 Et qui te percutit in maxillam, præbe et alteram. Et ab eo qui aufert tibi vestimentum, etiam tunicam noli prohibere. 30 Omni autem petenti te, tribue: et qui aufert quæ tua sunt, ne repetas. 31 Et prout vultis ut faciant vobis homines, et vos facite illis similiter. 32 Et si diligitis eos qui vos diligunt, quæ vobis est gratia? nam et peccatores diligentes se diligunt. 33 Et si benefeceritis his qui vobis benefaciunt, quæ vobis est gratia? siquidem et peccatores hoc faciunt. 34 Et si mutuum dederitis his a quibus speratis recipere, quæ gratia est vobis? nam et peccatores peccatoribus fœnerantur, ut recipiant æqualia. 35 Verumtamen diligite inimicos vestros: benefacite, et mutuum date, nihil inde sperantes: et erit merces vestra multa, et eritis filii Altissimi, quia ipse benignus est super ingratos et malos. 36 Estote ergo misericordes sicut et Pater vester misericors est. 37 Nolite judicare, et non judicabimini: nolite condemnare, et non condemnabimini. Dimitte, et dimittemini. 38 Date, et dabitur vobis: mensuram bonam, et confertam, et coagitatam, et supereffluentem dabunt in sinum vestrum. Eadem quippe mensura, qua mensi fueritis, remetietur vobis. 39 Dicebat autem illis et similitudinem: Numquid potest cæcus cæcum ducere? nonne ambo in foveam cadunt? 40 Non est discipulus super magistrum: perfectus autem omnis erit, si sit sicut magister ejus. 41 Quid autem vides festucam in oculo fratris tui, trabem autem, quæ in oculo tuo est, non consideras? 42 aut quomodo potes dicere fratri tuo: Frater, sine ejiciam festucam de oculo tuo: ipse in oculo tuo trabem non videns? Hypocrita, ejice primum trabem de oculo tuo: et tunc perspicies ut educas festucam de oculo fratris tui. 43 Non est enim arbor bona, quæ facit fructus malos: neque arbor mala, faciens fructum bonum. 44 Unaquæque enim arbor de fructu suo cognoscitur. Neque enim de spinis colligunt ficus: neque de rubo vindemiant uvam. 45 Bonus homo de bono thesauro cordis sui profert bonum: et malus homo de malo thesauro profert malum. Ex abundantia enim cordis os loquitur. 46 Quid autem vocatis me Domine, Domine: et non facitis quæ dico? 47 Omnis qui venit ad me, et audit sermones meos, et facit eos, ostendam vobis cui similis sit: 48 similis est homini ædificanti domum, qui fodit in altum, et posuit fundamentum super petram: inundatione autem facta, illisum est flumen domui illi, et non potuit eam movere: fundata enim erat super petram. 49 Qui autem audit, et non facit, similis est homini ædificanti domum suam super terram sine fundamento: in quam illisus est fluvius, et continuo cecidit: et facta est ruina domus illius magna.
Lucas 6 Vulgata Clementina
Audio: Reina-Valera Antigua (RVA), leído por Joyfull · Sobre las grabaciones
Personas y lugares de este capítulo
Del árbol genealógico y los mapas bíblicos de este sitio (en inglés), solo donde esas guías citan este capítulo.
Personas
Bartholomew
Listed among the Twelve after Philip in Matthew 10:3, Mark 3:18 and Luke 6:14; the Gospels say nothing more of him by that name.
Citado en la guía: Matthew 10:3; Mark 3:18; Luke 6:14
James
One of the Twelve, named son of Alphaeus in every list of the apostles.
Citado en la guía: Matthew 10:3; Mark 3:18; Luke 6:15
Judas Iscariot
One of the Twelve, son of Simon Iscariot, who betrayed Jesus.
Citado en la guía: Matthew 10:4; Mark 3:19; Luke 6:16
Simon the Zealot
One of the Twelve, called the Zealot, listed next to Judas Iscariot in each list.
Citado en la guía: Matthew 10:4; Mark 3:18; Luke 6:15
Thaddaeus
Listed as Thaddaeus in Matthew 10:3 and Mark 3:18 (Lebbaeus in some KJV readings) and as Judas son of James in Luke 6:16 in the same place among the Twelve; John 14:22 names a…
Citado en la guía: Matthew 10:3; Mark 3:18; Luke 6:16
Referencias cruzadas (48)
Pasajes relacionados con cada versículo, del Treasury of Scripture Knowledge, tal como los reúnen y ordenan los lectores de OpenBible.info.
- 1 Deuteronomio 23:25; Marcos 2:23–28; Mateo 12:1–8; Levítico 23:7; Éxodo 12:15
- 2 Mateo 12:2; Juan 5:16; Éxodo 35:2; Juan 9:14–16; Juan 5:9–11
- 3 1 Samuel 21:3–6; Marcos 2:25–26; Mateo 12:3–5; Mateo 21:16; Marcos 12:26
- 4 Levítico 24:5–9
- 5 Marcos 2:27; Apocalipsis 1:10; Marcos 9:7; Mateo 11:5–8
- 6 Marcos 3:1–6; Mateo 12:9–14; Mateo 4:23; Juan 5:3; Lucas 4:31
- 7 Lucas 20:20; Salmo 38:12; Salmo 37:32–33; Marcos 3:2; Juan 9:26–29
- 8 Isaías 42:4; Mateo 9:4; Apocalipsis 2:23; Filipenses 1:28; 1 Pedro 4:1
- 9 Marcos 3:4; Mateo 12:12–13; Lucas 14:3; Juan 7:19–23; Lucas 9:56
- 10 Marcos 3:5; Éxodo 4:6–7; 1 Reyes 13:6; Salmo 107:20; Juan 5:8
- 11 Salmo 2:1–2; Hechos 5:33; Eclesiastés 9:3; Mateo 21:45; Juan 11:47
- 12 Hebreos 5:7; Marcos 6:46; Marcos 1:35; Marcos 14:34–36; Mateo 14:23–25
- 13 Marcos 3:13–19; Apocalipsis 21:14; Marcos 6:7; Mateo 9:36–10:4; Efesios 4:11
- 14 Hechos 1:13; Mateo 4:21; Juan 1:40–42; 2 Pedro 1:1; Juan 21:15–24
- 15 Mateo 9:9; Hechos 1:13; Marcos 3:18; Mateo 10:3–4; Gálatas 2:9
- 16 Juan 6:70–71; Judas 1; Mateo 27:3–5; Juan 14:22; Mateo 26:14–16
- 17 Mateo 11:21; Salmo 107:17–20; Mateo 14:14; Marcos 3:7–12; Mateo 12:15
- 18 Mateo 15:22; Mateo 17:15; Hechos 5:16
- 19 Mateo 14:36; Marcos 3:10; Hechos 5:15–16; Marcos 6:56; Marcos 5:30
- 20 Santiago 2:5; Lucas 6:20–24; 2 Corintios 8:9; Lucas 12:32; Mateo 25:34
- 21 Juan 6:35; Santiago 1:12; Mateo 5:6; Isaías 61:1–3; Apocalipsis 7:16
- 22 Mateo 5:10–12; Mateo 10:22; 1 Pedro 4:12–16; 1 Pedro 3:14; 1 Tesalonicenses 2:14–15
- 23 Hechos 5:41; Apocalipsis 21:7; Apocalipsis 3:5; Apocalipsis 3:12; Santiago 1:2
- 24 Salmo 49:6–7; Mateo 6:2; 1 Timoteo 6:17; Salmo 49:16–19; Santiago 5:1–6
- 25 Isaías 65:13; Santiago 4:9; Proverbios 14:13; Lucas 16:14–15; Apocalipsis 3:17
- 26 Juan 15:19; Santiago 4:4; Mateo 7:15; 1 Juan 4:5–6; Miqueas 2:11
- 27 1 Tesalonicenses 5:15; Lucas 6:35; Proverbios 25:21–22; Proverbios 24:17; Romanos 12:17–21
- 28 1 Pedro 3:9; Romanos 12:14; 1 Corintios 4:12; Lucas 23:34; Santiago 3:10
- 29 Hebreos 10:34; Mateo 5:39–42; 2 Corintios 11:20; Isaías 50:6; 1 Corintios 6:7
- 30 Deuteronomio 15:7–10; Hechos 20:35; Isaías 58:7–10; Salmo 41:1; Mateo 6:12
- 31 Mateo 7:12; Gálatas 5:14; Mateo 22:39; Santiago 2:8–16
- 32 Mateo 5:46–47; 1 Pedro 2:19–20
- 34 Mateo 5:42; Lucas 14:12–14; Lucas 6:35; Deuteronomio 15:8–11
- 35 Mateo 5:44–45; Juan 13:35; Proverbios 19:17; Romanos 5:8–10; Salmo 145:9
- 36 Efesios 5:1–2; Mateo 5:48; 1 Pedro 1:15–16; Efesios 4:31
- 37 Efesios 4:32; Santiago 5:9; Mateo 7:1–5; Marcos 11:25; 1 Corintios 13:4–7
- 38 2 Corintios 9:6–8; Deuteronomio 15:10; Marcos 4:24; Proverbios 3:9–10; Mateo 7:2
- 39 Mateo 15:14; 2 Timoteo 3:13; Isaías 9:16; Mateo 23:16–26; 1 Timoteo 6:3–5
- 40 Juan 13:16; Mateo 10:24–25; Juan 15:20; Mateo 23:15
- 41 Juan 8:7; Santiago 1:24; Romanos 2:1; Romanos 2:21–24; Mateo 7:3–5
- 42 Romanos 2:21–29; 1 Tesalonicenses 2:10–12; Salmo 51:9–13; Apocalipsis 3:17–18; 2 Timoteo 2:21
- 43 Mateo 12:33; Mateo 7:16–20; Jeremías 2:21; Mateo 3:10; Salmo 92:12–14
- 44 Santiago 3:12; Mateo 12:33; Gálatas 5:19–23; Tito 2:11–13; Judas 12
- 45 Proverbios 4:23; Mateo 12:34–37; Efesios 4:29; Juan 7:38; Salmo 37:30–31
- 46 Gálatas 6:7; Mateo 7:21–23; Malaquías 1:6; Lucas 13:25–27; Mateo 25:44
- 47 Santiago 1:22–25; Mateo 7:24–27; Lucas 11:28; Juan 14:15; Santiago 4:17
- 48 1 Corintios 3:10–15; Salmo 62:2; Mateo 7:25–26; Isaías 28:16; Judas 24
- 49 Ezequiel 33:31; Santiago 1:22–26; Mateo 13:20–22; 2 Pedro 1:5–9; 1 Juan 2:3–4
Referencias cruzadas: OpenBible.info (CC BY), tomadas sobre todo del Treasury of Scripture Knowledge (dominio público). · Fuentes y licencias
Lo que dijeron los Padres
Pasajes de los Padres de la Iglesia que comentan o citan este capítulo, tal como aparecen en la edición de Schaff (traducciones inglesas del siglo XIX, de dominio público). Los textos están en inglés.
Cómo se eligieron
«Comentario» es el comienzo de una homilía o exposición sobre este capítulo (homilías de san Juan Crisóstomo; tratados, sermones y comentarios a los Salmos de san Agustín). «Cita» es una frase en la que las notas de la propia edición identifican la cita de un versículo de este capítulo; solo se conserva si el texto coincide con el versículo. Solo se usan obras de autoría segura. Los Salmos siguen la numeración hebrea (Agustín usa la de los Setenta: su Salmo 50 es aquí el 51).
… false witness; "not rendering evil for evil, or railing for railing," or blow for blow, or cursing for cursing, but being mindful of what the Lord said in His teaching: "Judge not, that ye be not judged; forgive, and it shall be forgiven unto you; be merciful, that ye may obtain mercy; with what measure ye mete, it shall be …
But I say unto you, Pray for your enemies, and love them that hate you, and bless them that curse you, and pray for them that despitefully use you." And that we should communicate to the needy, and do nothing for glory, He said, "Give to him that asketh, and from him that would borrow turn not away; for if …
The production, again, of the Duodecad of the Æons, is indicated by the fact that the Lord was twelve years of age when He disputed with the teachers of the law, and by the election of the apostles, for of these there were twelve. The other eighteen Æons are made manifest in this way: that the Lord, [according to them,] …
… they are multiplied above number." This takes place now, since He has spoken, first by the mouth of his forerunner John, and afterward by His own mouth, saying, "Repent: for the kingdom of heaven is at hand." He chose disciples, whom He also called apostles, of lowly birth, unhonored, and illiterate, so that whatever great thing they might be or …
Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 2 (1887)
And again He saith, "When they shall cast out your name as evil, rejoice ye, and leap for joy." For not only of the dangers they underwent, but of the calumny also, He appoints the recompence to be great.
Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 10 (1888)