Saltar al texto

Filipenses · Vulgata Clementina

Filipenses 1 Vulgata Clementina

Read in English
Sobre VUL
  • Católica
  • AT: Vulgata latina
  • NT: Vulgata latina
  • Católico (73 libros)
  • Lengua original
  • 1598
  • Dominio público

Audio: Reina-Valera Antigua (RVA), leído por Joyfull · Sobre las grabaciones

1 Paulus et Timotheus, servi Jesu Christi, omnibus sanctis in Christo Jesu, qui sunt Philippis, cum episcopis et diaconibus. 2 Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo. 3 Gratias ago Deo meo in omni memoria vestri, 4 semper in cunctis orationibus meis pro omnibus vobis, cum gaudio deprecationem faciens, 5 super communicatione vestra in Evangelio Christi a prima die usque nunc. 6 Confidens hoc ipsum, quia qui cœpit in vobis opus bonum, perficiet usque in diem Christi Jesu: 7 sicut est mihi justum hoc sentire pro omnibus vobis: eo quod habeam vos in corde, et in vinculis meis, et in defensione, et confirmatione Evangelii, socios gaudii mei omnes vos esse. 8 Testis enim mihi est Deus, quomodo cupiam omnes vos in visceribus Jesu Christi. 9 Et hoc oro, ut caritas vestra magis ac magis abundet in scientia, et in omni sensu: 10 ut probetis potiora, ut sitis sinceri, et sine offensa in diem Christi, 11 repleti fructu justitiæ per Jesum Christum, in gloriam et laudem Dei. 12 Scire autem vos volo fratres, quia quæ circa me sunt, magis ad profectum venerunt Evangelii: 13 ita ut vincula mea manifesta fierent in Christo in omni prætorio, et in ceteris omnibus, 14 et plures e fratribus in Domino confidentes vinculis meis, abundantius auderent sine timore verbum Dei loqui. 15 Quidam quidem et propter invidiam et contentionem: quidam autem et propter bonam voluntatem Christum prædicant: 16 quidam ex caritate, scientes quoniam in defensionem Evangelii positus sum. 17 Quidam autem ex contentione Christum annuntiant non sincere, existimantes pressuram se suscitare vinculis meis. 18 Quid enim? Dum omni modo sive per occasionem, sive per veritatem, Christus annuntietur: et in hoc gaudeo, sed et gaudebo. 19 Scio enim quia hoc mihi proveniet ad salutem, per vestram orationem, et subministrationem Spiritus Jesu Christi, 20 secundum exspectationem et spem meam, quia in nullo confundar: sed in omni fiducia sicut semper, et nunc magnificabitur Christus in corpore meo, sive per vitam, sive per mortem. 21 Mihi enim vivere Christus est, et mori lucrum. 22 Quod si vivere in carne, hic mihi fructus operis est, et quid eligam ignoro. 23 Coarctor autem e duobus: desiderium habens dissolvi, et esse cum Christo, multo magis melius: 24 permanere autem in carne, necessarium propter vos. 25 Et hoc confidens scio quia manebo, et permanebo omnibus vobis ad profectum vestrum, et gaudium fidei: 26 ut gratulatio vestra abundet in Christo Jesu in me, per meum adventum iterum ad vos. 27 Tantum digne Evangelio Christi conversamini: ut sive cum venero, et videro vos, sive absens audiam de vobis, quia statis in uno spiritu unanimes, collaborantes fidei Evangelii: 28 et in nullo terreamini ab adversariis: quæ illis est causa perditionis, vobis autem salutis, et hoc a Deo: 29 quia vobis donatum est pro Christo, non solum ut in eum credatis, sed ut etiam pro illo patiamini: 30 idem certamen habentes, quale et vidistis in me, et nunc audistis de me.

Personas y lugares de este capítulo

Del árbol genealógico y los mapas bíblicos de este sitio (en inglés), solo donde esas guías citan este capítulo.

Lugares

  • Philippi

    Hoy: Northern Greece (Macedonia) · En: Second Journey · En: Third Journey

    A Roman colony on the Via Egnatia and the site of Paul's first European converts — a beloved church to which he later wrote from prison.

    Citado en la guía: Acts 16:12; Acts 16:25; Philippians 1:1

Referencias cruzadas (30)

Pasajes relacionados con cada versículo, del Treasury of Scripture Knowledge, tal como los reúnen y ordenan los lectores de OpenBible.info.

  1. 1 2 Corintios 1:1; Hechos 16:12–15; Romanos 1:1; Colosenses 1:1–2; Romanos 1:7
  2. 2 Romanos 1:7; 2 Corintios 1:2; 1 Pedro 1:2
  3. 3 1 Corintios 1:4; 1 Tesalonicenses 1:2–3; Filemón 4–5; 2 Timoteo 1:3; Efesios 1:15–16
  4. 4 1 Tesalonicenses 1:2; Romanos 1:9; 2 Juan 4; Filipenses 2:2; Efesios 1:14–23
  5. 5 Filipenses 4:14–15; Hebreos 3:14; Filipenses 1:7; Filemón 17; 2 Corintios 8:1
  6. 6 1 Tesalonicenses 5:23–24; Filipenses 2:13; Efesios 4:12; Hebreos 13:20–21; Salmo 138:8
  7. 7 2 Corintios 7:3; Filipenses 1:5; Colosenses 4:18; 2 Timoteo 2:9; Filipenses 4:14
  8. 8 Romanos 1:9; Filipenses 4:1; 2 Timoteo 1:4; 1 Tesalonicenses 2:8; Romanos 9:1
  9. 9 1 Tesalonicenses 3:12; Colosenses 1:9; Filemón 6; 2 Pedro 1:5–6; Colosenses 3:10
  10. 10 Romanos 12:2; 1 Tesalonicenses 3:13; 1 Tesalonicenses 5:23; Romanos 2:18; Efesios 5:10
  11. 11 Hebreos 12:11; Juan 15:8; Juan 15:4–5; Gálatas 5:22–23; Colosenses 1:10
  12. 12 2 Timoteo 2:9; Romanos 8:28; Hechos 11:19–21; Romanos 8:37; Hechos 22:1–30
  13. 13 2 Timoteo 2:9; Efesios 3:1; Filipenses 1:7; Filipenses 4:22; Efesios 6:20
  14. 14 Efesios 6:19–20; 1 Tesalonicenses 2:2; Lucas 1:74; Colosenses 4:4; Filipenses 1:7
  15. 15 Romanos 16:17–18; Filipenses 2:3; 2 Corintios 4:5; 1 Pedro 5:2–4; 2 Corintios 11:13
  16. 16 2 Corintios 4:1–2; 2 Corintios 2:17; Filipenses 1:10; Filipenses 1:12; Salmo 69:26
  17. 17 Filipenses 2:3; 2 Timoteo 1:11–12; 1 Corintios 9:16–17; 2 Timoteo 4:6–7; Gálatas 2:7–8
  18. 18 Lucas 9:50; Marcos 9:38–40; 1 Corintios 15:11; Filipenses 1:14–17; 1 Corintios 14:15
  19. 19 Romanos 8:28; Hechos 16:7; 2 Corintios 1:11; Gálatas 4:6; Romanos 8:9
  20. 20 1 Pedro 4:16; 1 Corintios 6:20; Isaías 54:4; 1 Tesalonicenses 5:23; Efesios 6:19–20
  21. 21 Gálatas 2:20; 2 Corintios 5:8; 2 Corintios 5:1; Filipenses 1:23; 2 Corintios 5:6
  22. 22 1 Pedro 4:2; Gálatas 2:20; Filipenses 1:24; 2 Corintios 10:3; Salmo 71:18
  23. 23 2 Corintios 5:8; Salmo 17:15; Apocalipsis 14:13; Lucas 23:43; Juan 17:24
  24. 24 Filipenses 1:25–26; Filipenses 1:22; Juan 16:7; Hechos 20:29–31
  25. 25 Filipenses 2:24; 2 Corintios 1:24; Efesios 4:11–13; Romanos 15:13; Romanos 5:2
  26. 26 2 Corintios 1:14; 2 Corintios 5:12; Filipenses 4:4; Filipenses 3:3; Juan 16:24
  27. 27 Efesios 4:1; 1 Corintios 16:13–14; 2 Pedro 3:14; 1 Corintios 1:10; Filipenses 2:1–2
  28. 28 2 Timoteo 1:7–8; 2 Tesalonicenses 1:5–6; Mateo 10:28; Isaías 51:7; 2 Timoteo 2:11–12
  29. 29 Santiago 1:2; 1 Pedro 4:13; Hechos 5:41; Romanos 5:3; Hechos 14:22
  30. 30 1 Tesalonicenses 2:2; Hechos 16:19–40; 2 Timoteo 4:7; Romanos 8:35–37; Hebreos 12:4

Referencias cruzadas: OpenBible.info (CC BY), tomadas sobre todo del Treasury of Scripture Knowledge (dominio público). · Fuentes y licencias

Lo que dijeron los Padres

Pasajes de los Padres de la Iglesia que comentan o citan este capítulo, tal como aparecen en la edición de Schaff (traducciones inglesas del siglo XIX, de dominio público). Los textos están en inglés.

Cómo se eligieron

«Comentario» es el comienzo de una homilía o exposición sobre este capítulo (homilías de san Juan Crisóstomo; tratados, sermones y comentarios a los Salmos de san Agustín). «Cita» es una frase en la que las notas de la propia edición identifican la cita de un versículo de este capítulo; solo se conserva si el texto coincide con el versículo. Solo se usan obras de autoría segura. Los Salmos siguen la numeración hebrea (Agustín usa la de los Setenta: su Salmo 50 es aquí el 51).

  1. Comentario 1:1 John Chrysostom, Homilies on Philippians (Homily I)

    Here, as writing to those of equal honor, he does not set down his rank of Teacher, but another, and that a great one. And what is that? He calls himself a "servant," and not an Apostle.

    Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 13 (1889)

  2. Cita 1:22 Irenaeus of Lyons, Against Heresies (Book V, Preface)

    But the apostle himself also, being one who had been formed in a womb, and had issued thence, wrote to us, and confessed in his Epistle to the Philippians that "to live in the flesh was the fruit of [his] work;" thus expressing himself.

    Leer en contexto · Ante-Nicene Fathers, vol. 1 (1885)

  3. Cita 1:23 Augustine of Hippo, The City of God (Book XIV, Chapters 6–7)

    The apostle "desires to depart, and to be with Christ." And, "My soul desired to long for Thy judgments;" or if it is more appropriate to say, "My soul longed to desire Thy judgments." And, "The desire of wisdom bringeth to a kingdom." Yet there has always obtained the usage of understanding desire and concupiscence in a bad sense if …

    Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 2 (1887)

  4. Cita 1:23 John Chrysostom, Homilies on the Gospel of Matthew (Homily XXIII)

    For no child, be he never so virtuous, is so desirable and lovely to a father, as the having our portion in those good things, and "to depart and be with Christ." No doubt hell, and that punishment, is a thing not to be borne.

    Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 10 (1888)

  5. Cita 1:19 Cyril of Jerusalem, Catechetical Lectures (Lecture XVII)

    He is called also the Spirit of Christ, as it is written, Searching what or what manner of time the Spirit of Christ which was in them did signify; and again, Through your prayer, and the supply of the Spirit of Jesus Christ.

    Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 2, vol. 7 (1894)