Skip to the text

1 Chronicles · Clementine Vulgate

1 Chronicles 10 Clementine Vulgate

Leer en español
About VUL
  • Catholic
  • OT: Latin Vulgate
  • NT: Latin Vulgate
  • Catholic (73 books)
  • Original language
  • 1598
  • Public domain

Audio: World English Bible (WEB), read by Winfred W. Henson · About the recordings

1 Philisthiim autem pugnabant contra Israël, fugeruntque viri Israël Palæsthinos, et ceciderunt vulnerati in monte Gelboë. 2 Cumque appropinquassent Philisthæi, persequentes Saul et filios ejus, percusserunt Jonathan, et Abinadab, et Melchisua filios Saul. 3 Et aggravatum est prælium contra Saul, inveneruntque eum sagittarii, et vulneraverunt jaculis. 4 Et dixit Saul ad armigerum suum: Evagina gladium tuum, et interfice me, ne forte veniant incircumcisi isti, et illudant mihi. Noluit autem armiger ejus hoc facere, timore perterritus: arripuit ergo Saul ensem, et irruit in eum. 5 Quod cum vidisset armiger ejus, videlicet mortuum esse Saul, irruit etiam ipse in gladium suum, et mortuus est. 6 Interiit ergo Saul: et tres filii ejus, et omnis domus illius pariter concidit. 7 Quod cum vidissent viri Israël qui habitabant in campestribus, fugerunt: et Saul ac filiis ejus mortuis, dereliquerunt urbes suas, et huc illucque dispersi sunt: veneruntque Philisthiim, et habitaverunt in eis. 8 Die igitur altero detrahentes Philisthiim spolia cæsorum, invenerunt Saul et filios ejus jacentes in monte Gelboë. 9 Cumque spoliassent eum, et amputassent caput, armisque nudassent, miserunt in terram suam, ut circumferretur, et ostenderetur idolorum templis, et populis: 10 arma autem ejus consecraverunt in fano dei sui, et caput affixerunt in templo Dagon. 11 Hoc cum audissent viri Jabes Galaad, omnia scilicet quæ Philisthiim fecerant super Saul, 12 consurrexerunt singuli virorum fortium, et tulerunt cadavera Saul et filiorum ejus: attuleruntque ea in Jabes, et sepelierunt ossa eorum subter quercum, quæ erat in Jabes, et jejunaverunt septem diebus. 13 Mortuus est ergo Saul propter iniquitates suas, eo quod prævaricatus sit mandatum Domini quod præceperat, et non custodierit illud: sed insuper etiam pythonissam consuluerit, 14 nec speraverit in Domino: propter quod interfecit eum, et transtulit regnum ejus ad David filium Isai.

People & places in this chapter

From this site's family tree and Bible maps, only where those guides cite this chapter.

People

  • Malchishua

    Saul's son

    A son of Saul who fell alongside his father and brothers on Mount Gilboa.

    Cited in the guide: 1 Samuel 31:2; 1 Chronicles 10:2

Cross references (13)

Related passages for each verse, from the Treasury of Scripture Knowledge as collected and ranked by readers at OpenBible.info.

  1. 1 1 Chronicles 10:8; 1 Samuel 31:1–13; 2 Samuel 1:6; 1 Samuel 28:4; 2 Samuel 1:21
  2. 2 1 Chronicles 9:39; Isaiah 57:1–2; Exodus 20:5; 1 Chronicles 8:33; 2 Kings 25:7
  3. 3 1 Samuel 31:3–6; 2 Samuel 1:4–10; Amos 2:14; Genesis 49:23–24
  4. 4 1 Samuel 31:4; Acts 1:18; 1 Samuel 17:36; Judges 16:23–25; 2 Samuel 1:20
  5. 6 Hosea 13:10–11; 1 Samuel 12:25; Ecclesiastes 9:1–2; 1 Samuel 4:18; 1 Samuel 4:10–11
  6. 7 1 Samuel 13:6; 1 Samuel 31:7; Deuteronomy 28:43; Deuteronomy 28:33; Leviticus 26:36
  7. 8 1 Samuel 31:8; 2 Kings 3:23; 2 Chronicles 20:25
  8. 9 2 Samuel 1:20; 1 Samuel 31:9–10; Daniel 5:23; Daniel 5:2–4; Matthew 14:11
  9. 10 1 Samuel 5:2–7; 1 Samuel 31:10
  10. 11 2 Samuel 2:4–7; 1 Samuel 31:11–13; 1 Samuel 11:1–11
  11. 12 2 Samuel 21:12–14; 2 Samuel 3:35; Genesis 35:8; Genesis 50:10
  12. 13 Leviticus 20:6; Leviticus 19:31; 1 Samuel 15:23; Isaiah 8:19; Deuteronomy 18:10–14
  13. 14 1 Samuel 15:28; 1 Samuel 13:14; 1 Samuel 16:1; 1 Samuel 28:17; 2 Samuel 3:9–10

Cross references: OpenBible.info (CC BY), drawn mainly from the public-domain Treasury of Scripture Knowledge. · Sources & licences