Skip to the text

Genesis · Clementine Vulgate

Genesis 50 Clementine Vulgate

Leer en español
About VUL
  • Catholic
  • OT: Latin Vulgate
  • NT: Latin Vulgate
  • Catholic (73 books)
  • Original language
  • 1598
  • Public domain

Audio: World English Bible (WEB), read by Winfred W. Henson · About the recordings

1 Quod cernens Joseph, ruit super faciem patris, flens et deosculans eum. 2 Præcepitque servis suis medicis ut aromatibus condirent patrem. 3 Quibus jussa explentibus, transierunt quadraginta dies: iste quippe mos erat cadaverum conditorum: flevitque eum Ægyptus septuaginta diebus. 4 Et expleto planctus tempore, locutus est Joseph ad familiam Pharaonis: Si inveni gratiam in conspectu vestro, loquimini in auribus Pharaonis: 5 eo quod pater meus adjuraverit me dicens: En morior: in sepulchro meo, quod fodi mihi in terra Chanaan, sepelies me. Ascendam igitur, et sepeliam patrem meum, ac revertar. 6 Dixitque ei Pharao: Ascende, et sepeli patrem tuum sicut adjuratus es. 7 Quo ascendente, ierunt cum eo omnes senes domus Pharaonis, cunctique majores natu terræ Ægypti: 8 domus Joseph cum fratribus suis, absque parvulis, et gregibus atque armentis, quæ dereliquerant in terra Gessen. 9 Habuit quoque in comitatu currus et equites: et facta est turba non modica. 10 Veneruntque ad Aream Atad, quæ sita est trans Jordanem: ubi celebrantes exequias planctu magno atque vehementi impleverunt septem dies. 11 Quod cum vidissent habitatores terræ Chanaan, dixerunt: Planctus magnus est iste Ægyptiis. Et idcirco vocatum est nomen loci illius, Planctus Ægypti. 12 Fecerunt ergo filii Jacob sicut præceperat eis: 13 et portantes eum in terram Chanaan, sepelierunt eum in spelunca duplici, quam emerat Abraham cum agro in possessionem sepulchri ab Ephron Hethæo, contra faciem Mambre. 14 Reversusque est Joseph in Ægyptum cum fratribus suis, et omni comitatu, sepulto patre. 15 Quo mortuo, timentes fratres ejus, et mutuo colloquentes: Ne forte memor sit injuriæ quam passus est, et reddat nobis omne malum quod fecimus, 16 mandaverunt ei dicentes: Pater tuus præcepit nobis antequam moreretur, 17 ut hæc tibi verbis illius diceremus: Obsecro ut obliviscaris sceleris fratrum tuorum, et peccati atque malitiæ quam exercuerunt in te: nos quoque oramus ut servis Dei patris tui dimittas iniquitatem hanc. Quibus auditis flevit Joseph. 18 Veneruntque ad eum fratres sui: et proni adorantes in terram, dixerunt: Servi tui sumus. 19 Quibus ille respondit: Nolite timere: num Dei possumus resistere voluntati? 20 Vos cogitastis de me malum: sed Deus vertit illud in bonum, ut exaltaret me, sicut in præsentiarum cernitis, et salvos faceret multos populos. 21 Nolite timere: ego pascam vos et parvulos vestros: consolatusque est eos, et blande ac leniter est locutus. 22 Et habitavit in Ægypto cum omni domo patris sui: vixitque centum decem annis. Et vidit Ephraim filios usque ad tertiam generationem. Filii quoque Machir filii Manasse nati sunt in genibus Joseph. 23 Quibus transactis, locutus est fratribus suis: Post mortem meam Deus visitabit vos, et ascendere vos faciet de terra ista ad terram quam juravit Abraham, Isaac et Jacob. 24 Cumque adjurasset eos atque dixisset: Deus visitabit vos, asportate ossa mea vobiscum de loco isto: 25 mortuus est, expletis centum decem vitæ suæ annis. Et conditus aromatibus, repositus est in loculo in Ægypto.

People & places in this chapter

From this site's family tree and Bible maps, only where those guides cite this chapter.

People

  • Joseph

    Ruler in Egypt

    Betrayed and enslaved, he rose to rule Egypt and saved his family from famine.

    Cited in the guide: Genesis 37; 39–50

  • Machir

    Son of Manasseh; father of Gilead

    Manasseh's son, whose own sons were brought up on Joseph's knees, called the father of Gilead; his descendants captured Gilead and Moses gave it to his clan.

    Cited in the guide: Genesis 50:23; Numbers 26:29; Numbers 32:39–40

Cross references (23)

Related passages for each verse, from the Treasury of Scripture Knowledge as collected and ranked by readers at OpenBible.info.

  1. 1 Genesis 46:4; 1 Thessalonians 4:13; Ephesians 6:4; Acts 8:2; Genesis 23:2
  2. 2 2 Chronicles 16:14; Genesis 50:26; John 19:39–40; Mark 16:1; Matthew 26:12
  3. 3 Numbers 20:29; Deuteronomy 34:8; Genesis 50:10; Deuteronomy 21:13
  4. 4 Genesis 18:3; Esther 4:2
  5. 5 2 Chronicles 16:14; Isaiah 22:16; Matthew 27:60; Genesis 47:29–31; Genesis 3:19
  6. 6 Genesis 48:21
  7. 7 Genesis 14:16
  8. 8 Numbers 32:24–27; Exodus 10:8–9; Exodus 10:26
  9. 9 Song of Songs 1:9; Exodus 14:17; Genesis 46:29; Acts 8:2; Exodus 14:28
  10. 10 Job 2:13; Acts 8:2; 2 Samuel 1:17; 1 Samuel 31:13; Numbers 19:11
  11. 11 Genesis 24:6; Genesis 10:15–19; Deuteronomy 11:30; Genesis 50:10; Deuteronomy 3:27
  12. 12 Acts 7:16; Genesis 49:29–32; Ephesians 6:1; Exodus 20:12; Genesis 47:29–31
  13. 13 Genesis 23:16–18; Acts 7:16; Genesis 49:29–31; Genesis 35:27; Genesis 23:20
  14. 15 Proverbs 28:1; Genesis 42:21–22; Psalm 14:5; Genesis 27:41–42; Job 15:21–22
  15. 16 Proverbs 29:25
  16. 17 Matthew 6:14–15; Ephesians 4:32; Luke 17:3–4; Genesis 45:4–5; Proverbs 28:13
  17. 18 Genesis 37:7–11; Genesis 44:14; Genesis 45:3; Genesis 27:29; Genesis 42:6
  18. 19 Romans 12:19; Genesis 30:2; Genesis 45:5; 2 Kings 5:7; Hebrews 10:30
  19. 20 Romans 8:28; Psalm 119:71; Genesis 45:5–8; Genesis 37:18–20; Psalm 105:16–17
  20. 21 Genesis 47:12; 1 Peter 3:9; Genesis 45:10–11; Matthew 5:44; Romans 12:20–21
  21. 23 Numbers 32:39; Job 42:16; Genesis 30:3; Genesis 48:19; Psalm 128:6
  22. 24 Exodus 3:16–17; Genesis 35:12; Genesis 26:3; Genesis 46:4; Genesis 28:13
  23. 25 Joshua 24:32; Exodus 13:19; Acts 7:16; Hebrews 11:22; Genesis 47:29–31

Cross references: OpenBible.info (CC BY), drawn mainly from the public-domain Treasury of Scripture Knowledge. · Sources & licences

What the Fathers said

Passages from the Church Fathers that expound or quote this chapter, verbatim from the public-domain Schaff edition (19th-century English translations).

How these were chosen

“Commentary” is the opening of a homily or exposition on this chapter (John Chrysostom’s homilies, Augustine’s tractates, sermons and expositions of the Psalms). “Quotes” are sentences where the edition’s own footnotes identify a quotation of a verse here, kept only when the wording matches the verse. Only works whose authorship is not in doubt are used. Psalms follow the Hebrew/English numbering (Augustine numbers them as the Septuagint does: his Psalm 50 is Psalm 51 here).

  1. Quotes verse 50:22 Augustine of Hippo, The City of God (Book XVI, Chapters 39–41)

    For the same Scripture speaks thus of Joseph: "And Joseph dwelt in Egypt, he and his brethren, and all his father's house: and Joseph lived 110 years, and saw Ephraim's children of the third generation." That is, his great-grandson, the third from Ephraim; for the third generation means son, grandson, great-grandson.

    Read in context · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 2 (1887)

  2. Quotes verse 50:23 Augustine of Hippo, The City of God (Book XVI, Chapters 39–41)

    Then it is added, "The children also of Machir, the son of Manasseh, were born upon Joseph's knees." And this is that grandson of Manasseh, and great-grandson of Joseph.

    Read in context · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 2 (1887)