Skip to the text

Ezra · Clementine Vulgate

Ezra 4 Clementine Vulgate

Leer en español
About VUL
  • Catholic
  • OT: Latin Vulgate
  • NT: Latin Vulgate
  • Catholic (73 books)
  • Original language
  • 1598
  • Public domain

Audio: World English Bible (WEB), read by Winfred W. Henson · About the recordings

1 Audierunt autem hostes Judæ et Benjamin, quia filii captivitatis ædificarent templum Domino Deo Israël: 2 et accedentes ad Zorobabel, et ad principes patrum, dixerunt eis: Ædificemus vobiscum, quia ita ut vos, quærimus Deum vestrum: ecce nos immolavimus victimas a diebus Asor Haddan regis Assur, qui adduxit nos huc. 3 Et dixit eis Zorobabel, et Josue, et reliqui principes patrum Israël: Non est vobis et nobis ut ædificemus domum Deo nostro, sed nos ipsi soli ædificabimus Domino Deo nostro, sicut præcepit nobis Cyrus rex Persarum. 4 Factum est igitur ut populus terræ impediret manus populi Judæ, et turbaret eos in ædificando. 5 Conduxerunt autem adversus eos consiliatores, ut destruerent consilium eorum omnibus diebus Cyri regis Persarum, et usque ad regnum Darii regis Persarum. 6 In regno autem Assueri, in principio regni ejus, scripserunt accusationem adversus habitatores Judæ et Jerusalem. 7 Et in diebus Artaxerxis scripsit Beselam, Mithridates, et Thabeel, et reliqui qui erant in consilio eorum, ad Artaxerxem regem Persarum: epistola autem accusationis scripta erat syriace, et legebatur sermone syro. 8 Reum Beelteem, et Samsai scriba, scripserunt epistolam unam de Jerusalem Artaxerxi regi, hujuscemodi: 9 Reum Beelteem, et Samsai scriba, et reliqui consiliatores eorum, Dinæi, et Apharsathachæi, Terphalæi, Apharsæi, Erchuæi, Babylonii, Susanechæi, Dievi, et Ælamitæ, 10 et ceteri de gentibus, quas transtulit Asenaphar magnus et gloriosus, et habitare eas fecit in civitatibus Samariæ, et in reliquis regionibus trans flumen in pace 11 (hoc est exemplar epistolæ, quam miserunt ad eum), Artaxerxi regi, servi tui, viri qui sunt trans fluvium, salutem dicunt. 12 Notum sit regi quia Judæi, qui ascenderunt a te ad nos, venerunt in Jerusalem civitatem rebellem et pessimam, quam ædificant exstruentes muros ejus, et parietes componentes. 13 Nunc igitur notum sit regi, quia si civitas illa ædificata fuerit, et muri ejus instaurati, tributum, et vectigal, et annuos reditus non dabunt, et usque ad reges hæc noxa perveniet. 14 Nos autem memores salis, quod in palatio comedimus, et quia læsiones regis videre nefas ducimus, idcirco misimus et nuntiavimus regi, 15 ut recenseas in libris historiarum patrum tuorum, et invenies scriptum in commentariis: et scies quoniam urbs illa, urbs rebellis est, et nocens regibus et provinciis, et bella concitantur in ea ex diebus antiquis: quam ob rem et civitas ipsa destructa est. 16 Nuntiamus nos regi, quoniam si civitas illa ædificata fuerit, et muri ipsius instaurati, possessionem trans fluvium non habebis. 17 Verbum misit rex ad Reum Beelteem, et Samsai scribam, et ad reliquos, qui erant in consilio eorum habitatores Samariæ, et ceteris trans fluvium, salutem dicens et pacem. 18 Accusatio, quam misistis ad nos, manifeste lecta est coram me, 19 et a me præceptum est: et recensuerunt, inveneruntque quoniam civitas illa a diebus antiquis adversum reges rebellat, et seditiones, et prælia concitantur in ea: 20 nam et reges fortissimi fuerunt in Jerusalem, qui et dominati sunt omni regioni quæ trans fluvium est: tributum quoque et vectigal, et reditus accipiebant. 21 Nunc ergo audite sententiam: prohibeatis viros illos, ut urbs illa non ædificetur donec si forte a me jussum fuerit. 22 Videte ne negligenter hoc impleatis, et paulatim crescat malum contra reges. 23 Itaque exemplum edicti Artaxerxis regis lectum est coram Reum Beelteem, et Samsai scriba, et consiliariis eorum: et abierunt festini in Jerusalem ad Judæos, et prohibuerunt eos in brachio et robore. 24 Tunc intermissum est opus domus Domini in Jerusalem, et non fiebat usque ad annum secundum regni Darii regis Persarum.

People & places in this chapter

From this site's family tree and Bible maps, only where those guides cite this chapter.

People

  • Artaxerxes

    King of Persia, sent Ezra and Nehemiah

    King of Persia who received the accusing letter of Rehum, sent Ezra to Jerusalem in his seventh year with a decree and funds, and in his twentieth year sent Nehemiah, his…

    Cited in the guide: Ezra 4:7; Ezra 7:1; Ezra 7:12

  • Ashurbanipal

    Assyrian king who deported peoples

    The "great and honorable" king who, in the letter to Artaxerxes, is said to have deported peoples and settled them in Samaria and west of the Euphrates.

    Cited in the guide: Ezra 4:10

  • Bishlam

    Opponent writing to Artaxerxes

    Named with Mithredath, Tabeel and associates as writing a letter against the Jews to Artaxerxes.

    Cited in the guide: Ezra 4:7

  • Darius

    King of Persia, confirmed the decree

    King of Persia who searched the archives, found Cyrus’s decree, ordered Tattenai to leave the work alone and funded it; the temple was finished in his sixth year.

    Cited in the guide: Ezra 4:5; Ezra 5:6; Ezra 6:1

  • Esar-haddon

    King of Assyria after Sennacherib

    Sennacherib's son, who reigned in his father's place after Adrammelech and Sharezer killed him.

    Cited in the guide: 2 Kings 19:37; Ezra 4:2; Isaiah 37:38

  • Mithredath

    Opponent writing to Artaxerxes

    Named with Bishlam and Tabeel as writing an Aramaic letter against the Jews to Artaxerxes.

    Cited in the guide: Ezra 4:7

  • Rehum

    Commander who wrote against Jerusalem

    Rehum the commander co-wrote the letter to Artaxerxes accusing Jerusalem of rebellion; the king’s reply let them stop the work by force.

    Cited in the guide: Ezra 4:8; Ezra 4:9; Ezra 4:17

  • Shimshai

    Scribe who wrote against Jerusalem

    Scribe who co-wrote with Rehum the letter to Artaxerxes against the rebuilding of Jerusalem.

    Cited in the guide: Ezra 4:8; Ezra 4:17; Ezra 4:23

  • Tabeel

    Opponent writing to Artaxerxes

    Named with Bishlam and Mithredath as writing a letter against the Jews to Artaxerxes.

    Cited in the guide: Ezra 4:7

  • Xerxes

    King of Persia, husband of Esther

    King who reigned over 127 provinces from Susa; he deposed Vashti, made Esther queen, honored Mordecai, hanged Haman and allowed the Jews to defend themselves. Ezra 4:6 mentions an…

    Cited in the guide: Ezra 4:6; Esther 1:1; Esther 2:16

  • Zerubbabel

    Governor of Judah

    He led the return from Babylon and rebuilt the temple in Jerusalem.

    Cited in the guide: Ezra 3-6; Hag. 2:23; Zech. 4; Matt. 1:12-13

Cross references (22)

Related passages for each verse, from the Treasury of Scripture Knowledge as collected and ranked by readers at OpenBible.info.

  1. 1 1 Chronicles 22:9–10; Ezra 1:11; 1 Kings 5:4–5; 1 Corinthians 16:9; Ezra 10:16
  2. 2 2 Kings 19:37; 2 Kings 17:24; Galatians 2:4; 2 Kings 17:27–33; Isaiah 37:37
  3. 3 Nehemiah 2:20; Matthew 10:16; Acts 8:21; Ezra 6:3–5; Isaiah 44:28–45:1
  4. 4 Ezra 3:3; Jeremiah 38:4; Nehemiah 6:9; Isaiah 35:3–4; Nehemiah 4:11
  5. 5 Nahum 1:11; Ezra 5:5–6:18; Psalm 2:1–2; Acts 24:1–27; Ezra 4:24
  6. 6 Esther 1:1; Daniel 9:1; Matthew 27:37; Acts 24:5–9; Revelation 12:10
  7. 7 2 Kings 18:26; Daniel 2:4; Ezra 4:17; Isaiah 36:11; Ezra 4:9
  8. 8 Ezra 4:9; 2 Kings 18:18; 2 Samuel 20:25; 2 Samuel 8:17
  9. 9 Ezra 5:6; Ezra 6:6; 2 Kings 17:24; 2 Kings 17:30–31; Esther 2:3
  10. 10 Ezra 4:17; Ezra 4:11; Ezra 7:12; Ezra 4:1; 2 Kings 17:24–41
  11. 12 2 Chronicles 36:13; Ezra 5:3; Ezra 5:9; Psalm 48:1–2; Ezra 4:19
  12. 13 Ezra 7:24; Nehemiah 5:4; Romans 13:6–7; Matthew 17:25; Psalm 119:69
  13. 14 John 12:5–6; John 19:12–15; Ezekiel 33:31
  14. 15 Ezra 4:12; Esther 3:5–8; 2 Kings 24:20–25:1; Nehemiah 2:19; Jeremiah 52:3–34
  15. 16 2 Samuel 8:3; Ezra 4:20; 1 Kings 4:24
  16. 17 Romans 1:7; Ezra 5:7; Ezra 4:7; Acts 23:26; Ezra 7:12
  17. 18 Nehemiah 8:8
  18. 19 2 Kings 18:7; Proverbs 25:2; Deuteronomy 13:14; Ezra 4:15; Ezekiel 17:13–19
  19. 20 Genesis 15:18; 1 Kings 4:21; 1 Chronicles 18:3; Psalm 72:8; 1 Chronicles 18:6
  20. 22 Esther 7:3–4; Ezra 4:13; Esther 3:8–9
  21. 23 Romans 3:15; Ezra 4:8–9; Micah 2:1; Proverbs 4:16; Ezra 4:17
  22. 24 Haggai 1:15; Ezra 6:1; Job 20:5; Nehemiah 6:9; Nehemiah 6:3

Cross references: OpenBible.info (CC BY), drawn mainly from the public-domain Treasury of Scripture Knowledge. · Sources & licences