Skip to the text

Isaiah · Clementine Vulgate

Isaiah 37 Clementine Vulgate

Leer en español
About VUL
  • Catholic
  • OT: Latin Vulgate
  • NT: Latin Vulgate
  • Catholic (73 books)
  • Original language
  • 1598
  • Public domain

Audio: World English Bible (WEB), read by Winfred W. Henson · About the recordings

1 Et factum est, cum audisset rex Ezechias, scidit vestimenta sua, et obvolutus est sacco, et intravit in domum Domini. 2 Et misit Eliacim, qui erat super domum, et Sobnam scribam, et seniores de sacerdotibus, opertos saccis, ad Isaiam, filium Amos, prophetam, 3 et dixerunt ad eum: Hæc dicit Ezechias: Dies tribulationis, et correptionis, et blasphemiæ, dies hæc; quia venerunt filii usque ad partum, et virtus non est pariendi. 4 Si quomodo audiat Dominus Deus tuus verba Rabsacis, quem misit rex Assyriorum dominus suus ad blasphemandum Deum viventem et exprobrandum sermonibus quos audivit Dominus Deus tuus: leva ergo orationem pro reliquiis quæ repertæ sunt. 5 Et venerunt servi regis Ezechiæ ad Isaiam. 6 Et dixit ad eos Isaias: Hæc dicetis domino vestro: Hæc dicit Dominus: Ne timeas a facie verborum quæ audisti, quibus blasphemaverunt pueri regis Assyriorum me. 7 Ecce ego dabo ei spiritum, et audiet nuntium, et revertetur ad terram suam, et corruere eum faciam gladio in terra sua. 8 Reversus est autem Rabsaces, et invenit regem Assyriorum præliantem adversus Lobnam: audierat enim quia profectus esset de Lachis. 9 Et audivit de Tharaca rege Æthiopiæ, dicentes: Egressus est ut pugnet contra te. Quod cum audisset, misit nuntios ad Ezechiam, dicens: 10 Hæc dicetis Ezechiæ regi Judæ, loquentes: Non te decipiat Deus tuus in quo tu confidis, dicens: Non dabitur Jerusalem in manu regis Assyriorum. 11 Ecce tu audisti omnia quæ fecerunt reges Assyriorum omnibus terris, quas subverterunt: et tu poteris liberari? 12 Numquid eruerunt eos dii gentium quos subverterunt patres mei, Gozam, et Haram, et Reseph, et filios Eden qui erant in Thalassar? 13 Ubi est rex Emath, et rex Arphad, et rex urbis Sepharvaim, Ana, et Ava? 14 Et tulit Ezechias libros de manu nuntiorum, et legit eos, et ascendit in domum Domini, et expandit eos Ezechias coram Domino: 15 et oravit Ezechias ad Dominum, dicens: 16 Domine exercituum, Deus Israël, qui sedes super cherubim, tu es Deus solus omnium regnorum terræ: tu fecisti cælum et terram. 17 Inclina, Domine, aurem tuam, et audi; aperi, Domine, oculos tuos, et vide: et audi omnia verba Sennacherib, quæ misit ad blasphemandum Deum viventem. 18 Vere enim, Domine, desertas fecerunt reges Assyriorum terras, et regiones earum, 19 et dederunt deos earum igni: non enim erant dii, sed opera manuum hominum, lignum et lapis, et comminuerunt eos. 20 Et nunc, Domine Deus noster, salva nos de manu ejus, et cognoscant omnia regna terræ quia tu es Dominus solus. 21 Et misit Isaias, filius Amos, ad Ezechiam, dicens: Hæc dicit Dominus Deus Israël: Pro quibus rogasti me de Sennacherib, rege Assyriorum, 22 hoc est verbum quod locutus est Dominus super eum: [Despexit te et subsannavit te, virgo filia Sion; post te caput movit, filia Jerusalem. 23 Cui exprobrasti? et quem blasphemasti? et super quem exaltasti vocem, et levasti altitudinem oculorum tuorum? ad Sanctum Israël. 24 In manu servorum tuorum exprobrasti Domino, et dixisti: In multitudine quadrigarum mearum ego ascendi altitudinem montium juga Libani; et succidam excelsa cedrorum ejus, et electas abietes illius, et introibo altitudinem summitatis ejus, saltum Carmeli ejus. 25 Ego fodi, et bibi aquam, et exsiccavi vestigio pedis mei omnes rivos aggerum. 26 Numquid non audisti quæ olim fecerim ei? Ex diebus antiquis ego plasmavi illud; et nunc adduxi, et factum est in eradicationem collium compugnantium, et civitatum munitarum. 27 Habitatores earum breviata manu contremuerunt, et confusi sunt. Facti sunt sicut fœnum agri, et gramen pascuæ, et herba tectorum, quæ exaruit antequam maturesceret. 28 Habitationem tuam, et egressum tuum, et introitum tuum cognovi, et insaniam tuam contra me. 29 Cum fureres adversum me, superbia tua ascendit in aures meas. Ponam ergo circulum in naribus tuis, et frenum in labiis tuis, et reducam te in viam per quem venisti.] 30 Tibi autem hoc erit signum: comede hoc anno quæ sponte nascuntur, et in anno secundo pomis vescere; in anno autem tertio seminate et metite, et plantate vineas, et comedite fructum earum. 31 Et mittet id quod salvatum fuerit de domo Juda, et quod reliquum est, radicem deorsum, et faciet fructum sursum: 32 quia de Jerusalem exibunt reliquiæ, et salvatio de monte Sion: zelus Domini exercituum faciet istud. 33 Propterea hæc dicit Dominus de rege Assyriorum: [Non intrabit civitatem hanc, et non jaciet ibi sagittam, et non occupabit eam clypeus, et non mittet in circuitu ejus aggerem. 34 In via qua venit, per eam revertetur, et civitatem hanc non ingredietur, dicit Dominus. 35 Et protegam civitatem istam, ut salvem eam propter me, et propter David, servum meum.] 36 Egressus est autem angelus Domini, et percussit in castris Assyriorum centum octoginta quinque millia. Et surrexerunt mane, et ecce omnes cadavera mortuorum. 37 Et egressus est, et abiit, et reversus est Sennacherib, rex Assyriorum, et habitavit in Ninive. 38 Et factum est, cum adoraret in templo Nesroch deum suum, Adramelech et Sarasar, filii ejus, percusserunt eum gladio, fugeruntque in terram Ararat; et regnavit Asarhaddon, filius ejus, pro eo.

People & places in this chapter

From this site's family tree and Bible maps, only where those guides cite this chapter.

People

  • Adrammelech

    Son of Sennacherib who killed him

    A son of Sennacherib who with his brother Sharezer put their father to the sword in the temple of Nisroch and escaped to the land of Ararat.

    Cited in the guide: 2 Kings 19:37; Isaiah 37:38

  • Esar-haddon

    King of Assyria after Sennacherib

    Sennacherib's son, who reigned in his father's place after Adrammelech and Sharezer killed him.

    Cited in the guide: 2 Kings 19:37; Ezra 4:2; Isaiah 37:38

  • Hezekiah

    King of Judah

    A great reformer who trusted God and saw Jerusalem delivered from Assyria.

    Cited in the guide: 2 Kings 18-20; 2 Chron. 29-32; Isa. 36-39; Matt. 1:9-10

  • Sharezer

    Son of Sennacherib who killed him

    A son of Sennacherib who with his brother Adrammelech put their father to the sword in the temple of Nisroch.

    Cited in the guide: 2 Kings 19:37; Isaiah 37:38

  • Tirhakah

    King of Cush

    King of Cush about whom Sennacherib was warned that he had set out to fight him.

    Cited in the guide: 2 Kings 19:9; Isaiah 37:9

Cross references (37)

Related passages for each verse, from the Treasury of Scripture Knowledge as collected and ranked by readers at OpenBible.info.

  1. 1 2 Kings 19:1–37; 2 Kings 22:11; Isaiah 36:22–37:38; Ezra 9:5; Job 1:20–21
  2. 2 Isaiah 1:1; Joel 1:13; 2 Chronicles 20:20; 2 Kings 19:2; 2 Kings 18:18
  3. 3 Isaiah 66:9; Hosea 13:13; 2 Kings 19:3; Psalm 50:15; Isaiah 26:17–18
  4. 4 Isaiah 36:20; Isaiah 1:9; Psalm 106:23; Isaiah 10:22; Isaiah 8:7–8
  5. 6 Isaiah 7:4; Isaiah 35:4; Mark 5:36; 2 Chronicles 20:15–20; Isaiah 41:10–14
  6. 7 2 Chronicles 32:21; Isaiah 31:8–9; Job 15:21; Isaiah 17:13–14; 2 Kings 7:6
  7. 8 Joshua 10:29; Joshua 21:13; 2 Kings 8:22; Joshua 10:31–34; Joshua 15:39
  8. 9 Isaiah 18:1; 1 Samuel 23:27–28; Isaiah 20:5; Isaiah 37:7
  9. 10 Isaiah 36:15; 2 Kings 18:5; Psalm 22:8; 2 Chronicles 32:7–8; Matthew 27:43
  10. 11 Isaiah 36:18–20; 2 Kings 17:4–6; Isaiah 10:7–14; Isaiah 37:18–19; Isaiah 14:17
  11. 12 Genesis 11:31; 2 Kings 17:6; 2 Kings 18:11; Acts 7:2; 2 Kings 19:12
  12. 13 Jeremiah 49:23; Isaiah 10:9; 2 Kings 18:34; 2 Kings 17:24; 2 Kings 17:30–31
  13. 14 Psalm 123:1–4; 2 Kings 19:14; Psalm 62:1–3; Isaiah 37:1; Psalm 74:10
  14. 15 2 Chronicles 14:11; Daniel 9:3–4; 1 Samuel 7:8–9; 2 Chronicles 20:6–12; 2 Kings 19:15–19
  15. 16 Psalm 99:1; Exodus 25:22; Psalm 86:10; Isaiah 44:24; 1 Samuel 4:4
  16. 17 2 Chronicles 6:40; Psalm 17:6; 1 Peter 3:12; Psalm 74:22; Psalm 10:14–15
  17. 18 Nahum 2:11–12; 2 Kings 15:29; 2 Kings 17:6; 2 Kings 17:24; 1 Chronicles 5:26
  18. 19 Psalm 115:4–8; Isaiah 40:19–21; Isaiah 10:9–11; Hosea 8:6; Exodus 32:20
  19. 20 Psalm 46:10; 1 Kings 18:36–37; Psalm 83:17–18; Isaiah 42:8; Malachi 1:11
  20. 21 Isaiah 65:24; Psalm 91:15; Isaiah 38:3–6; 2 Kings 19:20–21; Daniel 9:20–23
  21. 22 Job 16:4; Isaiah 1:8; Lamentations 2:13; Psalm 9:14; Zechariah 2:10
  22. 23 Ezekiel 39:7; Daniel 5:20–23; Daniel 7:25; Ezekiel 28:9; 2 Thessalonians 2:4
  23. 24 Isaiah 14:8; Isaiah 10:18; Isaiah 36:9; Daniel 4:30; Daniel 4:8–14
  24. 25 1 Kings 20:10; Deuteronomy 11:10; Isaiah 36:12; 2 Kings 19:23–24
  25. 26 Acts 4:27–28; Acts 2:23; Isaiah 46:10–11; 1 Peter 2:8; Isaiah 10:15
  26. 27 Psalm 129:6; Psalm 127:1–2; Jeremiah 37:10; Psalm 90:5–6; Isaiah 19:16
  27. 28 Revelation 2:13; Psalm 139:1–11; Jeremiah 23:23–24; Proverbs 5:21; Proverbs 15:3
  28. 29 Isaiah 10:12; Isaiah 37:34; Ezekiel 38:4; Isaiah 30:28; Ezekiel 29:4
  29. 30 2 Kings 19:29; Leviticus 25:4–5; Isaiah 7:14; 2 Kings 20:9; 1 Kings 13:3–5
  30. 31 Isaiah 27:6; 2 Kings 19:30–31; Psalm 80:9; Isaiah 1:9; Romans 11:5
  31. 32 Isaiah 9:7; 2 Kings 19:31; Joel 2:18; Zechariah 1:14; Isaiah 59:17
  32. 33 Isaiah 8:7–10; Ezekiel 21:22; Isaiah 10:32–34; 2 Kings 19:32–35; Isaiah 33:20
  33. 34 Isaiah 37:29; Proverbs 21:30
  34. 35 2 Kings 20:6; Isaiah 31:5; Isaiah 38:6; Isaiah 43:25; Jeremiah 23:5–6
  35. 36 Isaiah 10:12; 2 Kings 19:35; 1 Thessalonians 5:2–3; Isaiah 31:8; 2 Samuel 24:16
  36. 37 Jonah 3:3; Jonah 1:2; Nahum 1:1; Jonah 4:11; Genesis 10:11–12
  37. 38 Genesis 8:4; Jeremiah 51:27; Ezra 4:2; 2 Chronicles 32:21; 2 Kings 19:36–37

Cross references: OpenBible.info (CC BY), drawn mainly from the public-domain Treasury of Scripture Knowledge. · Sources & licences

What the Fathers said

Passages from the Church Fathers that expound or quote this chapter, verbatim from the public-domain Schaff edition (19th-century English translations).

How these were chosen

“Commentary” is the opening of a homily or exposition on this chapter (John Chrysostom’s homilies, Augustine’s tractates, sermons and expositions of the Psalms). “Quotes” are sentences where the edition’s own footnotes identify a quotation of a verse here, kept only when the wording matches the verse. Only works whose authorship is not in doubt are used. Psalms follow the Hebrew/English numbering (Augustine numbers them as the Septuagint does: his Psalm 50 is Psalm 51 here).

  1. Quotes verse 37:35 John Chrysostom, Homilies on the Gospel of Matthew (Homily XXVI)

    "I will defend this city for my servant David's sake." And besides, on account of His favor towards him, He suffered not Solomon to fall from the kingdom, great as the sin was which he had committed.

    Read in context · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 10 (1888)