Skip to the text

Daniel · Clementine Vulgate

Daniel 9 Clementine Vulgate

Leer en español
About VUL
  • Catholic
  • OT: Latin Vulgate
  • NT: Latin Vulgate
  • Catholic (73 books)
  • Original language
  • 1598
  • Public domain

Audio: World English Bible (WEB), read by Winfred W. Henson · About the recordings

1 In anno primo Darii filii Assueri de semine Medorum, qui imperavit super regnum Chaldæorum, 2 anno uno regni ejus, ego Daniel intellexi in libris numerum annorum, de quo factus est sermo Domini ad Jeremiam prophetam, ut complerentur desolationis Jerusalem septuaginta anni. 3 Et posui faciem meam ad Dominum Deum meum rogare et deprecari in jejuniis, sacco, et cinere. 4 Et oravi Dominum Deum meum, et confessus sum, et dixi: Obsecro, Domine Deus magne et terribilis, custodiens pactum, et misericordiam diligentibus te, et custodientibus mandata tua: 5 peccavimus, iniquitatem fecimus, impie egimus, et recessimus: et declinavimus a mandatis tuis ac judiciis. 6 Non obedivimus servis tuis prophetis, qui locuti sunt in nomine tuo regibus nostris, principibus nostris, patribus nostris, omnique populo terræ. 7 Tibi, Domine, justitia: nobis autem confusio faciei, sicut est hodie viro Juda, et habitatoribus Jerusalem, et omni Israël, his qui prope sunt, et his qui procul in universis terris, ad quas ejecisti eos propter iniquitates eorum, in quibus peccaverunt in te. 8 Domine, nobis confusio faciei, regibus nostris, principibus nostris, et patribus nostris, qui peccaverunt. 9 Tibi autem Domino Deo nostro misericordia et propitiatio, quia recessimus a te, 10 et non audivimus vocem Domini Dei nostri ut ambularemus in lege ejus, quam posuit nobis per servos suos prophetas. 11 Et omnis Israël prævaricati sunt legem tuam, et declinaverunt ne audirent vocem tuam: et stillavit super nos maledictio et detestatio quæ scripta est in libro Moysi servi Dei, quia peccavimus ei. 12 Et statuit sermones suos, quos locutus est super nos et super principes nostros, qui judicaverunt nos, ut superinduceret in nos magnum malum, quale numquam fuit sub omni cælo, secundum quod factum est in Jerusalem. 13 Sicut scriptum est in lege Moysi, omne malum hoc venit super nos: et non rogavimus faciem tuam, Domine Deus noster, ut reverteremur ab iniquitatibus nostris, et cogitaremus veritatem tuam. 14 Et vigilavit Dominus super malitiam, et adduxit eam super nos. Justus Dominus Deus noster in omnibus operibus suis, quæ fecit: non enim audivimus vocem ejus. 15 Et nunc Domine Deus noster, qui eduxisti populum tuum de terra Ægypti in manu forti, et fecisti tibi nomen secundum diem hanc: peccavimus, iniquitatem fecimus. 16 Domine, in omnem justitiam tuam avertatur, obsecro, ira tua et furor tuus a civitate tua Jerusalem, et monte sancto tuo. Propter peccata enim nostra, et iniquitates patrum nostrorum, Jerusalem et populus tuus in opprobrium sunt omnibus per circuitum nostrum. 17 Nunc ergo exaudi, Deus noster, orationem servi tui, et preces ejus: et ostende faciem tuam super sanctuarium tuum, quod desertum est propter temetipsum. 18 Inclina, Deus meus, aurem tuam, et audi: aperi oculos tuos, et vide desolationem nostram, et civitatem super quam invocatum est nomen tuum: neque enim in justificationibus nostris prosternimus preces ante faciem tuam, sed in miserationibus tuis multis. 19 Exaudi, Domine; placare Domine: attende et fac: ne moreris propter temetipsum, Deus meus, quia nomen tuum invocatum est super civitatem et super populum tuum. 20 Cumque adhuc loquerer, et orarem, et confiterer peccata mea, et peccata populi mei Israël, et prosternerem preces meas in conspectu Dei mei, pro monte sancto Dei mei: 21 adhuc me loquente in oratione, ecce vir Gabriel, quem videram in visione a principio, cito volans tetigit me in tempore sacrificii vespertini. 22 Et docuit me, et locutus est mihi, dixitque: Daniel, nunc egressus sum ut docerem te, et intelligeres. 23 Ab exordio precum tuarum egressus est sermo: ego autem veni ut indicarem tibi, quia vir desideriorum es: tu ergo animadverte sermonem, et intellige visionem. 24 Septuaginta hebdomades abbreviatæ sunt super populum tuum et super urbem sanctam tuam, ut consummetur prævaricatio, et finem accipiat peccatum, et deleatur iniquitas, et adducatur justitia sempiterna, et impleatur visio et prophetia, et ungatur Sanctus sanctorum. 25 Scito ergo, et animadverte: ab exitu sermonis, ut iterum ædificetur Jerusalem, usque ad christum ducem, hebdomades septem, et hebdomades sexaginta duæ erunt: et rursum ædificabitur platea, et muri in angustia temporum. 26 Et post hebdomades sexaginta duas occidetur christus: et non erit ejus populus qui eum negaturus est. Et civitatem et sanctuarium dissipabit populus cum duce venturo: et finis ejus vastitas, et post finem belli statuta desolatio. 27 Confirmabit autem pactum multis hebdomada una: et in dimidio hebdomadis deficiet hostia et sacrificium: et erit in templo abominatio desolationis: et usque ad consummationem et finem perseverabit desolatio.

People & places in this chapter

From this site's family tree and Bible maps, only where those guides cite this chapter.

People

  • Ahasuerus

    Father of Darius the Mede

    Named as the father of Darius the Mede.

    Cited in the guide: Daniel 9:1

  • Darius the Mede

    King over the Chaldeans

    Darius the Mede, son of Ahasuerus (Xerxes in the BSB), who received the kingdom at Belshazzar's death and cast Daniel into the lions' den.

    Cited in the guide: Daniel 5:31; Daniel 6:1; Daniel 9:1

  • Gabriel

    Angel who explains visions

    The man-like heavenly figure who was told to make Daniel understand a vision and who came to him at the evening offering with insight. In Luke he announces the birth of John to…

    Cited in the guide: Daniel 8:16; Daniel 9:21; Luke 1:19

Cross references (27)

Related passages for each verse, from the Treasury of Scripture Knowledge as collected and ranked by readers at OpenBible.info.

  1. 1 Daniel 11:1; Daniel 1:21; Daniel 5:31–6:1; Daniel 6:28
  2. 2 Jeremiah 29:10; Jeremiah 25:11–12; 2 Chronicles 36:21; Zechariah 7:5; Revelation 1:3
  3. 3 Jeremiah 29:10–13; Jeremiah 33:3; James 5:16–18; Nehemiah 1:4–11; Esther 4:16
  4. 4 Romans 8:28; Exodus 20:6; Deuteronomy 5:10; Exodus 34:6–7; Daniel 9:5–12
  5. 5 Malachi 3:7; Daniel 9:11; Daniel 9:15; Psalm 106:6; Isaiah 64:5–7
  6. 6 Daniel 9:10; 2 Chronicles 36:15–16; Zechariah 7:8–12; Jeremiah 44:4–5; Nehemiah 9:34
  7. 7 Daniel 9:14; Jeremiah 3:25; Psalm 44:15; Daniel 9:8; Deuteronomy 4:27
  8. 8 Daniel 9:6–7; Lamentations 1:18; Lamentations 3:42; Lamentations 1:7–8; Jeremiah 14:20
  9. 9 Ephesians 1:6–8; Daniel 9:7; Psalm 86:15; Daniel 9:5; Psalm 130:7
  10. 10 Daniel 9:6; 2 Kings 18:12; Nehemiah 9:13–17; Hebrews 1:1; 2 Kings 17:13–15
  11. 11 Jeremiah 8:5–10; Isaiah 1:4–6; Deuteronomy 28:15–68; Deuteronomy 29:20–29; Deuteronomy 32:19–42
  12. 12 Ezekiel 5:9; Lamentations 1:12; Job 12:17; Isaiah 44:26; Lamentations 2:17
  13. 13 Deuteronomy 28:15–68; Isaiah 9:13; Jeremiah 2:30; Leviticus 26:14–46; Hosea 7:10
  14. 14 Daniel 9:7; Nehemiah 9:33; Jeremiah 44:27; Psalm 51:14; Jeremiah 31:28
  15. 15 Nehemiah 9:10; Daniel 9:5; Exodus 14:18; Exodus 6:1; Exodus 32:11
  16. 16 Zechariah 8:3; Psalm 87:1–3; Psalm 31:1; Daniel 9:20; Joel 3:17
  17. 17 Psalm 80:19; Lamentations 5:18; Psalm 80:3; Psalm 80:7; 2 Corinthians 1:20
  18. 18 Isaiah 37:17; Jeremiah 36:7; 2 Kings 19:16; Jeremiah 25:29; Psalm 80:14–19
  19. 19 Daniel 9:18; Jeremiah 14:9; Numbers 14:19; 2 Chronicles 6:25–30; Ephesians 1:12
  20. 20 Psalm 145:18; Daniel 9:3–4; Romans 3:23; Isaiah 58:9; Psalm 32:5
  21. 21 Luke 1:19; Daniel 8:16; Acts 10:3; Daniel 10:16; 1 Kings 18:36
  22. 22 Daniel 9:24–27; Daniel 8:16; Daniel 10:21; Zechariah 1:9; Zechariah 1:14
  23. 23 Daniel 10:19; Daniel 10:11–12; Matthew 24:15; Luke 1:28; Song of Songs 7:10
  24. 24 Hebrews 9:11–14; Romans 5:10; Jeremiah 23:5–6; Leviticus 25:8; Numbers 14:34
  25. 25 Ezra 4:24; Isaiah 55:4; Isaiah 9:6; John 1:41; John 4:25
  26. 26 Isaiah 53:8; Nahum 1:8; Luke 24:26; Mark 13:2; Mark 9:12
  27. 27 Matthew 24:15; Daniel 12:11; Mark 13:14; Luke 21:20; Daniel 11:36

Cross references: OpenBible.info (CC BY), drawn mainly from the public-domain Treasury of Scripture Knowledge. · Sources & licences

What the Fathers said

Passages from the Church Fathers that expound or quote this chapter, verbatim from the public-domain Schaff edition (19th-century English translations).

How these were chosen

“Commentary” is the opening of a homily or exposition on this chapter (John Chrysostom’s homilies, Augustine’s tractates, sermons and expositions of the Psalms). “Quotes” are sentences where the edition’s own footnotes identify a quotation of a verse here, kept only when the wording matches the verse. Only works whose authorship is not in doubt are used. Psalms follow the Hebrew/English numbering (Augustine numbers them as the Septuagint does: his Psalm 50 is Psalm 51 here).

  1. Quotes verse 9:27 Irenaeus of Lyons, Against Heresies (Book V, Chapter XXV)

    … pure sacrifice unto God: "And in the midst of the week," he says, "the sacrifice and the libation shall be taken away, and the abomination of desolation [shall be brought] into the temple: even unto the consummation of the time shall the desolation be complete." Now three years and six months constitute the half-week.

    Read in context · Ante-Nicene Fathers, vol. 1 (1885)

  2. Quotes verse 9:25 Cyril of Jerusalem, Catechetical Lectures (Lecture XII)

    … with Daniel says, and do thou now mark the words, And thou shalt know and understand: From the going forth of the word for making answer, and for the building of Jerusalem, until Messiah the Prince are seven weeks and three score and two weeks.

    Read in context · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 2, vol. 7 (1894)