1 Respondens autem Job, dixit: 2 [Utinam appenderentur peccata mea quibus iram merui, et calamitas quam patior, in statera ! 3 Quasi arena maris hæc gravior appareret; unde et verba mea dolore sunt plena: 4 quia sagittæ Domini in me sunt, quarum indignatio ebibit spiritum meum; et terrores Domini militant contra me. 5 Numquid rugiet onager cum habuerit herbam? aut mugiet bos cum ante præsepe plenum steterit? 6 aut poterit comedi insulsum, quod non est sale conditum? aut potest aliquis gustare quod gustatum affert mortem? 7 Quæ prius nolebat tangere anima mea, nunc, præ angustia, cibi mei sunt. 8 Quis det ut veniat petitio mea, et quod expecto tribuat mihi Deus? 9 et qui cœpit, ipse me conterat; solvat manum suam, et succidat me? 10 Et hæc mihi sit consolatio, ut affligens me dolore, non parcat, nec contradicam sermonibus Sancti. 11 Quæ est enim fortitudo mea, ut sustineam? aut quis finis meus, ut patienter agam? 12 Nec fortitudo lapidum fortitudo mea, nec caro mea ænea est. 13 Ecce non est auxilium mihi in me, et necessarii quoque mei recesserunt a me. 14 Qui tollit ab amico suo misericordiam, timorem Domini derelinquit. 15 Fratres mei præterierunt me, sicut torrens qui raptim transit in convallibus. 16 Qui timent pruinam, irruet super eos nix. 17 Tempore quo fuerint dissipati, peribunt; et ut incaluerit, solventur de loco suo. 18 Involutæ sunt semitæ gressuum eorum; ambulabunt in vacuum, et peribunt. 19 Considerate semitas Thema, itinera Saba, et expectate paulisper. 20 Confusi sunt, quia speravi: venerunt quoque usque ad me, et pudore cooperti sunt. 21 Nunc venistis; et modo videntes plagam meam, timetis. 22 Numquid dixi: Afferte mihi, et de substantia vestra donate mihi? 23 vel: Liberate me de manu hostis, et de manu robustorum eruite me? 24 Docete me, et ego tacebo: et si quid forte ignoravi, instruite me. 25 Quare detraxistis sermonibus veritatis, cum e vobis nullus sit qui possit arguere me? 26 Ad increpandum tantum eloquia concinnatis, et in ventum verba profertis. 27 Super pupillum irruitis, et subvertere nitimini amicum vestrum. 28 Verumtamen quod cœpistis explete: præbete aurem, et videte an mentiar. 29 Respondete, obsecro, absque contentione; et loquentes id quod justum est, judicate. 30 Et non invenietis in lingua mea iniquitatem, nec in faucibus meis stultitia personabit.]
Job 6 Clementine Vulgate
Audio: World English Bible (WEB), read by Winfred W. Henson · About the recordings
Cross references (28)
Related passages for each verse, from the Treasury of Scripture Knowledge as collected and ranked by readers at OpenBible.info.
- 1 Job 4:1
- 2 Job 23:2; Job 31:6; Job 4:5
- 3 Proverbs 27:3; Job 23:2; Psalm 77:4; Psalm 40:5; Job 37:19–20
- 4 Psalm 38:2; Job 30:15; Psalm 88:15–16; Proverbs 18:14; Mark 15:34
- 5 Jeremiah 14:6; Psalm 104:14; Joel 1:18–20; Psalm 42:1
- 6 Job 34:3; Job 6:30; Job 12:11; Leviticus 2:13; Luke 14:34
- 7 Job 3:24; Ezekiel 12:18–19; Psalm 102:9; Daniel 10:3; Ezekiel 4:16
- 8 Psalm 119:81; Job 17:14–16; Job 6:11–13
- 9 1 Kings 19:4; Jonah 4:3; Job 7:15–16; Isaiah 48:10–13; Jonah 4:8
- 10 Job 23:12; Leviticus 19:2; Isaiah 57:15; Psalm 40:9–10; Psalm 71:17–18
- 11 Psalm 103:14–16; Psalm 102:23; Job 17:1; Psalm 39:5; Job 10:20
- 12 Job 41:24; Job 40:18
- 13 2 Corinthians 1:12; Job 26:2; Job 12:2–3; Job 19:28; Job 13:2
- 14 Galatians 6:2; Proverbs 17:17; 1 Corinthians 12:26; Romans 12:15; 2 Corinthians 11:29
- 15 Psalm 38:11; Jeremiah 15:18; Psalm 41:9; John 13:18; John 16:32
- 17 Job 24:19; 1 Kings 17:1
- 19 Isaiah 21:14; Genesis 25:15; Jeremiah 25:23; 1 Kings 10:1; Genesis 10:7
- 20 Jeremiah 17:13; Romans 9:33; Jeremiah 14:3–4; Romans 5:5
- 21 Psalm 38:11; 2 Timothy 4:16; Jeremiah 17:5–6; Job 13:4; Job 6:15
- 22 Acts 20:33; Job 42:11; 1 Samuel 12:3
- 23 Job 5:20; Psalm 49:15; Psalm 107:2; Jeremiah 15:21; Psalm 49:7–8
- 24 James 3:2; Proverbs 9:9; Job 34:32; Psalm 19:12; Psalm 39:1–2
- 25 Proverbs 25:11; Ecclesiastes 12:10–11; Job 16:3–5; Job 24:25; Job 4:4
- 26 Job 8:2; Ephesians 4:14; Matthew 12:37; Job 10:1; Job 40:8
- 27 Job 24:3; Job 22:9; Psalm 7:15; James 1:27; 2 Peter 2:3
- 28 Job 13:4; Job 27:4; Job 33:3; Job 36:4; Job 11:3
- 29 Job 17:10; Job 34:5; Malachi 3:18; Job 27:4–6; Job 42:6
- 30 Job 12:11; Job 34:3; Job 6:6; Job 33:8–12; Job 42:3–6
Cross references: OpenBible.info (CC BY), drawn mainly from the public-domain Treasury of Scripture Knowledge. · Sources & licences