1 Habitavit autem Jacob in terra Chanaan, in qua pater suus peregrinatus est. 2 Et hæ sunt generationes ejus: Joseph cum sedecim esset annorum, pascebat gregem cum fratribus suis adhuc puer: et erat cum filiis Balæ et Zelphæ uxorum patris sui: accusavitque fratres suos apud patrem crimine pessimo. 3 Israël autem diligebat Joseph super omnes filios suos, eo quod in senectute genuisset eum: fecitque ei tunicam polymitam. 4 Videntes autem fratres ejus quod a patre plus cunctis filiis amaretur, oderant eum, nec poterant ei quidquam pacifice loqui. 5 Accidit quoque ut visum somnium referret fratribus suis: quæ causa majoris odii seminarium fuit. 6 Dixitque ad eos: Audite somnium meum quod vidi: 7 putabam nos ligare manipulos in agro: et quasi consurgere manipulum meum, et stare, vestrosque manipulos circumstantes adorare manipulum meum. 8 Responderunt fratres ejus: Numquid rex noster eris? aut subjiciemur ditioni tuæ? Hæc ergo causa somniorum atque sermonum, invidiæ et odii fomitem ministravit. 9 Aliud quoque vidit somnium, quod narrans fratribus, ait: Vidi per somnium, quasi solem, et lunam, et stellas undecim adorare me. 10 Quod cum patri suo, et fratribus retulisset, increpavit eum pater suus, et dixit: Quid sibi vult hoc somnium quod vidisti? num ego et mater tua, et fratres tui adorabimus te super terram? 11 Invidebant ei igitur fratres sui: pater vero rem tacitus considerabat. 12 Cumque fratres illius in pascendis gregibus patris morarentur in Sichem, 13 dixit ad eum Israël: Fratres tui pascunt oves in Sichimis: veni, mittam te ad eos. Quo respondente, 14 Præsto sum, ait ei: Vade, et vide si cuncta prospera sint erga fratres tuos, et pecora: et renuntia mihi quid agatur. Missus de valle Hebron, venit in Sichem: 15 invenitque eum vir errantem in agro, et interrogavit quid quæreret. 16 At ille respondit: Fratres meos quæro: indica mihi ubi pascant greges. 17 Dixitque ei vir: Recesserunt de loco isto: audivi autem eos dicentes: Eamus in Dothain. Perrexit ergo Joseph post fratres suos, et invenit eos in Dothain. 18 Qui cum vidissent eum procul, antequam accederet ad eos, cogitaverunt illum occidere: 19 et mutuo loquebantur: Ecce somniator venit: 20 venite, occidamus eum, et mittamus in cisternam veterem: dicemusque: Fera pessima devoravit eum: et tunc apparebit quid illi prosint somnia sua. 21 Audiens autem hoc Ruben, nitebatur liberare eum de manibus eorum, et dicebat: 22 Non interficiatis animam ejus, nec effundatis sanguinem: sed projicite eum in cisternam hanc, quæ est in solitudine, manusque vestras servate innoxias: hoc autem dicebat, volens eripere eum de manibus eorum, et reddere patri suo. 23 Confestim igitur ut pervenit ad fratres suos, nudaverunt eum tunica talari et polymita: 24 miseruntque eum in cisternam veterem, quæ non habebat aquam. 25 Et sedentes ut comederent panem, viderunt Ismaëlitas viatores venire de Galaad, et camelos eorum portantes aromata, et resinam, et stacten in Ægyptum. 26 Dixit ergo Judas fratribus suis: Quid nobis prodest si occiderimus fratrem nostrum, et celaverimus sanguinem ipsius? 27 melius est ut venundetur Ismaëlitis, et manus nostræ non polluantur: frater enim et caro nostra est. Acquieverunt fratres sermonibus illius. 28 Et prætereuntibus Madianitis negotiatoribus, extrahentes eum de cisterna, vendiderunt eum Ismaëlitis, viginti argenteis: qui duxerunt eum in Ægyptum. 29 Reversusque Ruben ad cisternam, non invenit puerum: 30 et scissis vestibus pergens ad fratres suos, ait: Puer non comparet, et ego quo ibo? 31 Tulerunt autem tunicam ejus, et in sanguine hædi, quem occiderant, tinxerunt: 32 mittentes qui ferrent ad patrem, et dicerent: Hanc invenimus: vide utrum tunica filii tui sit, an non. 33 Quam cum agnovisset pater, ait: Tunica filii mei est: fera pessima comedit eum, bestia devoravit Joseph. 34 Scissisque vestibus, indutus est cilicio, lugens filium suum multo tempore. 35 Congregatis autem cunctis liberis ejus ut lenirent dolorem patris, noluit consolationem accipere, sed ait: Descendam ad filium meum lugens in infernum. Et illo perseverante in fletu, 36 Madianitæ vendiderunt Joseph in Ægypto Putiphari eunucho Pharaonis, magistro militum.
Genesis 37 Clementine Vulgate
Audio: World English Bible (WEB), read by Winfred W. Henson · About the recordings
People & places in this chapter
From this site's family tree and Bible maps, only where those guides cite this chapter.
People
Joseph
Betrayed and enslaved, he rose to rule Egypt and saved his family from famine.
Cited in the guide: Genesis 37; 39–50
Potiphar
An Egyptian officer of Pharaoh and captain of the guard who bought Joseph from the Ishmaelites, put him in charge of his household, and had him thrown into prison after his wife's…
Cited in the guide: Genesis 37:36; Genesis 39:1; Genesis 39:4
Cross references (36)
Related passages for each verse, from the Treasury of Scripture Knowledge as collected and ranked by readers at OpenBible.info.
- 1 Genesis 17:8; Genesis 23:4; Hebrews 11:9–16; Genesis 36:7; Genesis 28:4
- 2 Genesis 35:25–26; 1 Samuel 2:22–24; Genesis 35:22; 1 Corinthians 11:18; Genesis 10:1
- 3 John 3:35; Genesis 37:32; 2 Samuel 13:18; John 13:22–23; Genesis 37:23
- 4 Genesis 27:41; 1 John 4:20; 1 John 3:12; 1 John 2:11; Psalm 69:4
- 5 Genesis 28:12; Genesis 42:9; John 17:14; Daniel 4:5; Amos 3:7
- 6 Genesis 44:18
- 7 Genesis 42:6; Genesis 44:14; Genesis 43:26; Genesis 42:9; Colossians 1:18
- 8 1 Samuel 10:27; Acts 7:35; Genesis 49:26; Acts 4:27–28; Exodus 2:14
- 9 Acts 7:9–14; Genesis 46:29; Genesis 37:7; Daniel 8:10; Genesis 43:28
- 10 Genesis 27:29; Isaiah 60:14; Philippians 2:10–11; Genesis 37:7
- 11 Acts 7:9; Luke 2:51; Luke 2:19; Daniel 7:28; Isaiah 11:13
- 12 Genesis 37:1; Genesis 33:18; Genesis 34:25–31
- 13 Ephesians 6:1–3; 1 Samuel 17:17–20; Matthew 10:16; 1 Samuel 3:16; Genesis 27:18
- 14 Genesis 35:27; Psalm 125:5; Luke 19:42; Genesis 13:18; 2 Samuel 18:32
- 15 Judges 4:22; John 4:27; Genesis 21:14; John 20:15; John 18:4
- 16 Luke 19:10; Song of Songs 1:7
- 17 2 Kings 6:13
- 18 Acts 23:12; Psalm 37:32; 1 Samuel 19:1; Psalm 37:12; Mark 14:1
- 19 Genesis 28:12; Genesis 37:5; Genesis 49:23; Genesis 37:11
- 20 Titus 3:3; Proverbs 27:4; 2 Kings 2:24; Matthew 2:2–16; Proverbs 1:11–12
- 21 Genesis 42:22; Joshua 10:28; Genesis 35:22; Matthew 10:28; Genesis 9:5
- 22 Exodus 24:11; Matthew 27:24; Genesis 42:22; Genesis 22:12; Acts 12:1
- 23 Genesis 37:31–33; Matthew 27:28; Genesis 37:3; Genesis 42:21; Psalm 22:18
- 24 Jeremiah 38:6; Zechariah 9:11; Psalm 130:1–2; Psalm 40:2; Psalm 88:8
- 25 Genesis 43:11; Jeremiah 8:22; Genesis 37:28; Jeremiah 46:11; Genesis 16:11–12
- 26 Genesis 37:20; Genesis 4:10; Ezekiel 24:7; Jeremiah 41:8; Romans 6:21
- 27 Matthew 16:26; Genesis 42:21; 1 Samuel 18:17; Genesis 29:14; 2 Samuel 12:9
- 28 Acts 7:9; Psalm 105:17; Genesis 25:2; Genesis 45:4–5; Genesis 37:25
- 29 Genesis 37:34; Job 1:20; Joel 2:13; Acts 14:14; Genesis 44:13
- 30 Genesis 42:13; Genesis 42:32; Jeremiah 31:15; Genesis 42:35–36; Genesis 37:20
- 31 Genesis 37:23; Genesis 37:3; Proverbs 28:13
- 32 Luke 15:30; Genesis 44:20–23; Genesis 37:3
- 33 Genesis 44:28; Genesis 37:20; 1 Kings 13:24; 2 Kings 2:24; Proverbs 14:15
- 34 Genesis 37:29; Job 1:20; 2 Samuel 3:31; Esther 4:1–3; Nehemiah 9:1
- 35 Genesis 42:38; Job 2:11; 2 Samuel 12:17; Genesis 42:31; Genesis 35:22–26
- 36 Genesis 40:4; Genesis 37:28; 2 Kings 25:8; Genesis 39:1–23; Genesis 25:1–2
Cross references: OpenBible.info (CC BY), drawn mainly from the public-domain Treasury of Scripture Knowledge. · Sources & licences
What the Fathers said
Passages from the Church Fathers that expound or quote this chapter, verbatim from the public-domain Schaff edition (19th-century English translations).
How these were chosen
“Commentary” is the opening of a homily or exposition on this chapter (John Chrysostom’s homilies, Augustine’s tractates, sermons and expositions of the Psalms). “Quotes” are sentences where the edition’s own footnotes identify a quotation of a verse here, kept only when the wording matches the verse. Only works whose authorship is not in doubt are used. Psalms follow the Hebrew/English numbering (Augustine numbers them as the Septuagint does: his Psalm 50 is Psalm 51 here).
Because Joseph was sold into Egypt by his brethren. That Joseph whom the brethren envied, and sold him into Egypt, when sold into Egypt, toiled, was humbled; when made known and exalted, flourished, reigned.
Read in context · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 8 (1888)