Skip to the text

2 Chronicles · Clementine Vulgate

2 Chronicles 36 Clementine Vulgate

Leer en español
About VUL
  • Catholic
  • OT: Latin Vulgate
  • NT: Latin Vulgate
  • Catholic (73 books)
  • Original language
  • 1598
  • Public domain

Audio: World English Bible (WEB), read by Winfred W. Henson · About the recordings

1 Tulit ergo populus terræ Joachaz filium Josiæ, et constituit regem pro patre suo in Jerusalem. 2 Viginti trium annorum erat Joachaz cum regnare cœpisset, et tribus mensibus regnavit in Jerusalem. 3 Amovit autem eum rex Ægypti cum venisset in Jerusalem, et condemnavit terram centum talentis argenti, et talento auri. 4 Constituitque pro eo regem Eliakim fratrem ejus super Judam et Jerusalem, et vertit nomen ejus Joakim: ipsum vero Joachaz tulit secum, et abduxit in Ægyptum. 5 Viginti quinque annorum erat Joakim cum regnare cœpisset, et undecim annis regnavit in Jerusalem: fecitque malum coram Domino Deo suo. 6 Contra hunc ascendit Nabuchodonosor rex Chaldæorum, et vinctum catenis duxit in Babylonem. 7 Ad quam et vasa Domini transtulit, et posuit ea in templo suo. 8 Reliqua autem verborum Joakim, et abominationum ejus quas operatus est, et quæ inventa sunt in eo, continentur in libro regum Juda et Israël. Regnavit autem Joachin filius ejus pro eo. 9 Octo annorum erat Joachin cum regnare cœpisset, et tribus mensibus ac decem diebus regnavit in Jerusalem: fecitque malum in conspectu Domini. 10 Cumque anni circulus volveretur, misit Nabuchodonosor rex, qui adduxerunt eum in Babylonem, asportatis simul pretiosissimis vasis domus Domini. Regem vero constituit Sedeciam patruum ejus super Judam et Jerusalem. 11 Viginti et unius anni erat Sedecias cum regnare cœpisset, et undecim annis regnavit in Jerusalem: 12 fecitque malum in oculis Domini Dei sui, nec erubuit faciem Jeremiæ prophetæ, loquentis ad se ex ore Domini. 13 A rege quoque Nabuchodonosor recessit, qui adjuraverat eum per Deum: et induravit cervicem suam et cor ut non reverteretur ad Dominum Deum Israël. 14 Sed et universi principes sacerdotum et populus prævaricati sunt inique juxta universas abominationes gentium, et polluerunt domum Domini quam sanctificaverat sibi in Jerusalem. 15 Mittebat autem Dominus Deus patrum suorum ad illos per manum nuntiorum suorum de nocte consurgens, et quotidie commonens: eo quod parceret populo et habitaculo suo. 16 At illi subsannabant nuntios Dei, et parvipendebant sermones ejus, illudebantque prophetis, donec ascenderet furor Domini in populum ejus, et esset nulla curatio. 17 Adduxit enim super eos regem Chaldæorum, et interfecit juvenes eorum gladio in domo sanctuarii sui: non est misertus adolescentis, et virginis, et senis, nec decrepiti quidem, sed omnes tradidit in manibus ejus. 18 Universaque vasa domus Domini, tam majora quam minora, et thesauros templi, et regis, et principum, transtulit in Babylonem. 19 Incenderunt hostes domum Dei, destruxeruntque murum Jerusalem: universas turres combusserunt, et quidquid pretiosum fuerat, demoliti sunt. 20 Si quis evaserat gladium, ductus in Babylonem servivit regi et filiis ejus, donec imperaret rex Persarum, 21 et compleretur sermo Domini ex ore Jeremiæ, et celebraret terra sabbata sua: cunctis enim diebus desolationis egit sabbatum usque dum complerentur septuaginta anni. 22 Anno autem primo Cyri regis Persarum, ad explendum sermonem Domini quem locutus fuerat per os Jeremiæ, suscitavit Dominus spiritum Cyri regis Persarum: qui jussit prædicari in universo regno suo, etiam per scripturam, dicens: 23 Hæc dicit Cyrus rex Persarum: Omnia regna terræ dedit mihi Dominus Deus cæli, et ipse præcepit mihi ut ædificarem ei domum in Jerusalem, quæ est in Judæa: quis ex vobis est in omni populo ejus? sit Dominus Deis suus cum eo, et ascendat.

People & places in this chapter

From this site's family tree and Bible maps, only where those guides cite this chapter.

People

  • Cyrus

    King of Persia

    King of Persia whose spirit the LORD stirred in his first year to proclaim that God had appointed him to build a house for Him at Jerusalem and that God's people may go up.

    Cited in the guide: 2 Chronicles 36:22; 2 Chronicles 36:23; Ezra 1:1

  • Jeremiah

    Prophet who lamented Josiah

    Prophet who lamented over Josiah and whom Zedekiah refused to humble himself before; the exile fulfilled the word of the LORD through him.

    Cited in the guide: 2 Chronicles 35:25; 2 Chronicles 36:12; 2 Chronicles 36:22

Cross references (22)

Related passages for each verse, from the Treasury of Scripture Knowledge as collected and ranked by readers at OpenBible.info.

  1. 1 Jeremiah 22:11; 2 Chronicles 26:1; 1 Chronicles 3:15; 2 Chronicles 33:25; 2 Kings 23:30–37
  2. 3 2 Kings 23:33
  3. 4 Jeremiah 22:10–12; 2 Kings 23:34–35; Ezekiel 19:3–4; 1 Chronicles 3:15
  4. 5 2 Kings 23:36–37; Jeremiah 26:1; Jeremiah 22:13–19; Jeremiah 26:21–23; Jeremiah 36:27–32
  5. 6 2 Chronicles 33:11; Jeremiah 25:9; Daniel 1:1–2; 2 Kings 24:1–2; 2 Kings 24:5–6
  6. 7 2 Kings 24:13; Jeremiah 27:16–18; Ezra 1:7–11; Jeremiah 28:3; Daniel 1:2
  7. 8 2 Kings 24:5–6; 1 Chronicles 3:16–17; Jeremiah 22:24; Jeremiah 22:28; Matthew 1:11–12
  8. 9 2 Kings 24:8–17
  9. 10 Jeremiah 37:1; 2 Chronicles 36:7; Daniel 1:1–2; Daniel 5:2; Jeremiah 27:18–22
  10. 11 2 Kings 24:18–20; Jeremiah 28:1; Jeremiah 27:1; Jeremiah 52:1–3
  11. 12 2 Chronicles 33:23; Jeremiah 37:2–21; Jeremiah 38:14–28; Exodus 10:3; 2 Chronicles 35:22
  12. 13 Jeremiah 52:2–3; Ezekiel 17:11–20; 2 Chronicles 30:8; Hebrews 3:13; Exodus 9:17
  13. 14 Ezekiel 22:6; Daniel 9:8; 2 Kings 16:10–16; Micah 3:9–11; 2 Chronicles 28:3
  14. 15 Jeremiah 35:15; Jeremiah 7:13; Jeremiah 25:3–4; Luke 19:41–44; Jeremiah 44:4–5
  15. 16 Jeremiah 5:12–13; 2 Chronicles 30:10; Luke 22:63–64; 1 Thessalonians 4:8; Proverbs 6:15
  16. 17 Ezra 9:7; Psalm 74:20; Ezekiel 9:5–7; Jeremiah 40:3; Daniel 9:14
  17. 18 2 Chronicles 36:7; 2 Chronicles 36:10; Jeremiah 52:17–23; 2 Kings 25:13–17; 2 Kings 20:13–17
  18. 19 Psalm 79:1; Luke 21:6; Micah 3:12; Lamentations 4:1; Jeremiah 7:4
  19. 20 Jeremiah 27:7; Ezra 1:1–11; 2 Chronicles 36:22; Deuteronomy 28:47–48; 2 Kings 25:11
  20. 21 Jeremiah 29:10; Leviticus 26:34–35; Jeremiah 25:11–12; Daniel 9:2; Zechariah 1:12
  21. 22 Jeremiah 25:12; Ezra 1:1–3; Jeremiah 29:10; 2 Chronicles 36:21; Isaiah 44:28–45:5
  22. 23 Daniel 5:23; Romans 8:31; Daniel 2:37; Ezra 7:13; Isaiah 44:26–28

Cross references: OpenBible.info (CC BY), drawn mainly from the public-domain Treasury of Scripture Knowledge. · Sources & licences