Skip to the text

Isaiah · Clementine Vulgate

Isaiah 38 Clementine Vulgate

Leer en español
About VUL
  • Catholic
  • OT: Latin Vulgate
  • NT: Latin Vulgate
  • Catholic (73 books)
  • Original language
  • 1598
  • Public domain

Audio: World English Bible (WEB), read by Winfred W. Henson · About the recordings

1 In diebus illis ægrotavit Ezechias usque ad mortem; et introivit ad eum Isaias, filius Amos, propheta, et dixit ei: Hæc dicit Dominus: Dispone domui tuæ, quia morieris tu, et non vives. 2 Et convertit Ezechias faciem suam ad parietem, et oravit ad Dominum, 3 et dixit: Obsecro, Domine, memento, quæso, quomodo ambulaverim coram te in veritate et in corde perfecto, et quod bonum est in oculis tuis fecerim. Et flevit Ezechias fletu magno. 4 Et factum est verbum Domini ad Isaiam, dicens: 5 Vade, et dic Ezechiæ: Hæc dicit Dominus Deus David patris tui: Audivi orationem tuam, et vidi lacrimas tuas; ecce ego adjiciam super dies tuos quindecim annos, 6 et de manu regis Assyriorum eruam te, et civitatem istam, et protegam eam. 7 Hoc autem tibi erit signum a Domino, quia faciet Dominus verbum hoc quod locutus est: 8 ecce ego reverti faciam umbram linearum per quas descenderat in horologio Achaz in sole, retrorsum decem lineis. Et reversus est sol decem lineis per gradus quos descenderat. 9 Scriptura Ezechiæ, regis Juda, cum ægrotasset et convaluisset de infirmitate sua. 10 [Ego dixi in dimidio dierum meorum: Vadam ad portas inferi; quæsivi residuum annorum meorum. 11 Dixi: Non videbo Dominum Deum in terra viventium; non aspiciam hominem ultra, et habitatorem quietis. 12 Generatio mea ablata est, et convoluta est a me, quasi tabernaculum pastorum. Præcisa est velut a texente vita mea; dum adhuc ordirer, succidit me: de mane usque ad vesperam finies me. 13 Sperabam usque ad mane; quasi leo, sic contrivit omnia ossa mea: de mane usque ad vesperam finies me. 14 Sicut pullus hirundinis, sic clamabo; meditabor ut columba. Attenuati sunt oculi mei, suspicientes in excelsum. Domine, vim patior: responde pro me. 15 Quid dicam, aut quid respondebit mihi, cum ipse fecerit? Recogitabo tibi omnes annos meos in amaritudine animæ meæ. 16 Domine, si sic vivitur, et in talibus vita spiritus mei, corripies me, et vivificabis me. 17 Ecce in pace amaritudo mea amarissima. Tu autem eruisti animam meam ut non periret; projecisti post tergum tuum omnia peccata mea. 18 Quia non infernus confitebitur tibi, neque mors laudabit te: non exspectabunt qui descendunt in lacum veritatem tuam. 19 Vivens, vivens ipse confitebitur tibi, sicut et ego hodie; pater filiis notam faciet veritatem tuam. 20 Domine, salvum me fac ! et psalmos nostros cantabimus cunctis diebus vitæ nostræ in domo Domini.] 21 Et jussit Isaias ut tollerent massam de ficis, et cataplasmarent super vulnus, et sanaretur. 22 Et dixit Ezechias: Quod erit signum quia ascendam in domum Domini?

People & places in this chapter

From this site's family tree and Bible maps, only where those guides cite this chapter.

People

  • Hezekiah

    King of Judah

    A great reformer who trusted God and saw Jerusalem delivered from Assyria.

    Cited in the guide: 2 Kings 18-20; 2 Chron. 29-32; Isa. 36-39; Matt. 1:9-10

Cross references (21)

Related passages for each verse, from the Treasury of Scripture Knowledge as collected and ranked by readers at OpenBible.info.

  1. 1 2 Chronicles 32:24; Isaiah 38:1–8; 2 Kings 20:1–11; 2 Samuel 17:23; Jonah 3:10
  2. 2 Matthew 6:6; Psalm 50:15; 1 Kings 8:30; Psalm 91:15
  3. 3 Hebrews 5:7; Hebrews 6:10; Psalm 18:20–27; Nehemiah 13:14; 2 Chronicles 31:20–21
  4. 5 1 John 5:14–15; Psalm 34:5–6; Revelation 7:17; Luke 1:13; Psalm 147:3
  5. 6 Isaiah 37:35; Isaiah 31:4–5; Isaiah 12:6; 2 Timothy 4:17; 2 Chronicles 32:22
  6. 7 Isaiah 37:30; Judges 6:37–39; 2 Kings 20:8–21; Judges 6:17–22; Isaiah 7:11–14
  7. 8 2 Kings 20:9–11; Joshua 10:12–14; Matthew 16:1; 2 Chronicles 32:24; 2 Chronicles 32:31
  8. 9 Judges 5:1–31; Job 5:18; Psalm 18:1; Isaiah 12:1–6; Jonah 2:1–9
  9. 10 2 Corinthians 1:9; Psalm 102:24; Job 7:7; Psalm 107:18; Isaiah 38:1
  10. 11 Psalm 27:13; Psalm 116:8–9; Ecclesiastes 9:5–6; Psalm 6:4–5; Job 35:14–15
  11. 12 2 Corinthians 5:1; Hebrews 1:12; Psalm 73:14; Isaiah 13:20; James 4:14
  12. 13 Psalm 51:8; Daniel 6:24; 1 Kings 13:24–26; Psalm 39:10; 1 Corinthians 11:30–32
  13. 14 Isaiah 59:11; Psalm 69:3; Job 30:29; Ezekiel 7:16; Psalm 123:1–4
  14. 15 Job 7:11; 1 Kings 21:27; Job 10:1; Job 21:25; 2 Kings 4:27
  15. 16 Psalm 119:25; 1 Corinthians 11:32; Hebrews 12:10–11; Matthew 4:4; Job 33:19–28
  16. 17 Isaiah 43:25; Micah 7:18–19; Jonah 2:6; Psalm 30:3; Jeremiah 31:34
  17. 18 Ecclesiastes 9:10; Psalm 30:9; Psalm 6:5; Psalm 88:10–11; Psalm 115:17–18
  18. 19 Deuteronomy 6:7; Psalm 119:175; Deuteronomy 4:9; Psalm 78:3–6; Deuteronomy 11:19
  19. 20 Psalm 116:2; Psalm 145:2; Psalm 150:4; Psalm 33:2; Psalm 51:15
  20. 21 2 Kings 20:7–8; John 9:6; Mark 7:33
  21. 22 2 Kings 20:8; John 5:14; Psalm 118:18–19; Psalm 84:1–2; Psalm 84:10–12

Cross references: OpenBible.info (CC BY), drawn mainly from the public-domain Treasury of Scripture Knowledge. · Sources & licences