1 Anno duodecimo Achaz regis Juda, regnavit Osee filius Ela in Samaria super Israël novem annis. 2 Fecitque malum coram Domino, sed non sicut reges Israël qui ante eum fuerant. 3 Contra hunc ascendit Salmanasar rex Assyriorum, et factus est ei Osee servus, reddebatque illi tributa. 4 Cumque deprehendisset rex Assyriorum Osee, quod rebellare nitens misisset nuntios ad Sua regem Ægypti ne præstaret tributa regi Assyriorum sicut singulis annis solitus erat, obsedit eum, et vinctum misit in carcerem. 5 Pervagatusque est omnem terram: et ascendens Samariam, obsedit eam tribus annis. 6 Anno autem nono Osee, cepit rex Assyriorum Samariam, et transtulit Israël in Assyrios: posuitque eos in Hala et in Habor juxta fluvium Gozan, in civitatibus Medorum. 7 Factum est enim, cum peccassent filii Israël Domino Deo suo, qui eduxerat eos de terra Ægypti, de manu Pharaonis regis Ægypti, coluerunt deos alienos. 8 Et ambulaverunt juxta ritum gentium quas consumpserat Dominus in conspectu filiorum Israël et regum Israël, quia similiter fecerant. 9 Et offenderunt filii Israël verbis non rectis Dominum Deum suum: et ædificaverunt sibi excelsa in cunctis urbibus suis, a turre custodum usque ad civitatem munitam. 10 Feceruntque sibi statuas et lucos in omni colle sublimi, et subter omne lignum nemorosum: 11 et adolebant ibi incensum super aras in morem gentium quas transtulerat Dominus a facie eorum: feceruntque verba pessima irritantes Dominum. 12 Et coluerunt immunditias de quibus præcepit eis Dominus ne facerent verbum hoc. 13 Et testificatus est Dominus in Israël et in Juda per manum omnium prophetarum et videntium, dicens: Revertimini a viis vestris pessimis, et custodite præcepta mea et cæremonias, juxta omnem legem quam præcepi patribus vestris, et sicut misi ad vos in manu servorum meorum prophetarum. 14 Qui non audierunt, sed induraverunt cervicem suam juxta cervicem patrum suorum, qui noluerunt obedire Domino Deo suo. 15 Et abjecerunt legitima ejus, et pactum quod pepigit cum patribus eorum, et testificationes quibus contestatus est eos: secutique sunt vanitates, et vane egerunt: et secuti sunt gentes quæ erant per circuitum eorum, super quibus præceperat Dominus eis ut non facerent sicut et illæ faciebant. 16 Et dereliquerunt omnia præcepta Domini Dei sui: feceruntque sibi conflatiles duos vitulos, et lucos, et adoraverunt universam militiam cæli: servieruntque Baal, 17 et consecraverunt filios suos et filias suas per ignem: et divinationibus inserviebant, et auguriis: et tradiderunt se ut facerent malum coram Domino, ut irritarent eum. 18 Iratusque est Dominus vehementer Israëli, et abstulit eos a conspectu suo, et non remansit nisi tribus Juda tantummodo. 19 Sed nec ipse Juda custodivit mandata Domini Dei sui: verum ambulavit in erroribus Israël, quos operatus fuerat. 20 Projecitque Dominus omne semen Israël, et afflixit eos, et tradidit eos in manu diripientium, donec projiceret eos a facie sua: 21 ex eo jam tempore quo scissus est Israël a domo David, et constituerunt sibi regem Jeroboam filium Nabat: separavit enim Jeroboam Israël a Domino, et peccare eos fecit peccatum magnum. 22 Et ambulaverunt filii Israël in universis peccatis Jeroboam quæ fecerat: et non recesserunt ab eis, 23 usquequo Dominus auferret Israël a facie sua, sicut locutus fuerat in manu omnium servorum suorum prophetarum: translatusque est Israël de terra sua in Assyrios, usque in diem hanc. 24 Adduxit autem rex Assyriorum de Babylone, et de Cutha, et de Avah, et de Emath, et de Sepharvaim: et collocavit eos in civitatibus Samariæ pro filiis Israël: qui possederunt Samariam, et habitaverunt in urbibus ejus. 25 Cumque ibi habitare cœpissent, non timebant Dominum: et immisit in eos Dominus leones, qui interficiebant eos. 26 Nuntiatumque est regi Assyriorum, et dictum: Gentes quas transtulisti, et habitare fecisti in civitatibus Samariæ, ignorant legitima Dei terræ: et immisit in eos Dominus leones, et ecce interficiunt eos, eo quod ignorent ritum Dei terræ. 27 Præcepit autem rex Assyriorum, dicens: Ducite illuc unum de sacerdotibus quos inde captivos adduxistis, et vadat, et habitet cum eis: et doceat eos legitima Dei terræ. 28 Igitur cum venisset unus de sacerdotibus his qui captivi ducti fuerant de Samaria, habitavit in Bethel, et docebat eos quomodo colerent Dominum. 29 Et unaquæque gens fabricata est deum suum: posueruntque eos in fanis excelsis quæ fecerant Samaritæ, gens et gens in urbibus suis, in quibus habitabat. 30 Viri enim Babylonii fecerunt Sochothbenoth: viri autem Cuthæi fecerunt Nergel: et viri de Emath fecerunt Asima. 31 Porro Hevæi fecerunt Nebahaz et Tharthac. Hi autem qui erant de Sepharvaim, comburebant filios suos igni, Adramelech et Anamelech diis Sepharvaim, 32 et nihilominus colebant Dominum. Fecerunt autem sibi de novissimis sacerdotes excelsorum, et ponebant eos in fanis sublimibus. 33 Et cum Dominum colerent, diis quoque suis serviebant juxta consuetudinem gentium, de quibus translati fuerant Samariam. 34 Usque in præsentem diem morem sequuntur antiquum: non timent Dominum, neque custodiunt cæremonias ejus, judicia, et legem, et mandatum, quod præceperat Dominus filiis Jacob, quem cognominavit Israël: 35 et percusserat cum eis pactum, et mandaverat eis, dicens: Nolite timere deos alienos, et non adoretis eos, neque colatis eos, et non immoletis eis: 36 sed Dominum Deum vestrum, qui eduxit vos de terra Ægypti in fortitudine magna et in brachio extento, ipsum timete, et illum adorate, et ipsi immolate. 37 Cæremonias quoque, et judicia, et legem, et mandatum, quod scripsit vobis, custodite ut faciatis cunctis diebus: et non timeatis deos alienos. 38 Et pactum quod percussit vobiscum, nolite oblivisci: nec colatis deos alienos, 39 sed Dominum Deum vestrum timete, et ipse eruet vos de manu omnium inimicorum vestrorum. 40 Illi vero non audierunt, sed juxta consuetudinem suam pristinam perpetrabant. 41 Fuerunt igitur gentes istæ timentes quidem Dominum, sed nihilominus et idolis suis servientes: nam et filii eorum, et nepotes, sicut fecerunt patres sui, ita faciunt usque in præsentem diem.
2 Kings 17 Clementine Vulgate
Audio: World English Bible (WEB), read by Winfred W. Henson · About the recordings
People & places in this chapter
From this site's family tree and Bible maps, only where those guides cite this chapter.
People
Elah
Named as the father of Hoshea, the last king of Israel.
Cited in the guide: 2 Kings 15:30; 2 Kings 17:1; 2 Kings 18:1
Hoshea
Son of Elah, who conspired against and killed Pekah, reigned nine years in Samaria, became Shalmaneser's vassal, was imprisoned for conspiring with So of Egypt, and in his ninth…
Cited in the guide: 2 Kings 15:30; 2 Kings 17:1; 2 Kings 17:3
Shalmaneser
King of Assyria who attacked Hoshea, made him a vassal, and besieged Samaria for three years until it fell.
Cited in the guide: 2 Kings 17:3; 2 Kings 18:9
So
The king of Egypt to whom Hoshea secretly sent envoys, which led the king of Assyria to imprison Hoshea.
Cited in the guide: 2 Kings 17:4
Places
Samaria
Capital of the northern kingdom from Omri and Ahab until its fall to Assyria in 722 BC. Its name came to denote the whole surrounding region and its people.
Cited in the guide: 1 Kings 16:24; 1 Kings 16:29; 2 Kings 17:6
Cross references (41)
Related passages for each verse, from the Treasury of Scripture Knowledge as collected and ranked by readers at OpenBible.info.
- 1 2 Kings 15:30
- 2 2 Kings 13:2; 2 Kings 13:11; 2 Chronicles 30:5–11; 2 Kings 15:24; 2 Kings 3:2
- 3 Hosea 10:14; Isaiah 10:11–12; 2 Kings 16:7–8; 2 Kings 18:9–16; 2 Kings 19:36–37
- 4 Psalm 149:7–8; 2 Kings 24:20; 2 Kings 18:14–15; Isaiah 31:1–3; 2 Kings 18:21
- 5 Hosea 13:16; 2 Kings 25:1–3; Jeremiah 52:4–5; 2 Kings 18:9
- 6 Hosea 13:16; 1 Chronicles 5:26; Deuteronomy 28:64; Deuteronomy 29:27–28; Isaiah 21:2
- 7 Joshua 23:16; Exodus 20:2; Jeremiah 10:5; Psalm 106:35–41; Judges 2:14–17
- 8 Leviticus 18:3; Deuteronomy 18:9; 2 Kings 16:3; Jeremiah 10:2; Hosea 5:11
- 9 2 Kings 18:8; Deuteronomy 27:15; Deuteronomy 13:6; Ezekiel 8:12; Job 31:27
- 10 1 Kings 14:23; Micah 5:14; Exodus 34:13; 2 Kings 16:4; Deuteronomy 12:2–3
- 11 2 Kings 21:6; 2 Chronicles 28:25; Jeremiah 44:17; Psalm 78:56–58; 1 Kings 13:1
- 12 Exodus 20:3–5; Deuteronomy 4:23–25; Deuteronomy 12:4; Leviticus 26:1; Exodus 34:14
- 13 1 Samuel 9:9; Jeremiah 35:15; Jeremiah 18:11; Nehemiah 9:29–30; Deuteronomy 31:21
- 14 Deuteronomy 31:27; Acts 7:51; Psalm 78:22; Hebrews 3:7–8; Romans 2:4–5
- 15 Deuteronomy 12:30–31; Deuteronomy 32:21; Jeremiah 2:5; Romans 1:21–23; 1 Kings 16:13
- 16 1 Kings 14:23; 1 Kings 14:15; 1 Kings 16:31; 1 Kings 12:28; Deuteronomy 4:19
- 17 2 Kings 21:6; 2 Kings 16:3; Deuteronomy 18:10–12; Ezekiel 23:37; Psalm 106:37–38
- 18 1 Kings 11:13; 1 Kings 12:20; Hosea 11:12; 1 Kings 11:32; 1 Kings 11:36
- 19 2 Kings 16:3; 1 Kings 14:22–23; 2 Chronicles 21:11; Jeremiah 3:8–11; Ezekiel 16:51–52
- 20 2 Kings 15:29; Jeremiah 6:30; 2 Kings 13:3; 1 Samuel 16:1; Jonah 1:10
- 21 1 Kings 11:11; 1 Kings 11:31; Isaiah 7:17; 1 Kings 12:28–30; 1 Kings 14:16
- 22 2 Kings 13:11; 2 Kings 13:2; 2 Kings 10:29; 2 Kings 10:31; 2 Kings 3:3
- 23 2 Kings 17:6; 2 Kings 17:13; 2 Kings 18:11–12; Hosea 1:4–9; 2 Kings 17:20
- 24 2 Kings 18:34; 2 Kings 17:30–31; Matthew 10:5; 2 Kings 19:13; 2 Kings 18:31
- 25 2 Kings 17:32; 2 Kings 17:34; 2 Kings 17:41; Joshua 22:25; 1 Kings 20:36
- 26 1 Samuel 8:9; 1 Samuel 10:25; 2 Kings 17:27; Amos 8:14
- 27 Judges 17:13; 1 Kings 13:2; 2 Chronicles 11:15; 1 Kings 12:31
- 28 1 Kings 12:29–32; Matthew 15:14; Isaiah 29:13
- 29 1 Kings 12:31; Micah 4:5; Psalm 115:4–8; Isaiah 44:9–20; Hosea 8:5–6
- 30 2 Kings 17:24
- 31 2 Kings 17:24; 2 Kings 17:17; 2 Kings 19:37; Ezra 4:9; Leviticus 18:21
- 32 1 Kings 12:31; 2 Kings 17:29; 1 Kings 13:33; Zephaniah 1:5; 2 Kings 23:19
- 33 Luke 16:13; 2 Kings 17:41; Matthew 6:24; 1 Kings 18:21; Zephaniah 1:5
- 34 Genesis 35:10; Genesis 32:28; 2 Kings 17:33; 1 Kings 18:31; Isaiah 48:1
- 35 Judges 6:10; Joshua 23:7; Joshua 23:16; Exodus 34:12–17; Deuteronomy 4:23–27
- 36 Exodus 6:6; Deuteronomy 6:13; Leviticus 19:32; Exodus 9:15; Deuteronomy 5:15
- 37 Leviticus 19:37; Deuteronomy 5:31–6:2; Nehemiah 9:13–14; Deuteronomy 4:44–45; Deuteronomy 12:32
- 38 Deuteronomy 4:23; Deuteronomy 6:12; Deuteronomy 8:14–18
- 39 Luke 1:74–75; 1 Samuel 12:24; Nehemiah 9:27; Luke 1:50; Jeremiah 10:7
- 40 Jeremiah 13:23; Deuteronomy 4:28; 2 Kings 17:34; 2 Kings 17:12; 2 Kings 17:8
- 41 Matthew 6:24; 1 Kings 18:21; Zephaniah 1:5; 2 Kings 17:32–33; Joshua 24:14–20
Cross references: OpenBible.info (CC BY), drawn mainly from the public-domain Treasury of Scripture Knowledge. · Sources & licences