Skip to the text

Deuteronomy · Clementine Vulgate

Deuteronomy 10 Clementine Vulgate

Leer en español
About VUL
  • Catholic
  • OT: Latin Vulgate
  • NT: Latin Vulgate
  • Catholic (73 books)
  • Original language
  • 1598
  • Public domain

Audio: World English Bible (WEB), read by Winfred W. Henson · About the recordings

1 In tempore illo dixit Dominus ad me: Dola tibi duas tabulas lapideas, sicut priores fuerunt, et ascende ad me in montem: faciesque arcam ligneam, 2 et scribam in tabulis verba quæ fuerunt in his qui ante confregisti: ponesque eas in arca. 3 Feci igitur arcam de lignis setim. Cumque dolassem duas tabulas lapideas instar priorum, ascendi in montem, habens eas in manibus. 4 Scripsitque in tabulis, juxta id quod prius scripserat, verba decem, quæ locutus est Dominus ad vos in monte de medio ignis, quando populus congregatus est: et dedit eas mihi. 5 Reversusque de monte, descendi, et posui tabulas in arcam, quam feceram, quæ hucusque ibi sunt, sicut mihi præcepit Dominus. 6 Filii autem Israël moverunt castra ex Beroth filiorum Jacan in Mosera, ubi Aaron mortuus ac sepultus est, pro quo sacerdotio functus est Eleazar filius ejus. 7 Inde venerunt in Gadgad: de quo loco profecti, castrametati sunt in Jetebatha, in terra aquarum atque torrentium. 8 Eo tempore separavit tribum Levi, ut portaret arcam fœderis Domini, et staret coram eo in ministerio, ac benediceret in nomine illius usque in præsentem diem. 9 Quam ob rem non habuit Levi partem, neque possessionem cum fratribus suis: quia ipse Dominus possessio ejus est, sicut promisit ei Dominus Deus tuus. 10 Ego autem steti in monte, sicut prius, quadraginta diebus ac noctibus: exaudivitque me Dominus etiam hac vice, et te perdere noluit. 11 Dixitque mihi: Vade, et præcede populum, ut ingrediatur, et possideat terram, quam juravi patribus eorum ut traderem eis. 12 Et nunc Israël, quid Dominus Deus tuus petit a te, nisi ut timeas Dominum Deum tuum, et ambules in viis ejus, et diligas eum, ac servias Domino Deo tuo in toto corde tuo, et in tota anima tua: 13 custodiasque mandata Domini, et cæremonias ejus, quas ego hodie præcipio tibi, ut bene sit tibi? 14 En Domini Dei tui cælum est, et cælum cæli, terra, et omnia quæ in ea sunt: 15 et tamen patribus tuis conglutinatus est Dominus, et amavit eos, elegitque semen eorum post eos, id est, vos, de cunctis gentibus, sicut hodie comprobatur. 16 Circumcidite igitur præputium cordis vestri, et cervicem vestram ne induretis amplius: 17 quia Dominus Deus vester ipse est Deus deorum, et Dominus dominantium, Deus magnus, et potens, et terribilis, qui personam non accipit, nec munera. 18 Facit judicium pupillo et viduæ; amat peregrinum, et dat ei victum atque vestitum. 19 Et vos ergo amate peregrinos, quia et ipsi fuistis advenæ in terra Ægypti. 20 Dominum Deum tuum timebis, et ei soli servies: ipsi adhærebis, jurabisque in nomine illius. 21 Ipse est laus tua, et Deus tuus, qui fecit tibi hæc magnalia et terribilia, quæ viderunt oculi tui. 22 In septuaginta animabus descenderunt patres tui in Ægyptum, et ecce nunc multiplicavit te Dominus Deus tuus sicut astra cæli.

People & places in this chapter

From this site's family tree and Bible maps, only where those guides cite this chapter.

People

  • Moses

    Deliverer and lawgiver

    Drawn from the Nile, he led Israel out of Egypt and received God's Law.

    Cited in the guide: Exodus 2–Deuteronomy 34

Cross references (22)

Related passages for each verse, from the Treasury of Scripture Knowledge as collected and ranked by readers at OpenBible.info.

  1. 1 Exodus 34:1–2; Exodus 25:10–15; Hebrews 9:4; Exodus 34:4; Deuteronomy 10:3–4
  2. 2 1 Kings 8:9; Exodus 25:16–22; Exodus 40:20; Hebrews 9:4; Deuteronomy 4:13
  3. 3 Exodus 34:4; Exodus 37:1–9; Exodus 25:10; Exodus 25:5; Deuteronomy 10:1
  4. 4 Deuteronomy 9:10; Exodus 34:28; Deuteronomy 4:11–15; Hebrews 12:18–19; Deuteronomy 18:16
  5. 5 Exodus 40:20; Exodus 34:29; Deuteronomy 10:2; 1 Kings 8:8–9; Exodus 32:15
  6. 6 Numbers 33:38; Numbers 20:23–28; Numbers 33:30–33; Numbers 33:1–2; Numbers 10:12–13
  7. 7 Numbers 33:32–34
  8. 8 Deuteronomy 21:5; Deuteronomy 18:5; Numbers 6:23–26; Numbers 3:6; Numbers 4:15
  9. 9 Ezekiel 44:28; Numbers 18:20–24; Deuteronomy 18:1–2; Numbers 26:62; Joshua 14:3
  10. 10 Deuteronomy 9:25; Deuteronomy 9:18–19; Exodus 34:28; Exodus 32:33–34; Exodus 33:17
  11. 11 Exodus 33:1; Exodus 32:34
  12. 12 Micah 6:8; Deuteronomy 6:5; Luke 10:27; Deuteronomy 5:33; Deuteronomy 11:13
  13. 13 Jeremiah 32:39; Deuteronomy 6:24; James 1:25
  14. 14 Exodus 19:5; Psalm 24:1; Psalm 115:16; Nehemiah 9:6; 1 Kings 8:27
  15. 15 Deuteronomy 4:37; Deuteronomy 7:7–8; Numbers 14:8; Romans 9:13–23
  16. 16 Jeremiah 4:4; Deuteronomy 30:6; Leviticus 26:41; Colossians 2:11; Romans 2:28–29
  17. 17 Acts 10:34; Romans 2:11; Daniel 2:47; Job 34:19; Galatians 2:6
  18. 18 Psalm 146:9; Psalm 68:5; Jeremiah 49:11; Isaiah 1:17; Psalm 145:9
  19. 19 Leviticus 19:33–34; Exodus 22:21; James 2:15–16; 1 John 3:17–18; Galatians 6:10
  20. 20 Deuteronomy 6:13; Deuteronomy 13:4; Luke 4:8; Deuteronomy 11:22; Matthew 4:10
  21. 21 Jeremiah 17:14; Exodus 15:2; Revelation 21:23; 2 Samuel 7:23; Psalm 22:3
  22. 22 Genesis 46:27; Exodus 1:5; Genesis 15:5; Deuteronomy 1:10; Nehemiah 9:23

Cross references: OpenBible.info (CC BY), drawn mainly from the public-domain Treasury of Scripture Knowledge. · Sources & licences

What the Fathers said

Passages from the Church Fathers that expound or quote this chapter, verbatim from the public-domain Schaff edition (19th-century English translations).

How these were chosen

“Commentary” is the opening of a homily or exposition on this chapter (John Chrysostom’s homilies, Augustine’s tractates, sermons and expositions of the Psalms). “Quotes” are sentences where the edition’s own footnotes identify a quotation of a verse here, kept only when the wording matches the verse. Only works whose authorship is not in doubt are used. Psalms follow the Hebrew/English numbering (Augustine numbers them as the Septuagint does: his Psalm 50 is Psalm 51 here).

  1. Quotes verse 10:16 Irenaeus of Lyons, Against Heresies (Book IV, Chapter IX)

    For "we," says the apostle, "have been circumcised with the circumcision made without hands." And the prophet declares, "Circumcise the hardness of your heart." But the Sabbaths taught that we should continue day by day in God's service.

    Read in context · Ante-Nicene Fathers, vol. 1 (1885)

  2. Quotes verse 10:12 Irenaeus of Lyons, Against Heresies (Book IV, Chapter IX)

    … "And now Israel, what doth the Lord thy God require of thee, but to fear the Lord thy God, to walk in all His ways, and to love Him, and to serve the Lord thy God with all thy heart, and with all thy soul?" Now these things did indeed make man glorious, by supplying what was wanting to him, …

    Read in context · Ante-Nicene Fathers, vol. 1 (1885)